Adversus Praxean

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Adversus Praxean
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus II

Tertul.AdvPra 2 Tertullianus150-230 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM.

-- Praxeas Phryx ex Asia oriundus, fidei caussa in carcerem conjectus olim, ob cujus aerumnas, non admodum memorandas, animo multum intumuerat; de Ecclesia tamen egregie meritus erat; cum enim Pontifex (Eleutherius aliis, aliis Victor dicitur) Montanistas, qui in transmissa fidei professione catholicos se ferebant, jamjam communionis litteris donare vellet, Praxeas ex Asia tum adventans vulgatos ea in provincia Montanistarum errores aperuit, effecitque, ne homines illi pontifici optimo illuderent, suus demum fastus miserum perdidit: dum enim martyris titulis nunquam non gloriatur, communem eum superbis omnibus sortitus est exitum, novae sectae infelix conditor; unum enim Deum ita agnovit, ut omnem personarum, distinctionem tolleret, asseverare ausus, ipsum Patrem carnem sumpsisse, in crucem actum, et ad suam hodie dexteram considere. Sectatores illius Patropassiani aut Monarchici dicti, quod unam duntaxat sanctissimae Trinitatis personam statuerent.

Praestantissimum, quod certe post lapsum suum scripsit, est illud contra Praxeam, quo fidem Trinitatis suscipit defendendam, de hac etenim Montanistae ab Ecclesia catholica non dissidebant. Vocabulo Trinitatis hoc in opere Septimius expresse utitur, et fraudem patefacit haereticorum monarchiae nomen usurpantium ut unicum omnipotentem mundi creatorem se vindicare rudioribus suadeant, dum interim de unico haeresin faciunt. Ut Patris et Filii personarum distinctionem evincat, oportet, inquit, totum de Filio examinari, an sit, et qui sit, et quomodo sit . . . Ante omnia Deus erat solus . . . . quia nihil aliud extrinsecus praeter illum. Caeterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum rationem suam, verbum, sapientiam; quam postea ad extra emisit, et factus est sermo exterior. Sermonem appellandum censet Verbum Dei Tertullianus, solum post extrinsecam ejus prolationem, seu manifestationem in universi creatione factam juxta antiquissimorum theologorum loquendi phrasin et modum; fatetur tamen Sermonem in primordio apud Deum fuisse. Nam etsi Deus nondum Sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando et disponendo secum, quae Sermonem mox erat dicturus. Ex quo patescit quo in sensu alibi dixerit: Fuit autem tempus, cum et delictum et Filius non fuit, videlicet quantum ad externam per creationem rerum manifestationem, praesertim cum dixit: Fiat lux: nam quantum ad generationem ad intra semper fuit cum Deo Patre Filius ejus verbum et sapientia. Ostendit insuper Tertullianus, Filium ex Patris esse substantia et Spiritum Sanctum a Patre per Filium procedere; Verbum, quod ab omni aeternitate erat apud Deum, quodque quasi ex eo ad creandum et regendum mundum exiit, personam esse subsistentem, quae tamen et varia a Patris substantia non est; inde non sequi duos esse Deos et duos Dominos; Filium, non Patrem, factum hominem, nec desiisse Deum esse, adeo ut naturae humanae idiomata in Christo inventa fuerint. Uno verbo, perspicue in hoc tractatu Ecclesiae fidem de Trinitatis necnon Incarnationis mysteriis explanat. LUMP.

CAPUT PRIMUM.

Varie diabolus aemulatus est veritatem. Affectavit illam aliquando defendendo concutere. Unicum Dominum vindicat omnipotentem mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat. Ipsum dicit Patrem descendisse in Virginem, ipsum ex ea natum, ipsum passum, denique ipsum esse Jesum Christum. Excidit sibi coluber, quia Jesum Christum post baptisma Joannis tentans, ut Filium Dei aggressus est; certus filium Deum habere, vel ex ipsis Scripturis de quibus tunc tentationem struebat: Si tu es filius Dei, dic ut lapides isti panes fiant; item: Si tu es filius Dei, dejice te hinc: scriptum est enim, quod mandavit angelis suis super te (utique Pater) ut te manibus suis tollant, necubi ad lapidem pedem tuum offendas. (Matth. IV, 3-6; Ps. XC, 11). Aut numquid mendacium Evangeliis exprobravit, dicens: « Viderit Matthaeus et Lucas: caeterum, ego ad ipsum Deum accessi, ipsum omnipotentem cominus tentavi. Ideo et accessi, ideo et tentavi. Caeterum, si filius Dei esset, nunquam illum fortasse dignarer? » Sed enim ipse potius a primordio mendax est (I Joan. III, 8); et si quem hominem de suo subornaverit, ut Praxean. Nam iste primus ex Asia hoc genus perversitatis intulit Romae; homo et alias inquietus, insuper de jactatione martyrii inflatus, ob solum et simplex et breve carceris taedium; quando et si corpus suum tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem Dei non habens (I Cor., XIII, 3), cujus charismata quoque expugnavit. Nam idem tunc episcopum romanum, agnoscentem jam prophetias Montani, Priscae, Maximillae, et ex ea agnitione pacem Ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum asseverando, et praecessorum ejus auctoritates defendendo, coegit et litteras pacis revocare jam emissas, et a proposito recipiendorum charismatum concessare. Ita duo negotia diaboli Praxeas Romae procuravit, prophetiam expulit, et haeresim intulit; Paracletum fugavit, et Patrem crucifixit. Fructicaverant avenae praxeanae, hic quoque superseminatae, dormientibus multis (Matth., XIII, 26) in simplicitate doctrinae; traductae dehinc per quem Deus voluit, etiam evulsae videbantur. Denique caverat pristinum doctor de emendatione sua; et manet chirographum apud Psychicos, apud quos tunc gesta res est, exinde silentium. Et nos quidem postea agnitio Paracleti, atque defensio, disjunxit a Psychicis. Avenae vero illae utique tunc semen excusserant. Ita aliquamdiu per hypocrisin subdola vivacitate latitavit, et nunc denuo erupit. Sed et denuo eradicabitur, si voluerit Dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo colligentur omnes adulterae fruges, et cum caeteris scandalis igni inextinguibili cremabuntur (ibid.).

CAPUT II.

Itaque post tempus Pater natus, et Pater passus: ipse Deus, Dominus omnipotens, Jesus Christus praedicatur. Nos vero et semper, et nunc magis, ut instructiores per Paracletum deductorem scilicet omnis veritatis, unicum quidem Deum credimus: sub hac tamen dispensatione, quam oeconomiam dicimus, ut unici Dei sit et filius sermo ipsius, qui ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil (Joan., I, 3): hunc missum a Patre in virginem, et ex ea natum hominem et Deum, filium hominis et filium Dei, et cognominatum Jesum Christum: hunc passum, hunc mortuum et sepultum secundum Scripturas, et resuscitatum a Patre, et in coelos resumptum, sedere ad dexteram Patris, venturum judicare vivos et mortuos, qui exinde miserit, secundum promissionem suam, a Patre Spiritum Sanctum Paracletum, sanctificatorem fidei eorum qui credunt in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Hanc regulam ab initio Evangelii decucurrisse, etiam ante priores quosque haereticos, nedum ante Praxeam hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium haereticorum, quam ipsa novellitas Praxeae hesterni. Quo peraeque adversus universas haeraeses jam hinc praejudicatum sit, id esse verum, quodcumque primum; id esse adulterum, quodcumque posterius. Sed salva ista praescriptione, utique tamen propter instructionem et munitionem quorumdam, dandus est etiam retractatibus locus: vel ne videatur unaquaeque perversitas, non examinata, sed praejudicata damnari, maxime haec, quae se existimat meram veritatem possidere, dum unicum Deum non alias putat credendum, quam si ipsum eumdemque et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum dicat: quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem; et nihilominus custodiatur oeconomiae sacramentum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. Tres autem non statu, sed gradu; nec substantia, sed forma; nec potestate, sed specie: unius autem substantiae, et unius status, et unius potestatis; quia unus Deus, ex quo et gradus isti et formae et species, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti deputantur. Quomodo autem numerum sine divisione patiuntur, procedentes retractatus demonstrabunt.

CAPUT III.

Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae, quae major semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et Deum verum transfert; non intelligentes unicum quidem, sed cum sua oeconomia esse credendum, expavescunt ad oeconomiam. Numerum et dispositionem trinitatis, divisionem praesumunt unitatis; quando unitas ex semetipsa derivans trinitatem, non destruatur ab illa, sed administretur. Itaque duos et tres jam jactitant a nobis praedicari, se vero unius Dei cultores praesumunt, quasi non et unitas irrationaliter collecta, haeresim faciat; et trinitas rationaliter expensa, veritatem constituat. Monarchiam, inquiunt, tenemus. Et ita sonum vocaliter exprimunt etiam Latini, etiam Opici, ut putes illos tam bene intelligere monarchiam, quam enuntiant. Sed monarchiam sonare student Latini, oeconomiam intelligere nolunt etiam Graeci. At ego, si utriusque linguae praecerpsi, monarchiam nihil aliud significare scio, quam singulare et unicum imperium: non tamen praescribere monarchiam, ideo, quia unius sit, eum cujus sit, aut filium non habere, aut ipsum se sibi filium fecisse, aut monarchiam suam non per quos velit administrare. Atquin nullam dico dominationem ita unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit officiales sibi. Si vero et filius fuerit ei, cujus monarchia sit, non statim dividi eam, et monarchiam esse desinere, si particeps ejus assumatur et filius; sed proinde illius esse principaliter a quo communicatur in filium; et dum illius est, proinde monarchiam esse, quae a duobus tam unicis continetur. Igitur si et monarchia divina per tot legiones et exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: Millies millia assistebant ei, et millies centena millia apparebant ei: nec ideo unius esse desiit, ut desinat monarchia esse, quia per tanta millia virtutum procuratur: quale est ut Deus divisionem et dispersionem pati videatur in Filio et in Spiritu Sancto, secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiae Patris, quas non patitur in tot angelorum numero, et quidem tam a substantia alienis. Membra, et pignora, et instrumenta, et ipsam vim, ac totum censum monarchiae, eversionem deputas ejus: non recte. Malo te ad sensum rei, quam ad sonum vocabuli exerceas. Eversio enim monarchiae illa est tibi intelligenda, cum alia dominatio suae conditionis et proprii status, ac per hoc aemula, superducitur; cum alius Deus infertur adversus Creatorem. Tunc male, cum plures, secundum Valentinos et Prodicos: tunc in monarchiae eversionem, cum in Creatoris destructionem.

CAPUT IV.

Caeterum, qui filium non aliunde deduco, sed de substantia Patris, nihil facientem sine Patris voluntate, omnem a Patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam, quam, a Patre Filio traditam, in Filio servo? Hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia Spiritum non aliunde puto, quam a Patre per Filium. Vide ergo ne tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem ejus evertis in tot nominibus constitutam, inquot Deus voluit. Adeo autem manet in suo statu, licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat Patri a Filio. Siquidem Apostolus scribit de ultimo fine: cum tradiderit regnum Deo et Patri. Oportet enim eum regnare usque dum ponat inimicos ejus Deus sub pedes ipsius: scilicet secundum Psalmum: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Cum autem subjecta erunt illi omnia, utique absque eo qui ei subjecit omnia, tunc et ipse subjicietur illi, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Videmus igitur non obesse monarchiae Filium, etsi hodie apud Filium est; quia et in suo statu est apud Filium, et cum suo statu restituetur Patri a Filio. Ita eam nemo hoc nomine destruet, si Filium admittat, cui et traditam eam a Patre, et a quo quandoque restituendam Patri constat. Hoc uno capitulo Epistolae apostolicae potuimus jam et Patrem et Filium ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus Patris et Filii, etiam ex eo quod qui tradidit regnum, et cui tradidit, item qui subjecit, et cui subjecit, duo sint necesse est.

CAPUT V.

Sed quia duos unum volunt esse, ut idem Pater et Filius habeatur, oportet et totum de Filio examinari, an sit, et qui sit, et quomodo sit; et ita res ipsa formam suam Scripturis et interpretationibus earum patrocinantibus vindicabit. Aiunt quidem et Genesim in hebraico ita incipere: In principio Deus fecit sibi filium. Hoc ut firmum non sit, alia me argumenta deducunt ab ipsa Dei dispositione, qua fuit ante mundi constitutionem, adusque Filii generationem. Ante omnia enim Deus erat solus, ipse sibi et mundus et locus et omnia. Solus autem, quia nihil aliud extrinsecus praeter illum. Caeterum, ne tunc quidem solus; habebat enim secum, quam habebat in semetipso, rationem suam scilicet. Rationalis etiam Deus, et ratio in ipso prius; et ita, ab ipso omnia. Quae ratio, sensus ipsius est. Hanc Graeci λόγον dicunt, quo vocabulo etiam sermonem appellamus. Ideoque jam in usu est nostrorum, per simplicitatem interpretationis, Sermonem dicere in primordio apud Deum fuisse; cum magis rationem competat antiquiorem haberi; quia non sermonalis a principio, sed rationalis Deus etiam ante principium; et quia ipse quoque sermo ratione consistens, priorem eam ut substantiam suam ostendat. Tamen et sic, nihil interest. Nam etsi Deus nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando et disponendo secum, quae per sermonem mox erat dicturus. Cum ratione enim sua cogitans atque disponens, sermonem eam efficiebat, quam sermone tractabat. Idque quo facilius intelligas, ex te ipso ante recognosce, ut ex imagine et similitudine Dei, (Gen., I, 26) quam habeas et tu in temetipso rationem, qui es animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum factus, sed etiam ex substantia ipsius animatus. Vide cum tacitus tecum ipse congrederis, ratione hoc ipsum agi intra te, occurrente ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum, et ad omnem sensus tui pulsum. Quodcumque cogitaveris, sermo est; quodcumque senseris, ratio est. Loquaris illud in animo necesse est; et dum loqueris, conlocutorem pateris sermonem, in quo inest haec ipsa ratio, qua cum eo cogitans loquaris, per quem loquens cogitas. Ita secundus quodammodo in te est sermo, per quem loqueris cogitando, et per quem cogitas loquendo. Ipse sermo alius est. Quanto ergo plenius hoc agitur in Deo, cujus tu quoque imago et similitudo censeris, quod habeat in se etiam tacendo rationem, et in ratione sermonem? Possum itaque non temere praestruxisse, et tunc Deum ante universitatis constitutionem solum non fuisse, habentem in semetipso proinde rationem, et in ratione sermonem, quem secundum a se faceret agitando se.

CAPUT VI.

Haec vis et haec divini sensus dispositio, apud Scripturas etiam in Sophiae nomine ostenditur. Quid enim sapientius ratione Dei, sive sermone? Itaque Sophiam quoque exaudi, ut secundam personam conditam. Primo, Dominus (Prov. VIII, 22) creavit me initium viarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur: ante omnes autem colles generavit me; in sensu suo scilicet condens et generans. Dehinc assistentem eam ipsa separatione cognosce; Cum pararet, inquit, coelum, aderam illi simul; et cum fortia faciebat super ventos quae sursum nubila; et cum tutos ponebat fontes ejus quae sub coelo, ego eram cum illo compingens; ego eram ad quam gaudebat: quotidie autem oblectabar in persona ipsius. Nam ut primum Deus voluit ea quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas, Rationem et Sophiam; ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata atque disposita; imo et facta jam, quantum in Dei sensu. Hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.

CAPUT VII.

Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et vocem, cum dicit Deus: Fiat lux. Haec est nativitas perfecta sermonis, dum ex Deo procedit: conditus ab eo primum ab cogitatum in nomine Sophiae: Dominus condidit me initium viarum. Dehinc generatus ad effectum: Cum pararet coelum, aderam illi simul. Exinde eum parem sibi faciens, de quo procedendo Filius factus est, primogenitus (Col. I, 15), ut ante omnia genitus; et unigenitus (I Joan., IV, 9), ut solus ex Deo genitus: proprie de vulva cordis ipsius, secundum quod et Pater ipse testatur: Eructavit cor meum sermonem optimum (Ps. XLIV, 1). Ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius (Ps. II, 7): Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et: Ante luciferum genui te. Sic et Filius ex sua persona profitetur Patrem in nomine Sophiae: Dominus condidit me initium viarum in opera sua. Ante omnes autem colles generavit me. Nam si hic quidem Sophia videtur dicere conditam se a Domino in opera et vias ejus; alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse, et sine illo nihil factum; sicut et rursum (Ps. XXXIII, 6): Sermone ejus coeli confirmati sunt, et spiritu ejus omnes vires eorum; utique eo spiritu qui sermoni inerat: apparet unam eamdemque vim esse nunc in nomine Sophiae, nunc in appellatione Sermonis; quae initium accepit viarum in Dei opera; et quae coelum confirmavit; per quam omnia facta sunt, et sine qua nihil factum est (Joan. I, 3). Nec diutius de isto, quasi non de ipso sit sermo, et in sophiae, et in rationis, et in omnis divini animi et spiritus nomine, qui filius factus est Dei, de quo prodeundo generatus est. Ergo inquis, das aliquam substantiam esse Sermonem, spiritu et Sophiae traditione constructam? Plane. Non vis enim eum substantivum habere in re per substantiae proprietatem, ut res et persona quaedam videri possit, et ita capiat secundus a Deo constitutus duos efficere, Patrem et Flium, Deum et Sermonem. Quid est enim, dices, sermo, nisi vox et sonus oris, et (sicut Grammatici tradunt) aer offensus, intelligibilis auditu; caeterum, vacuum nescio quid, et inane, et incorporale? At ego nihil dico de Deo inane et vacuum prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum; nec carere substantia, quod de tanta substantia processit, et tantas substantias fecit, fecit enim et ipse quae facta sunt per illum. Quale est ut nihil sit ipse, sine quo nihil factum est? ut inanis solida, et vacuus plena, et incorporalis corporalia sit operatus? Nam etsi potest aliquando quid fieri diversum ejus per quod fit, nihil tamen potest fieri per id quod vacuum et inane est. Vacua et inanis res est Sermo Dei, qui Filius dictus est, qui ipse Deus cognominatus est, Et Sermo erat apud Deum, et Deus erat Sermo (Joan. I, 1)? Scriptum est (Exod. XX, 7): Non sumes nomen Dei in vanum. Hic certe est, qui in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit esse se aequalem Deo (Philip, II, 6). In qua effigie Dei? utique in alia, non tamen in nulla. Quis enim negabit Deum corpus esse, etsi Deus spiritus est? Spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. Sed et invisibilia illa quaecumque sunt, habent apud Deum et suum corpus et suam formam, per quae soli Deo visibilia sunt; quanto magis quod ex ipsius substantia missum est, sine substantia non erit! Quaecumque ergo substantia Sermonis fuit, illam dico personam, et illi nomen Filii vindico; et dum Filium agnosco, secundum a Patre defendo.

CAPUT VIII.

Hoc si qui putaverit me προβολὴν aliquam introducere, id est, prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus, alium atque alium Aeonem de Aeone producens; primo quidem dicam tibi, non ideo non utitur et veritas vocabulo isto, et re ac censu ejus, quia et haeresis potius ex veritate accepit, quod ad mendacium suum strueret. Prolatus est sermo Dei, annon? Hic mecum gradum fige. Si prolatus est, cognosce probolam veritatis, et viderit haeresis si quid de veritate imitata est. Jam nunc quaeritur, quis quomodo utatur aliqua re, et vocabulo ejus. Valentinus probolas suas discernit et separat ab auctore: et ita longe ab eo ponit, ut Aeon patrem nesciat. Denique, desiderat nosse, nec potest; imo et pene devoratur, et dissolvitur in reliquam substantiam. Apud nos autem solus Filius Patrem novit (Matt. XI, 27), et sinum Patris ipse exposuit (Joan. I, 18), et omnia apud Patrem audivit et vidit, et quae mandatus est a Patre, ea et loquitur (Joan. VIII, 26). Nec suam, sed Patris perfecit voluntatem (Joan. VI, 38), quam de proximo, imo de initio noverat. Quis enim scit quae sint in Deo, nisi spiritus qui in ipso est (I Cor. II, 11). Sermo autem spiritu structus est, et ut ita dixerim, sermonis corpus est spiritus. Sermo ergo et in Patre semper, sicut dicit: Ego in Patre (Joan. XIV, 11). Et apud Deum semper, sicut scriptum est: Et Sermo erat apud Deum (Joan. I, 1). Et nunquam separatus a Patre, aut alius a Patre, quia, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Haec erit probola veritatis, custos unitatis, qua prolatum dicimus Filium a Patre, sed non separatum, Protulit enim Deus Sermonem, quemadmodum etiam Paracletus docet, sicut radix fruticem, et fons fluvium, et sol radium. Nam et istae species probolae sunt earum substantiarum, ex quibus prodeunt. Nec dubitaverim Filium dicere, et radicis fruticem, et fontis fluvium, et solis radium; quia omnis origo patens est; et omne quod ex origine profertur, progenies est, multo magis Sermo Dei, qui etiam proprie nomen Filii accepit: nec frutex tamen a radice, nec fluvius a fonte, nec radius a sole discernitur, sicut nec a Deo Sermo. Igitur secundum horum exemplorum formam, profiteor me duos dicere, Deum et Sermonem ejus, Patrem et Filium ipsius. Nam et radix et frutex duae res sunt, sed conjunctae. Et fons et flumen duae species sunt, sed indivisae. Et sol et radius duae formae sunt, sed cohaerentes. Omne quod prodit ex aliquo, secundum sit ejus necesse est de quo prodit, non ideo tamen est separatum. Secundus autem ubi est, duo sunt. Et tertius ubi est, tres sunt. Tertius enim est spiritus a Deo et Filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice. Et tertius a fonte, rivus ex flumine. Et tertius a sole, apex ex radio. Nihil tamen a matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit. Ita trinitas per consertos et connexos gradus a Patre decurrens, et monarchiae nihil obstrepit, et oeconomiae statum protegit.

CAPUT IX.

Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro Patrem et Filium et Spiritum testor, tene ubique; et ita, quid quomodo dicatur, agnosces. Ecce enim dico alium esse Patrem, et alium Filium, et alium Spiritum. Male accipit idiotes quisque aut perversus hoc dictum, quasi diversitatem sonet, et ex diversitate separationem protendat, Patris et Filii et Spiritus. Necessitate autem hoc dico, cum eumdem Patrem et Filium et Spiritum contendunt, adversus oeconomiam monarchiae adulantes, non tamen diversitate alium Filium a Patre, sed distributione; nec divisione alium, sed distinctione; quia non sit idem Pater et Filius, vel modulo alius ab alio. Pater enim tota substantia est: Filius vero derivatio totius et portio, sicut ipse profitetur, Quia Pater major me est (Joan. XIV, 28). A quo et minoratus canitur in Psalmo (VIII, 6), Modicum quid citra angelos. Sic et Pater alius a Filio, dum Filio major; dum alius qui generat, alius qui generatur; dum alius qui mittit, alius qui mittitur; dum alius qui facit, alius per quem fit. Bene quod et Dominus usus hoc verbo in persona Paracleti, non divisionem significavit, sed dispositionem: Rogabo enim, inquit (Joan. XIV, 16), Patrem, et alium advocatum mittet vobis, Spiritum veritatis. Sic alium a se Paracletum, quomodo et nos a Patre alium Filium, ut tertium gradum ostenderet in Paracleto, sicut nos secundum in Filio, propter oeconomiae observationem. Ipsum quod Pater et Filius dicuntur, nonne aliud ab alio est? Utique enim omnia quod vocantur, hoc erunt: et quod erunt, hoc vocabuntur: et permiscere se diversitas vocabulorum non potest omnino, quia nec rerum, quarum erunt vocabula. Est est, non non: nam quod amplius est, hoc a malo est (Matth. V, 37).

CAPUT X.

Ita aut Pater aut Filius est, et neque dies eadem et nox, neque Pater idem et Filius, ut sint ambo unus et utrumque alter: quod vanissimi isti monarchiani volunt. Ipse se, inquiunt, Filium sibi fecit. Atquin Pater Filium facit, et Patrem Filius. Et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut Pater se sibi Filium faciat, et Filius se sibi Patrem praestet. Quae instituit Deus, etiam ipse custodit. Habeat necesse est Pater Filium, ut Pater sit; et Filius Patrem, ut Filius sit; aliud est autem habere, aliud esse. Verbi gratia, ut maritus sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero uxor. Sic etiam, ut pater sim, filium habeo; non ipse mihi ero filius. Et ut filius sim, patrem habeo, non ipse mihi ero pater. Quae enim me faciunt si habuero, tunc ero pater, si filium habeam; filius ero, si patrem. Porro si ipse ero quid eorum, jam non habeo quod ipse ero: nec patrem, quia ipse ero pater; nec filium, quia ipse ero filius. In quantum autem alterum ex his habere me oportet, alterum esse; in tantum si utrumque fuero, alterum non ero, dum alterum non habeo. Si enim ipse ero filius qui et pater, jam non habeo filium, sed ipse sum filius. Non habendo autem filium, dum ipse sum filius, quomodo pater ero? Habere enim filium debeo, ut pater sim. Non sum ergo filius, quia patrem non habeo, qui facit filium. Aeque si ipse sum pater qui et filius, jam non habeo patrem, sed ipse sum pater; non habendo autem patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius ero? Habere enim patrem debeo, ut filius sim. Non ergo ero pater, quia filium non habeo, qui facit patrem. Hoc erit totum ingenium diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in unum sub monarchiae favore concludens, neutrum haberi facit. Ut et pater non sit, qui scilicet filium non habet; et filius non sit, qui aeque patrem non habet. Dum enim pater est, filius non erit. Sic monarchiam tenent, qui nec patrem nec filium continent. Sed nihil Deo difficile. Quis hoc nesciat? et impossibilia apud saeculum, possibilia apud Deum (Matth. XIX, 26) quis ignoret? Et stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientiam (I Cor. I, 27): legimus omnia. Ergo, inquiunt, difficile non fuit Deo, ipsum se et patrem et filium facere, adversus traditam formam rebus humanis, nam et sterilem parere, contra naturam, difficile Deo non fuit, sicut nec virginem. Plane nihil Deo difficile. Sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia utamur, quidvis de Deo confingere poterimus, quasi fecerit, quia facere potuerit. Non autem quia omnia potest facere, ideo utique credendum est illum fecisse, etiam quod non fecerit; sed an fecerit, requirendum. Potuit, ita salvus sim, Deus pennis hominem ad volandum instruxisse, quod et milvis praestitit; non tamen, quia potuit, statim et fecit. Potuit et Praxeam, et omnes pariter haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit. Oportebat enim et milvos esse, et haereticos: oportebat et Patrem crucifigi. Hac ratione erit aliquid et difficile Deo; id scilicet quocumque non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. Dei enim posse, velle est; et non posse, nolle; quod autem voluit, et potuit, et ostendit. Ergo quia si voluit semetipsum sibi Filium facere, potuit; et quia si potuit, fecit: tunc probabis illum et potuisse et voluisse, si probaveris illum fecisse.

CAPUT XI.

Probare autem tam aperte debebis ex Scripturis, quam nos probamus illum sibi Filium fecisse Sermonem suum. Si enim Filium nominat, Filius autem non alius erit quam qui ex ipso prodiit; Sermo autem prodiit ex ipso, hic erit Filius, non ipse de quo prodiit. Non enim ipse prodiit ex semetipso. Porro, qui eumdem Patrem dicis et Filium, eumdem et protulisse ex semetipso facis, et prodisse quod Deus est. Si potuit fecisse, non tamen fecit. Aut exhibe probationem quam expostulo meae similem; id est, sic Scripturas eumdem Filium et Patrem ostendere, quemadmodum apud nos distincte Pater et Filius demonstrantur; distincte, inquam, non divise, sicut ego profero dictum a Deo: Eructavit cor meum Sermonem optimum (Ps. XLIV, 1). Sic tu contra opponas, alicubi dixisse Deum, Eructavit cor meum sermonem optimum, ut ipse sit qui et eructavit, et quod eructavit; et ipse sui protulerit, et qui prolatus sit, si ipse est et Sermo et Deus. Ecce ego propono Patrem Filio dixisse: Filius meus es tu, ego hodie generavi te (Ps. II, 7). Si velis ut credam ipsum esse Patrem et Filium, ostende sic pronuntiatum alibi, « Dominus dixit ad se, Filius meus sum ego, ego hodie generavi me » , proinde et: « Ante luciferum generavi me (Ps. CIX, 3), et « Dominus condidit me initium viarum in opera mea; ante omnes autem colles generavi me (Sap. VIII, 22); » et si qua alia in hunc modum sunt. Quem autem verebatur Deus Dominus universitatis ita pronuntiare, si ita res erat; an verebatur ne non crederetur, si simpliciter se et Patrem et Filium pronuntiasset? Unum tamen veritus est, mentiri. Veritus autem semetipsum et suam veritatem. Et ideo veracem Deum credens, scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse, nec aliter disposuisse quam pronuntiavit. Tu porro eum mendacem efficias et fallacem et deceptorem fidei hujus, si cum ipse esset sibi Filius, alii dabat Filii personam, quando Scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant. A quibus et praescriptio nostra deducitur, non posse unum atque eumdem videri qui loquitur, et de quo loquitur, et ad quem loquitur: quia neque perversitas, neque fallacia Deo congruat: ut cum ipse esset ad quem loquebatur, ad alium potius, et non ad semetipsum loquatur. Accipe igitur et alias voces Patris de Filio per Isaiam (Is. XLII, 1): Ecce filius meus quem elegi, dilectus meus in quem bene sensi. Ponam spiritum meum super ipsum, et judicium nationibus annuntiabit. Accipe et ad ipsum (Is. XLIX, 16): Magnum tibi est ut voceris filius meus ad statuendas tribus Jacob, et ad convertendam dispersionem Israelis. Posui te in lucem nationum, ut sis salus in extremum terrae. Accipe nunc et Filii voces de Patre (Is., LXI, 1): Spiritus Domini super me, quapropter unxit me, ad evangelizandum hominibus. Item ad Patrem in Psalmo, de eodem: Ne dereliqueris me, donec annuntiem brachium tuum nativitati universae venturae (Ps. LXXI, 8). Item in alio (Ps. III): Domine, quid multiplicati sunt qui comprimunt me? Sed et omnes pene Psalmi Christi personam sustinent; Filium ad Patrem, id est, Christum ad Deum verba facientem repraesentant. Animadverte etiam Spiritum loquentem ex tertia persona de Patre et Filio: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. (Ps. CX, 1). Item per Isaiam: Haec dicit Dominus Domino meo Christo (XLV, 1). Item per eumdem ad Patrem de Filio: Domine, quis credidit auditui nostro? Et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus de illo, sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat forma ejus, nec gloria (Is. LIII, 1, 2). Haec pauca de multis. Nec enim affectamus universas Scripturas evolvere, cum et in singulis capitulis plenam majestatem et auctoritatem contestantes, majorem congressum in retractatibus habeamus. His itaque paucis, tamen manifeste distinctio Trinitatis exponitur. Est enim ipse qui pronuntiat, Spiritus, et Pater ad quem pronuntiat, et Filius de quo pronuntiat. Sic et caetera quae nunc ad Patrem de Filio, vel ad Filium, nunc ad Filium de Patre, vel ad Patrem, nunc ad Spiritum pronuntiantur; unamquamque personam in sua proprietate constituunt.

CAPUT XII.

Si te adhuc numerus scandalizat Trinitatis, quasi non connexae in unitate simplici, interrogo quomodo unicus et singularis pluraliter loquitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26); cum debuerit dixisse, Faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam: utpote unicus et singularis? Sed et in sequentibus: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, fallit aut ludit; ut cum unus, et solus, et singularis esset, numerose loqueretur: aut numquid angelis loquebatur, ut Judaei interpretantur, quia nec ipsi Filium agnoscunt? An quia ipse erat Pater, Filius, Spiritus, ideo pluralem se praestans, pluraliter sibi loquebatur? Imo quia jam adhaerebat illi Filius, secunda persona, Sermo ipsius; et tertia, Spiritus in Sermone, ideo pluraliter pronuntiavit, faciamus, et, nostram, et, nobis. Cum quibus enim faciebat hominem, et quibus faciebat similem? Cum Filio quidem, qui erat induturus hominem; Spiritu vero, qui erat sanctificaturus hominem, quasi cum ministris et arbitris, ex unitate Trinitatis loquebatur. Denique, sequens Scriptura distinguit inter personas: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum (Gen. I, 27). Cur non, suam, si unus qui faciebat, et non erat ad cujus faciebat? Erat autem ad cujus imaginem faciebat: ad Filii scilicet, qui homo futurus certior et verior, imaginem suam fecerat dici hominem qui tunc de limo formari habebat, imago veri et similitudo. Sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? Primum quidem, nondum Filio apparente, Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est: ipse statim Sermo lux vera, quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux. Exinde autem in Sermone Christo assistente et administrante Deus voluit fieri, et Deus fecit. Et dixit Deus: Fiat firmamentum, et fecit Deus firmamentum (Gen. I, 7-16); et dixit Deus: Fiant luminaria, et fecit Deus luminare majus et minus; sed et caetera utique idem fecit qui et priora, id est Sermo Dei, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil. Qui ipse Deus est, secundum Joannem (I, 1), Deus erat Sermo. Habes duos, alium dicentem ut fiat, alium facientem. Alium autem quomodo accipere debeas, jam professus sum; personae, non substantiae nomine; ad distinctionem, non ad divisionem. Caeterum, etsi ubique teneo unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus, eum qui jubet, et eum qui facit. Nam nec juberet, si ipse faceret, dum juberet fieri per eum. Tamen jubebat, haud sibi jussurus si unus esset; aut sine jussu facturus, quia non exspectasset ut sibi juberet.

CAPUT XIII.

Ergo, inquit, si Deus dixit, et Deus fecit; si alius deus dixit, et alius fecit, duo dii praedicantur. Si tam durus es, puta interim: et ut adhuc amplius hoc putes, accipe in Psalmo (XLIV, 7, 8) duos deos dictos: Thronus tuus, Deus, in aevum, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus. Si ad Deum loquitur, et unctum Deum a Deo affirmat, scilicet hic duos deos proponit. Inde et Esaias (Is. XLV, 14) ad personam Christi: Et sabain, inquit, viri elati ad te transibunt, et post te sequentur vincti manibus, et te adorabunt, quia in te Deus est. Tu enim es Deus noster, et nesciebamus, Deus Israelis. Et hic enim dicendo, Deus in te et, tu Deus, duos proponit: qui erat, et in quo erat; Christum, et Spiritum. Ipsum plus est, quod in Evangelio totidem invenies; In principio erat Sermo, et Sermo erat apud Deum, et Deus erat Sermo (Joan. I, 1). Unus qui erat, et alius penes quem erat. Sed et nomen Domini in duobus lego; Dixit Dominus Domino meo. Sede ad dexteram meam (Ps. CIX, 1). Et Esaias haec dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? (Is. LIII, 1.) Brachium enim tuum, non Domini dixisset, si non Dominum Patrem et Dominum Filium intelligi vellet. Etiam adhuc antiquior Genesis: Et pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem de coelo a Domino (Gen. XIX, 24). Haec aut nega scripta, aut quis es, ut non putes accipienda quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et parabolis, sed in definitionibus et certis et simplicibus habent sensum? Quod si ex illis es qui tunc Dominum non sustinebant Dei se Filium ostendentem, nec eum Dominum crederent, recordare tu cum illis scriptum esse: Ego dixi, Vos dii estis, et filii Altissimi (Ps. LXXXII, 6). Et: Stetit Deus in ecclesia deorum; ut si homines, per fidem filios Dei factos, deos Scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis vero et unico Dei Filio Dei nomen jure contulisse. « Ergo, inquis, provocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate istarum Scripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices. » Absit. Nos enim qui et tempora et caussas Scripturarum per Dei gratiam inspicimus, maxime Paracleti, non hominum discipuli, duos quidem definimus, Patrem et Filium, et jam tres cum Spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae, quae facit numerum: ne, ut vestra perversitas infert, Pater ipse credatur natus et passus; quod non licet credi, quoniam non ita traditum est. Duos tamen Deos et duos Dominos nunquam ex ore nostro proferimus: non quasi non et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et Deus unusquisque; sed quoniam retro et duo dii et duo domini praedicabantur; ut, ubi venisset Christus, et Deus agnosceretur, et Dominus vocaretur, quia Filius Dei et Domini. Si enim una persona et Dei et Domini in Scripturis inveniretur, merito Christus non esset admissus ad nomen Dei et Domini. Nemo enim alius praeter unus Deus et unus Dominus praedicabatur, et futurum erat ut ipse Pater descendisse videretur, quia unus Deus et unus Dominus legebatur; et tota oeconomia ejus obumbraretur, quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est. At ubi venit Christus, et cognitus est a nobis, quod ipse sit qui numerum retro fecerat, factus secundus a Patre, et cum Spiritu tertius, et jam Pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est jam nomen Dei et Domini in unionem; ut, quia nationes a multitudine idolorum transirent ad unicum Deum, et differentia constitueretur inter cultores unius, et plurimae divinitatis. Nam et lucere in mundo Christianos oportebat ut filios lucis, lumen mundi unum et Deum et Dominum colentes, et nominantes. Caeterum, si ex conscientia qua scimus Dei nomen et Domini et Patri et Filio et Spiritui convenire, deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras etiam ad martyria timidiores, quibus evadendi quoque pateret occasio jurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum dii plures. Itaque deos omnino non dicam, nec dominos; sed Apostolum sequar, ut si pariter nominandi fuerint Pater et Filius, Deum Patrem appellem, et Jesum Christum Dominum nominem. Solum autem Christum potero Deum dicere, sicut idem Apostolus: Ex quibus Christus, qui est, inquit, Deus super omnia benedictus in aevum omne (Rom. I, 7). Nam et radium solis seorsum solem vocabo; solem autem nominans cujus est radius, non statim et radium solem appellabo. Nam etsi soles duos non faciam, tamen et solem et radium ejus tam duas res, et duas species unius indivisae substantiae numerabo, quam Deum et Sermonem ejus, quam Patrem et Filium.

CAPUT XIV.

Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus Patrem et Filium, quae invisibilem Deum determinavit. Cum enim Moyses (Exod. XXXIII, 13, 29) in Aegypto desiderasset Domini conspectum, dicens: Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter videam te: Non potes videre, inquit, faciem meam; non enim videbit homo faciem meam, et vivet; id est, morietur qui viderit. Invenimus enim et a multis Deum visum, et neminem tamen eorum, qui eum viderant, mortuum. Visum quidem Deum secundum hominum capacitatem, non secundum plenitudinem divinitatis: nam patriarchae Deum vidisse referuntur, ut Abraham et Jacob, et prophetae, ut Isaias, ut Ezechiel; et tamen mortui non sunt. Igitur aut mori debuerant, si eum videraut; Deum enim nemo videbit, et vivet; aut si Deum viderunt, et mortui non sunt, Scriptura mentitur, Deum dixisse, Faciem meam homo si viderit, non vivet; aut Scriptura mentitur, cum invisum, aut cum visum Deum profert. Jam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri, qui videbatur; et consequens erit, ut invisibilem Patrem intelligamus, pro plenitudine majestatis; visibilem vero Filium agnoscamus, pro modulo derivationis: sicut nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam quae est in coelis; radium autem ejus toleramus oculis pro temperatura portionis quae in terram inde porrigitur. Hic ex diverso volet aliquis etiam Filium invisibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum; et dum unicam conditionem Patris et Filii vindicat, unum potius atque eumdem confirmare Patrem et Filium. Sed diximus Scripturam differentiae patrocinari, per visibilis et invisibilis distinctionem. Nam et illud adjiciunt ad argumentationem: Quod si Filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis Pater fuerit in Filii nomine. Ac per hoc, sic eumdem volunt accipi visibilem et invisibilem, quomodo eumdem Patrem et Filium: quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset, scriptum sit, Dominum ad Moysen locutum coram, velut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Jacob: Ego vidi, inquit (Gen. XXXII, 30), Dominum facie ad faciem. Ergo visibilis et invisibilis idem. Et quia idem utrumque, ideo et ipse, qua Pater, invisibilis; et qua Filius, visibilis. Quasi non expositio Scripturae quae fit a nobis, Filio competat, Patre seposito in sua invisibilitate. Dicimus enim et Filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus Dei ex substantiae conditione jam nunc, et qua Deus, et sermo, et spiritus: visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo dicit (Num. XII, 2.) ad Aaron et Mariam; Et si fuerit Prophetes in vobis, in visione cognoscar illi, et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi. Os ad os loquar illi in specie, id est in veritate; et non in aenigmate, id est, non in imagine. Sicut et Apostolus: Nunc videmus tanquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Igitur cum Moysi servat conspectum suum et colloquium facie ad faciem in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in Evangelio (Luc. IX, 30.) visum cum illo Moysen colloquentem); apparet retro semper in speculo, et aenigmate, et visione, et somnio Deum, id est, Filium Dei, visum tam Prophetis et Patriarchis, quam et ipsi adhuc Moysi. Et ipse quidem Dominus si forte coram ad faciem loquebatur, non tamen ut est, homo faciem ejus videret, nisi forte in speculo et in aenigmate. Denique, si sic Moysi locutus est Dominus, ut et Moyse faciem ejus cominus sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem ejus videre quam, quia viderat, non desideraret. Quomodo aeque et Dominus negat videri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat? Aut quae est facies Dei, cujus conspectus negatur, si erat quae visa est? Vidi, inquit Jacob, Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30). Alia debet esse facies, quae si videatur, occidit. Aut numquid Filius quidem videbatur, et sic facies, sed ipsum hoc in visione, et somnio, et speculo, et aenigmate, quia sermo, et spiritus, nisi imaginaria forma videri non potest. Faciem autem suam dicit invisibilem Patrem. Quis enim Pater? non facies erit Filii, nomine auctoritatis, quam genitus a Patre consequitur? Non enim et de aliqua majore persona congruit dicere: facies mea est ille homo; et: faciem mihi praestat. Pater, inquit, major me est (Joan. XIV, 28). Ergo facies erit Filii Pater. Nam et Scriptura quid dicit? Spiritus personae ejus, Christus Dominus (Thren. IV, 20). Ergo si Christus personae paternae spiritus est, merito cujus spiritus persona erat, id est Patris, eum faciem suam, ex unitate scilicet, pronuntiavit. Mirarer plane, an facies Filii Pater accipi possit, qui est caput ejus: Caput enim Christi Deus (I Cor. II, 3).

CAPUT XV.

Si hunc articulum quaestionibus Scripturae veteris non expediam, de Novo Testamento sumam confirmationem nostrae interpretationis; ne quodcumque in Filium reputo, in Patrem proinde defendas. Ecce enim et in Evangeliis et in Apostolis visibilem et invisibilem Deum deprehendo, sub manifesta et personali distinctione conditionis utriusque. Exclamat quodammodo Joannes; Deum nemo vidit unquam (Joan., I, 18). Utique nec retro. Ademit enim temporis quaestionem, dicendo Deum nunquam visum. Confirmat et Apostolus de Deo: Quem nemo vidit hominum, sed nec videre potest (I Tim. VI, 18); scilicet, quia morietur qui viderit. Iidem ipsi Apostoli et vidisse se Christum, et contrectasse testantur. Porro si ipse est Christus et Pater et Filius, quomodo visus est, et invisus? Ad hanc diversitatem visi et invisi in unum conferendam, quis ex diverso non argumentabitur, recte utrumque dictum: visibilem quidem in carne, invisibilem vero ante carnem; ut idem sit Pater invisibilis ante carnem, qui et Filius visibilis in carne? Atquin, si idem ante carnem invisibilis, quomodo visus etiam retro invenitur ante carnem? Aeque si idem post quem et retro visum in aenigmate, plenius visibilem caro effecit; sermo scilicet, qui et caro factus, est alius, quem nunquam quisquam vidit, nisi Pater, scilicet cujus est sermo. Denique, inspiciamus quem Apostoli viderint. Quod vidimus, inquit Joannes (I Joan. I, 1), quod audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de Sermone vitae. Sermo enim vitae factus, et auditus, et contrectatus, quia caro, qui ante carnem Sermo tantum in primordio apud Deum Patrem, non Pater apud Sermonem. Nam etsi Deus Sermo, sed apud Deum, quia ex Deo Deus, quia cum Patre apud Patrem. Et vidimus gloriam ejus, tanquam unigeniti a Patre (Joan. I, 14); utique Filii, scilicet visibilis, glorificati a Patre invisibili. Et ideo quoniam Sermonem Dei Deum dixerat, ne adjuvaret adversariorum praesumptionem, quasi Patrem ipsum vidisset, ad distinguendum inter invisibilem Patrem, et Filium visibilem, superdicit ex abundanti, Deum nemo vidit unquam (Joan., I, 18). Quem Deum? Sermonem? Atquin, Vidimus, et audivimus, et contrectavimus, de Sermone vitae praedictum est. Sed quem Deum? Scilicet Patrem, apud quem Deum erat Sermo, unigenitus scilicet Filius, qui in sinum Patris ipse disseruit. Ipse et auditus, et visus, et ne phantasma crederetur, etiam contrectatus. Hunc et Paulus conspexit, nec tamen Patrem vidit. Nonne, inquit, vidi Jesum (I Cor. IX, 1)? Christum autem et ipse Deum cognominavit: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in aevum (Rom. IX, 5). Ostendit et ipse visibilem Dei Filium, id est Sermonem Dei, quia caro factus est, Christus dictus est. De Patre autem ad Timotheum: Quem nemo vidit hominum, sed nec videre potest (I Tim., VI, 16). Exaggerans amplius (ibid.): Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. De quo et supra dixerat: Regi autem saeculorum, immortali, invisibili, soli Deo: ut et contraria ipsi Filio adscriberemus, mortalitatem, accesibilitatem; quem mortuum contestatur secundum Scripturas (I Cor. XV, 3); et a se novissime visum, per accessibilem utique lucem: quanquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque Petrus et Joannes et Jacobus sine rationis et amentia; qui si non passuri Filii gloriam, sed Patrem vidissent, credo, morituri ibidem. Deum enim nemo videbit, et vivet. Si haec ita sunt, constat eum semper visum ab initio, qui visus fuerit in fine; et eum nec in fine visum, qui nec ab initio fuit visus; et ita duos esse, visum et invisum. Filius ergo visus est semper, et Filius conversatus est semper, et Filius operatus est semper, ex auctoritate Patris et voluntate; quia Filius nihil a semetipso potest facere, nisi viderit Patrem facientem; in sensu scilicet facientem. Pater enim sensu agit. Filius vero quod in Patris sensu est videns perficit. Sic omnia per Filium facta sunt, et sine illo factum est nihil.

CAPUT XVI.

Nec putes sola opera mundi per Filium facta, sed et quae a Deo exinde gesta sunt. Pater enim qui diligit Filium, et omnia tradidit in manu ejus; utique a primordio diligit, et a primordio tradidit. Ex quo, a primordio Sermo erat apud Deum, et Deus erat Sermo (Joan., I, 1), cui data est omnis potestas a Patre in coelis et in terra (Matth., XXVIII, 8). Non judicat Pater quemquam; sed omne judicium tradidit Filio (Joan., V, 22); a primordio tamen. Omnem enim dicens potestatem, et omne judicium, et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu ejus, nullam exceptionem temporis permittit: quia omnia non erunt, si non omnis temporis fuerint. Filius itaque est qui ab initio judicavit, turrim superbissimam elidens, linguasque dispertiens, orbem totum aquarum violentia puniens, pluens super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphurem; Dominus a Domino (Gen., XIX, 24). Ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad Patriarchas et Prophetas, in visione, in somnio, in speculo, in aenigmate, ordinem suum praestruens ab initio semper, quem erat persecuturus in finem. Ita semper ediscebat, et Deus in terris cum hominibus conversari non alius potuit quam Sermo, qui caro erat futurus. Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus Filium Dei descendisse in saeculum, si et retro tale quid gestum cognosceremus. Propter nos enim sicut scripta sunt, ita et gesta sunt, in quos aevorum fines decucurrerunt. Sic etiam affectus humanos sciebat jam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis, carnem et animam; interrogans Adam quasi nesciens, Ubi es Adam? poenitens quod hominem fecisset, quasi non praesciens; tentans Abraham, quasi ignorans quid sit in homine; offensus, reconciliatus eisdem. Et si qua haeretici apprehendunt quasi Deo indigna, ad destructionem Creatoris, ignorantes haec in Filium competisse, qui etiam passiones humanas, et sitim, et esuriem, et lacrymas, et ipsam nativitatem, ipsamque mortem erat subiturus: Propter hoc minoratus a Patre modicum quid citra angelos (Ps. VIII, 6). Sed haeretici quidem nec Filio Dei deputabunt convenire, quae tu ipsi Patri inducis, quasi ipse se denominaverit propter nos; cum Scriptura alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. Quid si et alius qui coronabatur gloria et honore, alius qui coronabat, utique Filium Pater? Caeterum, quale est, ut Deus omnipotens ille invisibilis, quem nemo vidit hominum, nec videre potest: ille qui inaccessibilem lucem habitat: ille qui non habitat in manufactis; a cujus conspectu terra contremiscit, montes liquescunt ut cera; qui totum orbem manu apprehendit velut nidum; cui coelum thronus, et terra scabellum; in quo omnis locus, non ipse in loco; qui universitatis extrema linea est; ille Altissimus, in paradiso ad vesperam deambulaverit, quaerens Adam; et arcam post introitum Noe clauserit; et apud Abraham sub quercu refrigeraverit; et Moysen de rubo ardenti vocarit; et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit (quanquam Filius hominis est dictus), in haec in imagine, et speculo, et aenimate fuissent? Scilicet et haec nec de Filio Dei credenda fuisse, si scripta non essent; fortasse non credenda de Patre, licet scripta, quem isti in vulvam Mariae deducunt, et in Pilati tribunal imponunt, et in monumento Joseph concludunt. Hinc igitur apparet error illorum. Ignorantes enim, a primordio omnem ordinem divinae dispositionis per Filium decucurrisse, ipsum credunt Patrem et visum, et congressum, et operatum, et sitim et esuriem passum, adversus Prophetam dicentem: Deus aeternus non sitiet, nec esuriet omnino (quanto magis nec morietur, nec sepelietur!); et ita unum Deum semper egisse, id est Patrem, quae per Filium gesta sunt.

CAPUT XVII.

Facilius existimaverunt Patrem in Filii nomine egisse, quam Filium in Patris; dicente ipso Domino: Ego veni in Patris mei nomine (Joan. V, 43). Item ad ipsum Patrem: Nomen tuum manifestavi hominibus (Joan. XVII, 6). Condicente etiam Scriptura: Benedictus qui venit in nomine Domini (Matt. XXI, 6), utique Filius in Patris nomine. Sed et nomina Patris, Deus omnipotens, Altissimus, Dominus virtutum, Rex Israelis, Qui est. Quatenus ita scripturae docent, haec dicimus et in Filium competisse, et in his Filium venisse, et in his semper egisse, et sic ea in se hominibus manifestasse. Omnia, inquit, Patris mea sunt. Cur non et nomina? Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum, et Deum virtutum, et Regem Israelis, et QUI EST; vide ne per haec Filius etiam demonstretur, suo jure Deus omnipotens, qua Sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit potestatem; Altissimus, qua dextera Dei exaltatus, sicut Petrus in Actis (II, 22) concionatur; Dominus virtutum, quia omnia subjecta sunt illi a patre; Rex Israelis, quia ille proprie excidit sors gentis istius; item, QUI EST, quoniam multi filii dicuntur, et non sunt. Si autem volunt et Christi nomen Patris esse, audient suo loco. Interim, hic mihi promotum sit responsum adversus id quod et de Apocalypsi Joannis proferunt: Ego Dominus qui est, et qui fuit, et venit omnipotens; et sicubi alibi Dei omnipotentis appellationem non putant etiam Filio convenire: quasi qui venturus est, non sit omnipotens, cum et Filius omnipotentis tam omnipotens sit, quam Deus Dei Filius.

CAPUT XVIII.

Sed hanc societatem nominum paternorum in Filio ne facile perspiciant, perturbat illos Scriptura, si quando unicum Deum statuit; quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus. Ergo quia duos et cum, inquiunt, invenimus, ideo ambo unus atque idem, et Filius et Pater. Porro, non periclitatur Scriptura, ut illi de tua argumentatione succurras, ne sibi contraria videatur. Habet rationem, et cum unicum Deum statuit, et cum duos Patrem et Filium ostendit; et sufficit sibi. Filium nominari ab ea constat. Salvo enim Filio recte unicum Deum potest determinasse, cujus est Filius. Non enim desinit esse qui habet Filium ipse unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine Filio nominatur; sine Filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona, quae ante Filii nomen erat proponenda; quia Pater ante cognoscitur, et post Patrem Filius nominatur. Igitur unus Deus Pater, et alius absque eo non est. Quod ipse inferens, non Filium negat, sed alium Deum: caeterum alius a Patre Filius non est. Denique, inspice sequentia hujusmodi pronuntiationum, et invenies fere ad idolorum factitatores atque cultores definitionem earum pertinere; ut multitudinem falsorum deorum unio divinitatis expellat, habens tamen Filium quanto individuum et inseparatum a Patre, tanto in Patre reputandum, etsi non nominatum. Atquin si nominasset illum, separasset, ita dicens, « Alius praeter me non est, nisi Filius meus. » Alium enim etiam Filium fecisset, quem de aliis excepiset. Puta solem dicere: « Ego sol, et alius praeter me non est, nisi radius meus, » nonne denotasses vanitatem, quasi non et radius in sole deputetur? Itaque praeter semetipsum non esse alium Deum, hoc propter idololatriam tam nationum quam Israelis, etiam propter haereticos, qui, sicut nationes manibus, ita et ipsi verbis idola fabricantur, id est, alium Deum, et alium Christum. Igitur et cum se unum pronuntiabat, Filio Pater procurabat, ne ab alio Deo Christus venisse credatur, sed ab illo qui praedixerat: Ego Deus, et alius absque me non est; qui se unicum, sed cum Filio ostendit, cum quo coelum solus extendit.

CAPUT XIX.

Quin et hoc dictum ejus, in argumentum singularitatis arripient: Extendi, inquit, coelum solus. Quantum ad caeteras virtutes, solus, praestruens adversus conjecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum; qui et ipsum Creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum. Aut si sic solus coelum extendit, quomodo isti praesumunt in perversum haeretici, quasi singularis non admittatur Sophia illa dicens: Cum pararet coelos ego aderam illi simul. Et si dixit Apostolus: Quis cognovit sensum Domini, et quis illi consilio fuit (I Cor. II, 15)? utique praeter Sophiam ait, quae illi aderat. In ipso tamen et cum illo universa compingebat, non ignorante quid faceret. Praeter Sophiam autem, praeter Filium dicit, qui est Christus, Sophia et Virtus Dei secundum Apostolum, solus sciens sensum patris: Quis enim scit quae sunt in Deo nisi spiritus qui in ipso est? Non qui extra ipsum. Erat ergo qui non solum Deum faceret, nisi a caeteris solum. Sed et Evangelium recusetur, quod dicat omnia per Sermonem a Deo facta esse, et sine eo nihil factum. Nisi enim fallor, et alibi scriptum est: Sermone ejus coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnes virtutes eorum. Et Sermo autem, Virtus et Sophia, ipse erit Dei Filius. Ita si per Filium omnia, coelum quoque per Filium extendens, non solus extendit, nisi illa ratione qua a caeteris solus. Atque adeo statim de Filio loquitur: Quis alius dejecit signa ventriloquorum, et divinationes a corde, avertens sapientes retrorsum, et consilium eorum infatuans? Sistens verba Filii sui, discendo scilicet: Hic est Filius meus dilectus; hunc audite. Ita Filium subjungens ipse interpretator est, quomodo coelum solus extenderit, scilicet cum Filio solus, sicut cum Filio unum. Proinde et filii erit vox, Extendi coelum solus; quia Sermone coeli confirmati sunt. Quia Sophia, id est, Sermone assistente, paratum est coelum, et omnia per Sermonem sunt facta, competit et Filium solum extendisse coelum, quia solus operationi Patris ministravit. Idem erit dicens: Ego primus, et insuper ventura ego sum. Primum scilicet omnium, Sermo: In principio erat Sermo; in quo principio prolatus a Patre est. Caeterum Pater non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, non potest videri. Qui solus fuit semper, ordinem habere non potuit. Igitur si propterea eumdem et Patrem et Filium credendum putaverunt, ut unum Deum vindicent, salva est unio ejus, qui cum sit unus, habet et Filium, aeque et ipsum eisdem Scripturis comprehensum. Si Filium nolunt secundum a Patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in Scriptura relatos, et duos dominos; et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddidimus, qua Dei non duo dicantur, nec Domini, sed qua Pater et Filius duo; et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum Filium a Patre pronuntiamus; nec statu, sed gradu alium; qui etsi Deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso quod et Deus ex unitate Patris vocari habeat.

CAPUT XX.

Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est, si quid de Scripturis ad sententiam suam excerpent, caetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam servant, et quidem salva unione divinitatis, et monarchiae sonitu. Nam sicut in veteribus nihil aliud tenent quam, Ego Deus, et alius praeter me non est (Ps. XLV, 5); ita in Evangelio, responsionem Domini ad Philippum tuentur, Ego et Pater unum sumus (Joan. XIV); et, Qui me viderit, videt et Patrem; et, Ego in Patre, et Pater in me. His tribus capitulis totum intrumentum utriusque Testamenti volunt cedere, cum oporteat secundum plura intelligi pauciora, sed proprium hoc est omnium haereticorum. Nam quia pauca sunt quae in sylva inveniri possunt, pauca adversus plura defendunt, et posteriora adversus priora suscipiunt. Regula autem omni rei semper ab initio constituta ex prioribus et ex pluribus in posteriora praescribit, utique et in pauciora.

CAPUT XXI.

Adspice itaque quanta praescribat tibi etiam in Evangelio, ante Philippi consultationem, et ante omnem argumentationem tuam. Et in primis, ipsa statim praefatio Joannis Evangelizatoris demonstrat, quod retro fuerit, qui caro fieri habebat: In principio erat Sermo (Joan. I, 1), et Sermo erat apud Deum, et Deus erat sermo. Hic erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Nam si haec non aliter accipi licet, quam quomodo scripta sunt, indubitanter alius ostenditur, qui fuerit a principio, alius apud quem fuit: alium Sermonem esse, alium Deum (licet et Deus Sermo, sed qua Dei Filius, non qua Pater); alium per quem omnia, alium a quo omnia. Alium autem quomodo dicamus, saepe jam edidimus; quo alium dicamus necesse est, ne eumdem; alium autem, non quasi separatum, sed dispositione alium, non divisione. Hic ergo factus est caro, non ipse cujus erat Sermo. Hujus gloria visa est tanquam unici a Patre, non tanquam Patris. Hic unus sinum Patris disseruit, non sinum suum Pater. Praecedit enim; Deum nemo vidit unquam. Idem et agnus Dei ab Joanne designatur, non ipse cujus est dilectus. Certe Filius Dei semper, sed non ipse cujus est Filius. Hoc eum Nathanael statim sensit, sicut et alibi Petrus: Tu es Filius Dei. (Joan. I, 50; Matt. XVI, 16). Hoc et ipse recte sensisse illos confirmat, Nathanaeli quidem respondens: Quia dixi, Vidi te sub ficu, ideo credis (Joan. II, 50); Petrum vero beatum affirmans, cui non caro, neque sanguis revelasset (quod et Patrem senserat), sed Pater qui in coelis est (Matt. XVI, 17). Quo dicto utriusque personae constituit distinctionem, et Filii in terris, quem Petrus agnoverat Dei Filium, et Patris qui in coelis, qui Petro revelaverat quod Petrus agnoverat Dei Filium Christum. Cum in templum introiit, aedem Patris appellat, ut Filius. Cum ad Nicodemum dicit: Ita dilexit Deus mundum, ut Filium suum unicum dederit, in quem omnis qui crediderit, non pereat, sed habeat vitam sempiternam (Joan. III, 16). Et rursus (Ibid. 17): Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus sit mundus per eum. Qui crediderit in illum, non judicatur; qui non crediderit in illum, jam judicatus est, quia non credidit in nomine unici Filii Dei. Joannes autem cum interrogaretur quidde Jesu contingeret: Pater, inquit, diligit Filium, et omnia tradidit in manu ejus. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui non credit in Filium Dei, non videbit Deum, sed ira Dei manebit super eum (Joan. III, 35, 36). Quem vero Samaritidi ostendit? Si Messiam qui dicitur Christus, Filium utique se, non Patrem demonstravit, qui et alibi Christus Dei Filius, non Pater dictus est. Exinde discipulis: Meum est, inquit, ut faciam voluntatem ejus qui me misit, ut consummem opus ejus. Et ad Judaeos, de paralytici sanitate: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Pater et ego, Filius dicit. Denique, propter hoc magis Judaei illum interficere volebant, non tantum quod solveret sabbatum, sed quod patrem suum Deum diceret, aequans se Deo. Tunc ergo dicebat ad eos: Nihil Filius facere potest a semetipso, nisi viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Quae enim ille facit, eadem et Filius facit. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstravit illi quae ille fecit, et majora istis opera demonstravit illi, ut vos miremini. Quomodo enim suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat. Neque enim Pater judicat, sed omne judicium dedit Filio, uti omnes honorent Filium, sicut honorant Patrem. Qui non honorat Filium, non honorat Patrem, qui Filium misit. Amen, amen dico vobis, quod qui audit sermones meos, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transit de morte in vitam. Amen dico vobis, quod veniet hora, qua mortui audient vocem Filii Dei; et cum audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam aeternam a semetipso, ita et Filio dedit vitam aeternam habere in semetipso, et judicium dedit illi facere in potestate, qua filius hominis est; per carnem scilicet, sicut et Filius Dei per spiritum ejus. Adhuc adjicit: Ego autem habeo majus quam Joannis testimonium (Joan. V, 36, 37). Opera enim quae Pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me testimonium perhibent, quod me Pater miserit. Et qui me misit Pater, ipse testimonium dixit de me. Subjungens autem: Neque vocem ejus audistis unquam, neque formam ejus vidistis; confirmat retro non Patrem, sed Filium fuisse, qui videbatur et audiebatur. Denique dicit: Ego veni in Patris mei nomine, et non me recepistis (Joan. V, 43). Adeo semper Filius erat in Dei et Regis et Domini, et Omnipotentis, et Altissimi nomine. Interrogantibus autem quid facere debeant, respondit: Ut credatis in eum quem Deus misit (Joan. VI, 29). Panem quoque se affirmat, quem Pater praestaret de coelo (Joan. VI, 32). Ergo omne quod ei daret Pater ad se venire, nec rejecturum se, quia de coelo descendisset, non ut suam, sed ut Patris faceret voluntatem: voluntatem autem Patris esse, uti qui viderit Filium, et crediderit in eum, vitam et resurrectionem consequatur (Joan. VI, 35): neminem porro ad se venire posse, nisi quem Pater adducat: omnem qui a Patre audisset et didicisset, venire ad se (Joan. VI, 14). Non quasi Patrem aliquis viderit, adjiciens et hic, ut ostenderet Patris esse Sermonem per quem docti fiant. At cum discedunt ab eo multi (Joan. VI, 66), et Apostolis suis offert, si velint discedere et ipsi, quid respondit Simon Petrus? Quo discedimus? verba vitae habes, et nos credimus quod tu sis Christus. Patrem illum esse, an Patris Christum?

CAPUT XXII.

Cujus autem doctrinam dicit ad quam mirabantur? suam, an Patris? Aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique non Pater, sed Filius: Neque me scitis, inquit (Joan. VII, 28), unde sim, et non veni a meipso; sed est verus qui me misit, quem vos non nostis. Ego novi illum, qui ab illo sum, et ille me misit: Non dixit, quia ipse sum, et ipse me misi; sed: ille misit. Item, cum misissent ad invadendum eum Pharisaei: Modicum adhuc temporis, ait, vobiscum sum; et vado ad eum qui me misit. At ubi se negat esse solum? Sed ego, inquit, et qui me misit Pater; nonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? imo totum erat hoc quod docebat, inseparatos duos esse. Siquidem et legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem, subjungit: Ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me, qui me misit Pater. Quod si unus esset, dum idem est et Filius et Pater, non uteretur legis patrocinio fidem imponentis, non unius testimonio, sed duorum. Item, interrogatus ubi esset Pater, neque se, neque Patrem notum esse illis respondens, duos dixit ignotos; quod si ipsum nossent, Patrem nossent, non quidem quasi ipse esset Pater et Filius, sed quia per individuitatem neque agnosci, neque ignorari alter sine altero potest. Qui me, ait, misit, verax est; et ego quae ab eo audivi, ea et loquor in mundum. Interpretante extrinsecus Scriptura, non cognovisse illos quod de Patre dixisset, cum scilicet cognoscere debuissent sermones Patris in Filio esse, legendo apud Hieremiam (Jerem. I, 9): Et dixit mihi Dominus, « Ecce dedi sermones meos in os tuum; » Et apud Isaiam (Is. I, 4): Dominus dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum quando oporteat dicere sermonem. Sicut ipse rursus: Tunc, inquit (Joan. VIII, 28), cognoscetis quod ego sim, et a memetipso nihil loquar: sed sicut me docuit, ita et loquor; quia et qui me misit, mecum est. Et hoc ad testimonium individuorum duorum. Item, in altercatione Judaeorum, exprobrans quod occidere eum vellent: Ego, inquit, quae vidi penes Patrem meum, loquor; et vos quod vidistis penes patrem vestrum, id facitis: et nunc vultis occidere hominem veritatem vobis locutum, quam audivit a Deo; et: Si Deus esset pater vester, dilexissetis me. Ego enim ex Deo exivi et veni (et tamen non separantur, licet exiisse dixerit, ut quidam arripiunt hujus dicti occasionem; exivit autem a Patre, ut radius ex sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine). Ego daemonium non habeo, sed honoro Patrem meum; et: Si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea. Est qui me glorificet Pater, quem vos dicitis Deum esse vestrum, nec nostis illum, at ego novi eum. Et si dicam, « Non novi, » ero similis vestri mendax; sed novi illum, et sermonem ejus servo. Ac cum subjungit: Abraham diem meum vidit, et laetatus est; nempe demonstrat Filium Abrahae retro visum, non Patrem. Item, super caecum illum Patris opera dicit se facere oportere. Cui post restitutionem luminum: Tu, inquit (Joan. IX, 35), credis in Filium Dei? et interroganti quis esset iste, ipse se demonstrans, utique Filium demonstravit, quem credendum esse dixerat. Dehinc, cognosci se profitetur a Patre, et Patrem a se. Et ideo se diligi a Patre, quod animam suam ponat; quia hoc praeceptum accepisset a Patre. Et interrogatus a Judaeis, si ipse esset Christus (utique Dei, nam usque in hodiernum Judaei Christum Dei, non ipsum Patrem sperant, quia nunquam Christus Pater scriptus est venturus): Loquor, inquit, vobis, et non creditis. Opera quae ego facio in nomine Patris, ipsa de me testimonium dicunt. Quid testimonium? ipsum scilicet esse, de quo interrogabant, id est Christum Dei. De ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu ejus eriperet: Pater enim quod mihi dedit, majus est omnibus; et: Ego et Pater unum sumus. Hic ergo jam gradum volunt figere stulti, imo caeci, qui non videant, primo, Ego et Pater, duorum esse significationem; dehinc in novissimo, sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est; tum quod, unum sumus, non, « unus sumus. » Si enim dixisset, « unus sumus, » potuisset adjuvare sententiam illorum. Unus etiam singularis numeri significatio videtur. Adhuc cum duo, masculini generis. Unum dicit, neutrali verbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad conjunctionem, ad dilectionem Patris, qui Filium diligit; et ad obsequium Filii, qui voluntati Patris obsequitur. Unum sumus, dicens, ego et Pater, ostendit duos esse, quos aequat et jungit. Adeo addit etiam multa se opera a Patre ostendisse, quorum nihil lapidari meretur. Et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se Deum ipsum, id est Patrem voluisset intelligi; quia dixerat, Ego et Pater unum sumus, qua Filium Dei Deum ostendens, non qua ipsum Deum. Si in lege, inquit, scriptum est, « Ego dixi, vos dii estis, » et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos eum blasphemare dicitis, quia dixi, Filius Dei sum? Si non facio opera Patris mei, nolite credere; si vero facio, et mihi credere non vultis, vel propter opera credite. Et scitote quod ego in Patre sim, et Pater in me. Per opera ergo erat Pater in Filio, et Filius in Patre; et ita per opera intelligimus unum esse Patrem et Filium. Adeo totum hoc perseverabat inducere, ut duo tamen crederentur in una virtute; quia aliter Filius credi non posset, nisi duo crederentur.

CAPUT XXIII.

Post haec autem Martha Filium Dei eum confessa, non magis erravit, quam Petrus (Matth. XVI, 16) et Nathanael; quanquam etsi errasset, statim didicisset. Ecce enim, ad suscitandum fratrem ejus a mortuis, ad coelum et ad Patrem Dominus suspiciens: Pater, inquit (Joan. XI, 42) [utique Filius], gratias ago tibi, quod me semper exaudias. Propter istas turbas circumstantes dixi, ut credant quod tu me miseris. Sed et in conturbatione animae: Et quid dicam? Pater, salvum me fac de ista hora. Atquin propter hoc veni in istam horam. Verum, Pater, glorifica nomen tuum (Joan. XII, 27). In quo erat et Filius. Ego, inquit, (Joan. V, 43), veni in Patris nomine. Inde scilicet suffecerat Filii ad Patrem vox. Ecce ex abundantia respondet de coelo Pater, Filio contestatur (Matth. XVII, 5): Hic est Filius meus dilectus, in quo bene sensi, audite illum. Ita et in isto, Glorificavi, et glorificabo rursus, quot personae tibi videntur, perversissime Praxea, nisi quot et voces? habes Filium in terris, habes Patrem in coelis. Non est separatio ista, sed dispositio divina. Caeterum, scimus Deum etiam intra abyssos esse, et ubique consistere, sed vi et potestate. Filium quoque, ut individuum, cum ipso ubique. Tamen in ipsa oeconomia, Pater voluit Filium in terris haberi, se vero in coelis; quo et ipse Filius suspiciens, et orabat et postulabat a Patre, quo et nos erectos docebat orare: Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 19), et cum sit et ubique, hanc sedem suam voluit Pater; minoravit Filium modico citra angelos (Ps. VIII, 6), ad terram demittendo; gloria tamen et honore coronaturus illum, in coelos resumendo. Haec jam praestabat illi, dicens, Et glorificavi, et glorificabo. Postulat Filius de terris, Pater promittit a coelis. Quid mendacem facis et Patrem et Filium, si aut Pater de coelis loquebatur ad Filium, cum ipse esset Filius apud terras; aut Filius ad Patrem precabatur, cum ipse esset Pater apud coelos? Quale est ut Filius item postularet a semetipso, postulando a Patre, si Filius erat Pater; aut iterum Pater sibi ipsi promitteret, promittendo Filio, si Pater erat? ut sic duos divisos diceremus, quomodo jactitatis, tolerabilius erat duos divisos, quam unum Deum versipellem praedicare. Itaque ad istos tunc Dominus pronuntiavit (Joan. XII, 30): Non propter me ista vox venit, sed propter vos; ut credant hi, et Patrem et Filium, in suis quemque nominibus, et personis, et locis. Sed adhuc exclamat Jesus et dicit: Qui credit in me, non in me credit; sed in eum credit qui me misit (quia per Filium in Patrem creditur, et auctoritas credendi Filio, Pater est); et qui conspicit me, conspicit eum qui me misit. Quomodo? Quoniam scilicet a memetipso non sum locutus; sed qui me misit Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar, Dominus enim dat mihi linguam disciplinae, ad cognoscendum quando oporteat dicere sermonem quem ego loquor (Is. IV, 4). Sicut mihi Pater dixit, ita et loquor (Joan. XII, 50). Haec quomodo dicta sint, Evangelizator et utique tam clarus discipulus Joannes magis, quam Praxeas, noverat; ideoque ipse de suo sensu: Ante autem solemnitatem Paschae, inquit (Joan. XIII, 1), sciens Jesus omnia sibi tradita a Patre esse, et se ex Deo exiisse, ad Deum vadere. Sed Praxeas ipsum vult Patrem de semetipso exiisse, et ad semetipsum abiisse, ut diabolus in cor Judae, non Filii traditionem, sed Patris ipsius immiserit. Nec diabolo bene, nec haeretico; quia nec in Filio bono suo diabolus operatus est traditionem. Filius enim traditus est Dei, qui erat in filio hominis, sicut Scriptura subjungit: Nunc glorificatus est filius hominis, et Deus glorificatus est in illo. Quid Deus? utique non Pater, sed Sermo Patris, qui erat in filio hominis, id est in carne, in qua et glorificatus jam; virtute vero et sermone, et ante Jesum: Et Deus, inquit, glorificavit illum in semetipso, id est, Pater Filium in semetipso habens, etsi porrectum ad terram, mox per resurrectionem glorificavit, morte devicta.

CAPUT XXIV.

Erant plane qui et tunc non intelligerent. Quoniam et Thomas aliquandiu incredulus: Domine enim, inquit (Joan. XVI, 5), non scimus quo eas, et quomodo viam novimus? Et Jesus: Ego sum via, veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me. Si cognovissetis me, cognovissetis et Patrem: sed abhinc nostis illum, et vidistis illum. Et pervenimus jam ad Philippum, qui spe excitatus videndi Patris, nec intelligens quomodo visum Patrem audisset: Ostende, inquit, nobis Patrem, et sufficit nobis. Et Dominus: Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Quem dicit cognosci ab illis debuisse (hoc enim solum discuti oportet), quasi Patrem, an quasi Filium? Si quasi Patrem, doceat Praxeas, tanto tempore Christum cum eis conversatum, Patrem aliquando, non dico intelligi, verum vel aestimari potuisse. Nobis omnes Scripturae, et veteres Christum Dei, et novae Filium Dei praefiniunt. Hoc et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur; imo jam et ab ipso Patre coram de coelis Filium profitente, et Filium glorificante: Hic est Filius meus, et; Glorificavi et glorificabo. Hoc et a discipulis credebatur, hoc et a Judaeis non credebatur, hoc se volens credi ab illis, omni hora Patrem nominabat, et Patrem praeferebat, et Patrem honorabat. Si ita est, ergo non Patrem tanto tempore secum conversatum ignoraverant, sed Filium. Et Dominus eum se ignoranti exprobrans, quem ignoraverant, eum utique agnosci volebat, quem tanto tempore non agnosci exprobraverat, id est Filium. Et apparere jam post quomodo dictum sit, Qui me videt, videt et Patrem. Scilicet quo et supra, Ego et Pater unum sumus (Joan. XIV, 6). Quare? quia, Ego ex Deo exivi et veni; et, Ego sum via (Joan. X, 30): nemo ad Patrem venit, nisi per me; et, Nemo ad me venit, nisi Pater eum adduxerit; et, Omnia mihi Pater tradidit; et, Sicut Pater vivificat, ita et Filius: et, Si me cognovistis, et Patrem cognovistis (Joan. VI, 40). Secundum haec enim, vicarium se Patris ostenderat, per quem Pater et videretur in factis, et audiretur in verbis. et cognosceretur in Filio, facta et verba Patris administrante; quia invisibilis pater, quod et Philippus didicerat in lege, et meminisse debuerat: Deum nemo videbit et vivet. Et ideo suggillatur Patrem videre desiderans quasi visibilem, et instruitur visibilem eum in Filio fieri ex virtutibus, non ex personae repraesentatione. Denique, si Patrem eumdem Filium vellet intelligi, dicendo, Qui me videt, Patrem videt: quomodo subjicit, Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Debuerat enim subjunxisse, Non creditis quia ego sum Pater? Aut quo exaggeravit, si non illud manifestavit quod voluerat intelligi, se scilicet Filium esse? Porro dicendo, Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me: propterea potius exaggeravit, ne quia dixerat, Qui me videt, et Patrem videt, Pater existimaretur: quod nunquam existimari se voluit, qui semper se Filium, et a Patre venisse profitebatur. Igitur et manifestam fecit duarum personarum conjunctionem, ne Pater seorsum quasi visibilis in conspectu desideraretur, et ut Filius repraesentator Patris haberetur. Et nihilominus hoc quoque interpretatus est, quomodo Pater esset in Filio, et Filius in Patre: Verba, inquit, quae ego loquor vobis, non sunt mea; utique quia Patris. Pater autem manens in me, facit opera. Per opera ergo virtutum, et verba doctrinae manens in Filio Pater per ea videtur, per quae manet, et per eum in quo manet: ex hoc ipso apparente proprietate utriusque personae, dum dicit: Ego sum in Patre, et Pater in me. Atque adeo: Credite, ait. Quid? Me patrem esse? Non puto scriptum esse; sed: Quia ego in Patre, et Pater in me. Si quominus, vel propter opera credite. Ea utique opera, per quae Pater in Filio, non visu, sed sensu videbatur.

CAPUT XXV.

Post Philippum, et totam substantiam quaestionis istius, quem in finem Evangelii perseverant in eodem genere sermonis, quo Pater et Filius in sua proprietate distinguuntur, Paracletum quoque a Patre se postulaturum, cum ascendisset ad Patrem, et missurum repromittit, et quidem alium, sed jam praemisimus quomodo alium, Caeterum: De meo sumet (Joan. XVI, 4), inquit; sicut ipse de Patris. Ita connexus Patris in Filio, et Filii in Paracleto, tres efficit cohaerentes, alterum ex altero, qui tres unum sint, non unus. Quo modo dictum est (Joan. X, 30): Ego et Pater unum sumus; ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem. Percurre adhuc, et invenies quem Patrem credis, vice Patris dictum. Et Patrem agricolam, utique in terra tu putas fuisse. Hunc rursus in coelis a Filio agnosci, cum illuc respiciens, discipulos suos Patri tradit. Sed et si in isto Evangelio non esset revelatum: Deus meus, ad quid me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? et, Pater, in tuis manibus depono spiritum meum; tamen post resurrectionem et devictae gloriam mortis, exposita necessitate omnis humilitatis, cum jam Patrem se posset ostendere tam fideli foeminae, ex dilectione, non ex curiositate, nec ex incredulitate Thomae, tangere eum aggressae: Ne, inquit, (Joan. XX, 17), contigeris me, nondum ascendi ad Patrem meum; vade autem ad fratres meos (quin et in hoc se Filium ostendit; filios enim appellasset illos, si Pater fuisset), et dices eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Pater ad Patrem et Deus ad Deum; an Filius ad Patrem, et Sermo ad Deum? Ipsa quoque clausula Evangelii propter quid consignat haec scripta, nisi: ut credatis, inquit, Jesum Christum Filium Dei? Igitur quaecumque ex his putaveris ad demonstrationem ejusdem Patris et Filii proficere tibi posse, adversus definitivam Evangelii sententiam niteris. Non ideo enim scripta sunt, ut Patrem credas Jesum Christum, sed ut Filium.

CAPUT XXVI.

Propter unum Philippi sermonem, et Domini responsionem ad eum, videmus Joannis Evangelium decucurrisse, ne tot manifeste pronuntiata, et ante et postea unus sermo subvertat secundum omnia potius, quam adversus omnia, etiam adversus suos sensus interpretandus. Caeterum ut alia Evangelia non interponam, quae de nativitate Dominica idem confirmant, sufficit eum qui nasci habebat ex virgine, ab ipso annuntiari angelo, Filium Dei determinatum: Spiritus Dei superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. 1,3-5). Volent quidem et hic argumentari, sed veritas praevalebit. Nempe, inquiunt, Filius Dei Deus est, et virtus Altissimi Altissimus est. Nec pudet illos injicere, quod, si esset, scriptum fuisset. Quem enim verebatur, ut non aperte pronuntiaret, « Deus superveniet, et Altissimus obumbrabit te? » Dicens autem Spiritus Dei, etsi Spiritus Dei Deus, tamen non directo Deum nominans, portionem totius intelligi voluit, quae cessura erat in Filii nomen. Hic spiritus Dei, idem erit Sermo. Sicut enim Joanne dicente, Sermo caro factus est, spiritum quoque intelligimus in mentione Sermonis; ita et hic Sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. Nam et spiritus substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt. Caeterum, alium Joannes profitebitur carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et spiritus sermo est, et sermo spiritus. Sicut ergo Sermo Dei non est ipse cujus est, ita nec Spiritus; et si Deus dictus est, non tamen ipse est cujus est dictus. Nulla res alicujus, ipsa est cujus est. Plane cum quid ex ipso est, et sic ejus est dum ex ipso sit, potest tale quid esse, quale et ipse ex quo est, et cujus est. Et ideo spiritus Dei Deus, et sermo Dei Deus, quia ex Deo, non tamen ipse ex quo est. Quod si Deus Dei tanquam substantiva res, non erit ipse Deus, sed hactenus Deus, quia ex ipsius Dei substantia, qua et substantiva res est, et ut portio aliqua totius. Multo magis virtus Altissimi, non erit ipse Altissimus, quia nec substantiva res est quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec providentia; et haec enim substantiae non sunt, sed accidentia uniuscujusque substantiae. Virtus spiritui accidit, nec ipsa erit spiritus. His itaque rebus quodcumque sunt, spiritu Dei et sermone et virtute collatis in virginem, quod de ea nascitur, Filius Dei est. Hoc se et in istis Evangeliis ipse testatur statim a puero: Non scitis, inquit (Luc. 11, 49), quod in Patris mei me esse oportet? Hoc et Satanas eum in tentationibus novit: Si Filius Dei es. Hoc et exinde daemonia confitentur: Scimus qui sis, Filius Dei. Patrem et ipse adorat. Christum se Dei a Petro agnitum non negat. Exsultans in spiritu ad Patrem: Confiteor, inquid, tibi, Pater, quod absconderis haec a sapientibus (Matth. XI, 25). Hic quoque Patrem nemini notum nisi Filio affirmat. Et Patris Filium confessurum confessores, et negaturum negatores suos apud Patrem; inducens parabolam filii, non patris, in vineam missi post aliquot servos, et occisi a malis rusticis, et a Patre defensi; ignorans et ipse diem et horam ultimam soli Patri notam; disponens regnum discipulis, quomodo et sibi dispositum dicit a Patre; habens potestatem legiones angelorum postulandi ad auxilium a Patre si vellet; exclamans quod se Deus reliquisset, in Patris manibus spiritum ponens; et post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem Patris; et novissime mandans ut tinguerent in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, non in unum. Nam nec semel, sed ter, ad singula nomina in personas singulas tinguimur.

CAPUT XXVII.

Et quid ego in tam manifestis moror, cum ea aggredi debeam, de quibus manifesta obumbrare quaerunt? Undique enim obducti distinctione Patris et Filii, quam manente conjunctione disponimus, ut solis et radii, et fontis et fluvii, per individuum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque distinguant, Patrem et Filium, dicentes Filium carnem esse, id est hominem, id est Jesum; Patrem autem spiritum, id est Deum, id est Christum. Et qui unum eumdemque contendunt Patrem et Filium, jam incipiunt dividere illos potius quam unare. Si enim alius est Jesus, alius Christus; alius erit Filius, alius Pater; quia Filius Jesus, et Pater Christus. Talem monarchiam apud Valentinum fortasse didicerunt, duos facere, Jesum et Christum. Sed haec injectio eorum ex praetractatis jam retusa est, quod Sermo Dei, vel spiritus Dei et virtus Altissimi dictus sit, quem Patrem faciunt. Non enim ipsae sunt cujus dicuntur, sed ex ipso, et ipsius. Et aliter tamen in isto capitulo revincentur. « Ecce, inquiunt, ab angelo praedicatum est: Propterea quod nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei; caro itaque nata est, caro utique erit Filius Dei. Imo de spiritu Dei dictum est. Certe enim de Spiritu Sancto virgo concepit; et quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat, quod erat conceptum, et pariendum; id est spiritus, cujus et vocabitur nomen Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus. Caro autem Deus non est, ut de illa dictum sit, quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei; sed ille qui in ea natus est, Deus de quo et psalmus (LXXXVI, 5): Quoniam Deus homo natus est in illa, et aedificavit eam voluntate patris. Quis Deus in ea natus? Sermo et spiritus, qui cum sermone de Patris voluntate natus est. Igitur Sermo in carne, dum et de hoc quaerendum, quomodo Sermo caro sit factus; utrumne quasi transfiguratus in carne, an indutus carnem? Imo indutus. Caeterum, Deum immutabilem et informabilem credi necesse est, ut aeternum. Transfiguratio autem interemptio est pristini. Omne enim quodcumque transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit esse quod non erat. Deus autem neque desinit esse, neque aliud potest esse. Sermo autem Deus; et sermo Domini manet in aevum, perseverando scilicet in sua forma. Quem si non capit transfigurari, consequens est, ut sic caro factus intelligatur dum fit in carne, et manifestatur, et videtur, et contrectatur per carnem: quia et caetera sic accipi exigunt. Si enim Sermo ex transfiguratione et demutatione substantiae caro factus est, una jam erit substantia Jesus ex duabus, ex carne et spiritu mixtura quaedam, ut electrum ex auro et argento; et incipit nec aurum esse, id est spiritus, neque argentum, id est, caro, dum alterum altero mutatur, et tertium quid efficitur. Neque ergo Deus erit Jesus. Sermo enim desiit esse, qui caro factus est; neque caro, id est homo, caro enim non proprie est, qui Sermo fuit. Ita ex utroque neutrum est; aliud longe tertium est, quam utrumque. Sed enim invenimus illum directo et Deum et hominem expositum, ipso hoc psalmo suggerente, quoniam Deus homo natus est in illa, aedificavit eam voluntate Patris; certe usquequaque Filium Dei et filium hominis, cum Deum et hominem sine dubio secundum utramque substantiam in sua proprietate distantem: quia neque Sermo aliud quam Deus, neque caro aliud quam homo. Sic et Apostolus (Rom. I, 37) de utraque ejus substantia docet: Qui factus est, inquit, ex semine David. Hic erit homo et filius hominis, qui definitus est Filius Dei secundum spiritum. Hic erit Deus, et Sermo Dei filius. Videmus duplicem statum non confusum, sed conjunctum in una persona, Deum et hominem Jesum. De Christo autem differo. Et adeo salva est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro passiones suas functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens Lazarum, anxia usque ad mortem; denique et mortua est. Quod si tertium quid esset ex utroque confusum ut electrum, non tam distincta documenta paterent utriusque substantiae. Sed et spiritus carnalia, et caro spiritalia egissent ex translatione; aut neque carnalia, neque spiritalia, sed tertiae alicujus formae, ex confusione: imo aut sermo mortuus esset, aut caro mortua non esset, si sermo conversus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset, aut sermo mortalis. Sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt. Disce igitur cum Nicodemo, (Joan., III, 6) Quia quod in carne natum est, caro est; et quod de spiritu spiritus est. Neque caro spiritus fit, neque spiritus caro. In uno plane esse possunt. Ex his Jesus constitit, ex carne homo, ex spiritu Deus, quem tunc angelus ex ea parte qua spiritus erat, Dei Filium pronuntiavit, servans carni filium hominis dici. Sic et Apostolus etiam Dei et hominum appellans sequestrem (I Tim., II, 5), utriusque substantiae confirmavit. Novissime qui Filium Dei carnem interpretaris, exhibe qui sit filius hominis. Aut nunquid spiritus erit? sed spiritus Patrem ipsum vis haberi; quia Deus spiritus, quasi non et Dei spiritus: sicut et sermo Deus, et Dei sermo.

CAPUT XXVIII.

Itaque Christum facis Patrem, stultissime, qui nec ipsam vim inspicias nominis hujus, si tamen nomen est Christus, et non appellatio potius; unctus enim significatur. Unctus autem non magis nomen est, quam vestitus, quam calceatus, accidens nomini res. An tu, si ex aliquo argumento vestitus quoque vocaretur Jesus, quomodo Christus ab unctionis sacramento, aeque Jesum Filium Dei diceres, vestitum vero Patrem crederes? Nunc de Christo. Si Pater Christus est, Pater unctus est, et utique ab alio. Aut si a semetipso, proba. Sed non ita docent Acta Apostolorum, in illa exclamatione Ecclesiae ad Deum: Convenerunt enim (Act. IV, 27) universi in ista civitate adversus sanctum Filium tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pilatus cum Nationibus; ita et Filium Dei Jesum contestati sunt, et Filium a Patre unctum. Ergo Jesus idem erit Christus, qui a Patre unctus est, non Pater, qui Filium unxit. Sic et Petrus (Act. II, 36): Firmissime itaque cognoscat omnis domus Israel, quod et Dominum et Christum, id est unctum, fecerit eum Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. Joannes autem (I Joan., II, 22) etiam mendacem notat eum, qui negaverit Jesum esse Christum: contra, de Deo natum, omnem qui crediderit Jesum esse Christum. Propter quod et hortatur ut credamus nomini Filii ejus Jesu Christi, ut scilicet communio sit nobis cum Patre, et Filio ejus Jesu Christo. Sic et Paulus ubique Deum Patrem ponit, et Dominum nostrum Jesum Christum. Cum ad Romanos (I, 8) scribit, gratias agit Deo per Dominum nostrum Jesum Christum. Cum ad Galatas (I, 1), non ab hominibus se apostolum praefert, nec per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem. Et habes tota instrumenta ejus, quae in hunc modum pronuntiant, et duos proponunt, Deum Patrem, et Dominum nostrum Jesum Christum Filium Patris, et Jesum ipsum esse Christum, in altero quoque nomine Dei Filium. Nam exinde eo jure quo utrumque nomen unius est, id est Dei Filii, etiam alterum sine altero ejusdem est. Et sive Jesus tantummodo positum est, intelligitur et Christus; quia Jesus unctus est. Sive solummodo Christus idem est Jesus, quia unctus est Jesus. Quorum nominum alterum est proprium, quod ab angelo impositum est; alterum accidens, quod ab unctione convenit; dum tamen Christus Filius sit, non Pater. Postremo, quam caecus est, qui nec in Christi nomine intelligit alium Deum portendi, si Christo nomen Patris adscribat? Si enim Christus Pater Deus est, qui dicit (Joan., XX, 17): Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum; utique alium Patrem super se et Deum ostendit. Si item Pater Christus est, alius est qui solidat tonitruum, et condit spiritum, et annuntiat in homines Christum suum (Amos, IV, 13); et si adstiterunt reges terrae, et archontes congregati sunt in unum adversus Christum ipsius (Ps. II, 2); alius erit Dominus, contra cujus Christum congregati sunt reges et archontes. Et si: Haec dicit Dominus Domino meo Christo (Is., XLV, 1); alius erit Dominus qui loquitur ad Patrem Christi. Et cum Apostolus scribit (Eph., I, 17): Uti Deus Domini nostri Jesu Christi det vobis spiritum sapientiae et agnitionis; alius erit Deus Christi Jesu charismatum spiritualium largitor (Rom., VIII, 11). Certe, ne per omnia evagemur; qui suscitavit Christum, suscitaturus est et mortalia corpora nostra; jamque alius erit suscitator quam Pater mortuus, et Pater suscitatus, si Christus qui est mortuus, Pater est.

CAPUT XXIX.

Obmutescat, obmutescat ista blasphemia, sufficiat Christum Filium Dei mortuum dici; et hoc quia ita scriptum est. Nam et Apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adjecit, secundum Scripturas; ut duritiam pronuntiationis Scripturarum auctoritate molliret, et scandalum auditori everteret Quanquam cum duae substantiae censeantur in Christo Jesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, sicut mortalem quae humana sit, apparet, quatenus eum mortuum dicat, id est, qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et Sermonem et Dei Filium. Dicendo denique, Christus mortuus est, id est unctus, id quod unctum est, mortuum ostendit, id est carnem. Ergo, inquis, et nos eadem ratione Patrem mortuum dicentes qua vos Filium, non blasphemamus in Dominum Deum: non enim ex divina, sed ex humana substantia mortuum dicimus. Atquin blasphematis non tantum quia mortuum dicitis Patrem, sed et quia crucifixum. Maledictione enim crucifixi, quae ex lege in Filium competit (quia Christus pro nobis maledictio factus est, non Pater), Christum in Patrem convertentes, in Patrem blasphematis. Nos autem dicentes Christum crucifixum, non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus; quia nec Apostolus hoc dicens blasphemavit. Sicut autem, de quo quid capit dici, sine blasphemia dicitur; ita quod non capit, blasphemia est si dicatur. Ergo nec compassus est Pater Filio; sic enim directam blasphemiam in Patrem veriti, diminui eam hoc modo sperant, concedentes jam Patrem et Filium duos esse; si Filius quidem patitur, Pater vero compatitur. Stulti et in hoc. Quid est enim compati, quam cum alio pati? Porro, si impassibilis Pater, utique et incompassibilis. Aut si compassibilis, utique passibilis. Nihil ei vel hoc timore tuo praestas. Times dicere passibilem, quem dicis compassibilem. Tam autem incompassibilis Pater est, quam impassibilis etiam Filius ex ea conditione qua Deus est. Sed quomodo Filius passus est, si non compassus est et Pater? Separabatur a Filio, non a Deo. Nam et fluvius si aliqua turbulentia contaminatur, quanquam una substantia de fonte decurrat, nec secernatur a fonte, tamen fluvii injuria non pertinebit ad fontem. Et licet aqua fontis sit quae patiatur in fluvio; dum non in fonte patitur, sed in fluvio, non fons patitur, sed fluvius qui ex fonte est. Ita, et si spiritus Dei quid pati posset in Filio, quia tamen non in Patre pateretur, sed in Filio, Pater passus non videretur. Sed sufficit nihil spiritum Dei passum suo nomine; quia si quid passus est, in Filio quidem passus est, in quo erat et Pater, cum Filius pateretur in carne; quia hoc retractatum. Nec quisquam negabit, quando et nos pati pro Deo non possumus, nisi spiritus Dei sit in nobis qui et loquitur de nobis quae sunt confessionis; non ipse tamen patiens, sed pati posse praestans.

CAPUT XXX.

Alioquin si ultra pergas, potero tibi durius respondere, et te cum ipsius Domini pronuntiatione committere, uti dicam: Quid de isto quaeris? Habes ipsum exclamantem in passione: Deus, meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? Ergo aut Filius patiebatur a Patre derelictus, et Pater passus non est, qui Filium dereliquit; aut si Pater erat qui patiebatur, ad quem Deum exclamabat? Sed haec vox carnis et animae, id est hominis, non Sermonis, nec spiritus, id est non Dei, propterea emissa est, ut impassibilem Deum ostenderet, qui sic Filium dereliquit, dum hominem ejus tradidit in mortem. Hoc et Apostolus sensit, scribens (Rom., VIII, 32): Si Pater Filio non pepercit. Hoc et Esaias (Is., LIII, 6) prior pronuntiavit: Et Dominus eum tradidit pro delictis nostris. Sic reliquit, dum non parcit; sic reliquit, dum tradit. Caeterum, non reliquit Pater Filium, in cujus manibus Filius spiritum suum posuit. Denique posuit, et statim obiit: Spiritu enim manente in carne, caro omnino mori non potest. Ita, relinqui a Patre, mori fuit Filio. Filius igitur et moritur (I Cor., XV, 3 et seq.) et resuscitatur a Patre, secundum Scripturas. Filius ascendit in superiora coelorum, qui et descendit in interiora terrae: hic sedet ad dexteram Patris, non Pater ad suam. Hunc videt Stephanus cum lapidatur, adhuc stantem ad dexteram Dei, ut exinde sessurum, donec (Ps. CIX, 2) ponat illi Pater omnes inimicos sub pedibus suis. Hic et venturus est rursus super nubes (I Cor., XV) coeli, talis qualis et ascendit. Hic interim acceptum a Patre munus effudit, Spiritum Sanctum, tertium nomen divinitatis, et tertium gradum majestatis, unius praedicatorem monarchiae, sed et oeconomiae interpretatorem, si quis sermones novae prophetiae ejus admiserit, et deductorem omnis veritatis, quae est in Patre et Filio et Spiritu Sancto, secundum christianum sacramentum.

CAPUT XXXI.

Caeterum judaicae fidei ista res, sic unum Deum credere, ut Filium adnumerare ei nolis, et post Filium, Spiritum. Quid enim erit inter nos et illos, nisi differentia ista? Quod opus Evangelii, quae est substantia Novi Testamenti, statuens Legem et Prophetas usque ad Joannem, si non exinde Pater et Filius et Spiritus, tres crediti, unum Deum sistunt? Sic Deus voluit novare sacramentum, ut nove unus crederetur per Filium et Spiritum, ut coram jam Deus in suis propriis nominibus et personis cognosceretur, qui et retro per Filium et Spiritum praedicatus non intelligebatur. Viderint igitur antichristi, qui negant Patrem et Filium. Negant enim Patrem, dum eumdem Filium dicunt; et negant Filium, dum eumdem Patrem credunt, dando illis quae non sunt, auferendo quae sunt. Qui vero confessus fuerit Christum Filium Dei non Patrem, Deus in illo manet, et ipse in Deo. Nos credimus testimonio Dei, quo testatus est de Filio suo: Qui filium non habet, nec vitam habet (I Joan., V, 12). Non habet autem Filium, qui eum alium quam Filium credit.