Jump to content

Adversus iudeos

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Adverus iudeos)
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Adverus iudeos
XII saec.
editio: incognita
fons: incognitus

GIOACCHINO DA FIORE ADVERSUS IUDEOS

[p. 3] CONTRA vetustam duritiam Iudeorum iccirco nonnulli agendum extimant auctoritatibus Scripturarum quia, si eis adversantibus fidei nostre non esset qui resisteret ex adverso, daretur occasio inimicis crucis Christi insultandi de simplicitate credentium nomini christiano, et hi, qui imbecilles essent animo, paterentur naufragium circa fidem. Michi autem non modo propter istud eorum contentioni et perfidie obviare pro viribus voti est, verum etiam quia adesse sentio tempus miserendi eis, tempus consolationis et conversionis eorum.

Primo itaque producende sunt contra eos auctoritates prioris Testamenti, super eo quod negant Deum unum esse trinum in personis, deinde super eo quod negant incarnationem Filii Dei et, quod non minoris est periculi, spiritalem intellectum, statuentes litteram que occidit. Super quo tamen tunc melius convincuntur cum ostendimus [p. 4] in multis locis contrarietates Scripturarum seu etiam absurditates ipsius littere in qua ipsi confidunt. Igitur de prima questione, que est ceterarum principium, videamus. Negant Iudei trinitatem personarum et tamen que scripta sunt in Genesi de ipsa trinitate negare non possunt.Namteste Moyse, in quo ipsi confidunt, Deus dicit: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram". Si una persona erat, non debuerat dicere: "Faciamus", sed: "Faciam"; non: "Ad imaginem et similitudinem nostram", sed potius: "Ad imaginem ed similitudinem meam". Item in eodem libro: "Apparuit Dominus Abrae in convalle Manbre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum, sed afferam pauxillum aque et laventur pedes vestri et requiescite sub arbore. Ponam bucellam panis et confortate cor vestrum. Postea transibitis; iccirco enim declinastis ad servum tuum. Qui dixerunt: Fac ut loquutus es". Et infra: "Cum surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraam simul gradiebatur deducens eos. Dixitque Dominus: Num celare potero Abraam que gesturus sum, cum futurus sit [p. 5] in gentem magnam ac robustissimam et benedicende sint in eo omnes nationes terre? Scio enim quod precepturus sit filiis suis et domui sue post se, ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus propter Abraam omnia que loquutus est ad eum. Dixitque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorreorum multiplicatus est et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint an non est ita ut sciam. Converteruntque se inde et abierunt Sodomam; Abraam vero adhuc stabat coram Domino. Et appropinquans ait: Nunquid perdes iustum cum impio?". Et infra: "Venerunt duo angeli Sodomam vespere, sedente Loth in foribus civitatis. Quos cum vidisset, surrexit et ivit obviam illis et adoravit pronus in terram et dixit: Obsecro, Domini, declinate in domum pueri vestri et manete ibi. Lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. Compulit illos oppido ut diverterent ad eum, ingressique domum illius fecit convivium. Coxit azima et comederunt". Et post aliqua: "Habes, inquiunt, hic tuorum quempiam, generum aut filios aut filias? Omnes qui tui sunt, educ de urbe hac. Delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos". Et infra: "Cum esset mane, cogebant ei angeli dicentes: Surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas [p. 6] habes, ne et tu pariter pereas cum scelere civitatis. Dissimulante illo, apprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi, et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi loquuti sunt ad eum: Salva animam tuam. Noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. Dixitque Loth ad eos: Queso, Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, non possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. Est civitas hic iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea. Nunquid non modica est et vivet anima mea? Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua loquutus es. Festina et salvare ibi, quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc. Iccirco vocatum est nomen loci illius Segor. Sol egressus est super terram et Loth ingressus est Segor. Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur, et ignem a Domino de celo, et subvertit has civitates et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terre virentia". [p. 7]

Si non trinitas ipsa Deus erat que apparuit Abrae in specie trium virorum, sed alius, ut fingitis, o Iudei, cur in occursum eorum ire et adorare dicitur Abraam, aut cur ei, quem singulariter vocat Dominum, non dicit: "Laventur pedes tui", sed: "Pedes vestri"; non: "Requiesce", sed: "Requiescite"; non: "Transibis", sed: "Transibitis", denique et cum subderet: "Iccirco declinastis", ut ipsos tres unum Deum esse monstraret, non a it: "Ad servum vestrum", sed: "Ad servum tuum", et ne forte dicens: "Ad servum tuum" uni persone loqui putaretur, destruit talem intellectum Scriptura, que subiungit: "Qui dixerunt, fac ut loquutus es"; et infra: "Cum surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam et Abraam simul gradiebatur ducens eos"; et ut ipsi tres unus Dominus esse intelligantur, protinus adiecit et ait: "Dixitque Dominus: Num celare potero Abraam que gesturus sum, cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicende sint in eo omnes nationes terre?"; et rursum: "Clamor Sodomorum et Gomorreorum multiplicatus est et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint an non est ita ut sciam. Converteruntque se inde et abierunt Sodomam"? Verum hic fractus Iudeus resumit vires pertinacie sue propter illud quod sequitur: "Abraam adhuc stabat coram Domino", cum potius oporteret eum intelligere magnum misterium unitatis quo Pater est in Filio et Spiritu sancto, ita ut, quod facere una persona dicitur, hoc plerumque tota trinitas facere intelligatur. Denique qui ait: "Descendam", mentiri nequit et tamen duos ex tribus venisse Sodomam Scriptura denuntiat quia in eis et ille abiit cum quo in monte stetit Abraam, quia videlicet et in eo illi steterunt qui abierunt. Verum quod duo tantum et non tres abisse Sodomam scribuntur, illud cause est quod Filius et Spiritus sanctus missi referuntur, Pater autem, qui a nullo est, [p. 8] nusquam legitur missus. Inde est ut qui supra dicuntur viri, hic angeli dicantur ut magni consilii nuntii esse intelligantur. At ne propter hoc alienos eos asserat Iudeus a natura Patris, perpendat eis eandem reverentiam exhibitam esse a Loth que prius, cum essent cum illo uno qui visus est remansisse in monte, exhibita est tribus ab Abraam. Subsequente Scriptura ac dicente: "Dixitque Loth ad eos", hoc est ad duos angelos: "Queso, Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam coram te" et cetera; et infra: "Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas" et cetera, verum et hic quoque advertere oportet non solum percussus pro peccatis cecitate Iudeus, verum etiam Sabellianus et singularista hereticus, quod et singula persona vocetur Dominus, quod aperte ostendit Scriptura, ubi duabus descendentibus Sodomam de una que stetit in monte dicit quod Abraam stabat adhuc coram Domino, et quod due simul persone dicantur unus Dominus sicut hic, et quod tres simul persone dicantur unus Dominus, sicut patuit luce clarius supra, cum primo Abraam dicitur occurrisse in occursum virorum. Ut autem ostendatur apertius pluralitas personarum et omnis impietas oppilet os suum: "Pluit", inquit, "Dominus super Sodomam et Gomorram sulphur, et ignem a Domino de celo". Quid est enim quod Dominus a Domino pluere dictus est, nisi ut non solum Pater Dominus esse intelligatur, verum etiam et Filius et Spiritus sanctus, qui ab ipso Domino missi referuntur? Ad quod pertinet et illud quod dicitur in psalmo: "Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis", excepto quod ibi de Patre et Filio sermo est. Hic [p. 9] Dominus qui pluit Filius cum Spiritu sancto intelligendus est, a Domino scilicet qui est Pater. Hucusque communiter de trinitate.

Nunc agendum est specialius de unaquaque persona. Quod is quem nos Christicole vocamus Patrem sit verus Dominus et verus Deus, communis est nobis et vobis fides et una utrorumque confessio, quia qui dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt, ipse est utique cuius verbo celi firmati sunt et ipse cuius spiritu omnis virtus eorum; sed questio est de Filio et Spiritu sancto utrum sit in deitate Filius aut Spiritus sanctus; idem utrum sint alie due persone preter personam Patris et an inveniatur de eis aliquid scriptum in catholicis libris. Et quidem de Filio quod vere sit Deus multa scripta sunt in vestris codicibus, que iccirco non potestis capere, o Iudei, quia qui vere Deus esse et vere a Deo missus esse ostenditur in Scripturis, non Filius manifeste, sed Deus et angelus nominatur. Sed si is qui iccirco angelus dicitur, quia missus est a Deo magna misteria nuntiare, vere Deus et Dominus esse ostenditur, vere Deus et Dominus esse perhibetur, ea necessitate cogimur dicere esse eum de paterna natura, qua duos aut tres deos dicere ipsius Moysi, qui hoc dicit, auctoritate prohibemur. Neque enim alius dicit hoc, alius illud, sed ipse Moyses qui docet angelum Dei esse verum Deum, ipse dicit in Scripturis: "Audi,Israel, Deus tuus unus est", quatinus et illud intelligatur quod superius dictum est: vidisse scilicet Abraum tres viros, sed ipsos simul tres quasi unum hominem, immo non ut hominem sed sicut vere Dominum adorasse. Sed ad rem veniamus. [p. 10]

Affligente, inquit Scriptura, Agar, ancillam Saray, domina sua, fugam iniit. "Cum invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aque, in solitudine que est in via Assur in deserto, dixit ad illam: Agar, ancilla Saray, unde venis aut quo vadis? Que respondit: A facie Saray domine mee ego fugio. Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manu ipsius. Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum et non numerabitur propter multitudinem". Et infra: "Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me". Et post aliqua: "Dixit Deus ad Abraam: Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia que dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Ysaac vocabitur tibi semen. Sed et filium ancille faciam in gentem magnam, quia semen tuum est".

Angelus Domini non ipse Dominus intelligitur cuius angelus est, hoc est ipsa persona, sed alia. Absurdum est enim ut ipse qui angelus alicuius est sui ipsius nuntius intelligatur, et tamen ipsum quoque, qui angelus Domini dictus est, et Deum esse fatetur Agar, que vocavit nomen eius: "Tu, Deus, qui vidisti me", et Dominum esse, cum testatur ipsa mult iplicandi potestas, qua dicitur: "Multiplicans multiplicabo semen tuum". Alioquin si hic angelus Deus et Dominus non est, cur sibi hoc ipse Dominus ascribit, ita ut dicat in sequentibus Scriptura: "Dixit Deus ad Abraam: In [p. 11] Ysaac vocabitur tibi semen. Sed et filium ancille faciam in gentem magnam, quia semen tuum est"? Absurdum est enim ut se creaturam facere promittat, quod soli competit creatori. Non igitur hic angelus de aliorum est numero angelorum, sed ille est de quo dicit propheta: "Statim veniet ad templum sanctum suum Dominator quem vos queritis et angelus testamenti quem vos vultis". "Ecce angelus Domini de celo clamavit dicens: Abraam, Abraam. Qui respondit: Adsum. Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quicquam. Nunc cognovi quod timeas Dominum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me".

Cum Abraam propter ipsum Deum, qui eum temptaverat, decreverit occidere filium, quid est quod dicit ei angelus Domini: "Non pepercisti filio tuo, unigenito propter me", nisi quia ipse angelus Deus erat et unus cum Patre Deus?

"Cum venisset Iacob ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis ocubitum, tulit de lapidibus qui iacebant et supponens capiti suo dormivit in eodem loco. Viditque in sompnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens celum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam et Dominum innixum scale dicentem sibi: Ego sum Domimus Deus Abraam patris tui et Deu Yssaac: terram in qua dormis tibi dabo [p. 12] et semini tuo. Eritque germen tuum quasi pulvis terre. Dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cuncte tribus terre". Et infra: "Surgens Iacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper. Appellavitque nomen urbisBethel, que prius Luza vocabatur". Et post multa: "Misit Iacob et Rachel et vocavit Liam in agrum ubi pascebat greges dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius". Et infra: "Dixit angelus Domini ad me in sompnis: Iacob. Et ego respondi: Adsum. Qui ait: Vidi omnia que fecit tibi Laban. Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti michi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tue". Et infra: "Loquutus est Dominus ad Iacob: Surge, ascendeBethelet habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum".

Ecce hic videt Dominum Iacob innixum scale dicentem sibi: "Ego sum Deus Abraam" et cetera, et in sequentibus asserit idem Iacob vidisse se angelum Domini in sompnis dicentem sibi: "Ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti michi". Si ergo ipse Deus est qui et angelus Domini, liquet quod Deus ipse qui loquebatur ad Iacob nequaquam Deus Pater intelligendus est, sed is qui missus est a Patre pro salute mundi. Inde est quod in sequentibus loquitur Dominus ad Iacob, Pater scilicet iubens eum ascendere inBethelet edificare altare Deo qui apparuit sibi. "Loquutus est Dominus ad Moysen: Vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Egipti in terram pro qua iuravi Abraam, Ysaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam et mittam precursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et [p. 13] Amorreum et Etheum et Pherezeum et Eveum et Iebuseum et intres terram fluentem lacte et melle". Et post aliqua: "Ecce ego mittam angelum qui precedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi. Observa eum et audi vocem eius. Nec contempnendum putes quia non dimittet te cum peccaveris et est nomen meum in illo. Quod si audieris vocem eius et feceris omnia que loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te, precedetque angelus meus et introducet te ad Amorreum et Etheum et Chananeum et Eveum et Iebuseum, quos ego conteram". Hec in Pentateuco Moysi. Porro in libro Iudicum de hoc ipso angelo scriptum est: "Ascendit angelus Domini de Galgala ad locum flentium et ait: Eduxi vos de Egipto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, ita dumtaxat ut non feriretis fedus cum habitatoribus terre huius sed aras eorum subverteretis, et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis? Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam".

Superius dixit Dominus ad Moysen: "Vade et ascende tu et populus tuus quem eduxi de terra Egipti in terram pro qua iuravi ad Abraam, Ysaac et Iacob", protinusque adiunxit: "Et mittam [p. 14] precursorem tui angelum". Sed ne forte idem angelus parvipendende auctoritatis esse putaretur, cum rursum de eodem angelo mittendo ante eum in sequentibus loqueretur, adiecit et ait: "Observa eum et audi vocem eius. Nec contempnendum putes quia non dimittet cum peccaveris et est nomen meum in illo". Ut enim iste angelus, qui per Malachiam dictus est Dominator et angelus testamenti, unigenitus Dei Filius intelligeretur, ipse utique Filius qui iudicaturus est orbem, non inquit: "Dimittet cum peccaveris et est nomen meum in illo". Quod est autem nomen Domini, quod in illo est, nisi Deus? Quod si nomen Domini in illo est, liquet quod ut Deus est Pater, ita et Filius Deus, qui bene quoque castraIsraelprecedere dictus est, quod ipse est profecto cui in psalmo cantatur: "Vineam de Egipto transtulisti, eiecisti gentes et plantasti eam; dux itineris fuisti in conspectu eius, plantasti radices eius et implevit terram". Neque enim eiusdem esse auctoritatis cum Deotantaverborum eminentia et idemptitate monstraretur si alienus a Domini natura et immensitate crederetur.

Cum enim in suprascriptis loquens Dominus ad Moysen iurasse se perhibeat Abraam, Ysaac et Iacob daturum se illis terram lacte et melle manantem, en in libro Iudicum loquitur angelus iste Domini ac dicit: "Eduxi vos de Egipto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum". Quis igitur angelus iste est nisi is qui dictus est superius "Deus Bethel", quique se promisit daturum semini Iacob terram istam? Verum quia angelus Domini dictus est, nequaquam Deus Pater, sed Filius intelligendus est. [p. 15]

"Venit angelus Domini et sedit sub quercu que erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familie Ezri. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian, apparuit ei et ait: Dominus tecum, virorum fortissime. Dixitque ei Gedeon: Obsecro, Domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nostantamala? Ubi sunt mirabilia eius que narraverunt patres nostri atque dixerunt: De Egipto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian. Respexitque ad eum Dominus et ait: Vade in hac fortitudine tua et liberabisIsraelde manu Madian. Scito quod miserim te. Qui respondens ait: Obsecro, Domine mi, in quo liberaboIsrael? Ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei. Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum et percuties Madian quasi virum unum. Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da michi signum ut tu sis qui loqueris ad me, ne recedas hinc donec revertar portans sacrificium et offerens tibi. Qui respondit: Ego prestolabor adventum tuum. Ingressus itaque Gedeon coxit edum et de farine modio azimos panes, carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu et obtulit ei". Et paulo post: "Videns Gedeon quod esset angelus Domini: Eu michi, Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem. Dixitque Dominus: Pax tecum, ne timeas, non morieris". Perpendite vel hic, o Iudei, et desinite negare aliam quam Patris in deitate personam. Ecce angelus Domini loquitur Gedeon, [p. 16] et ipsum angelum Domini esse Dominum Scriptura testatur; denique Gedeon mittit ad prelium et se cum eo esse promittit et ad petitionem ipsius eius prestolatur adventum, recipitque de manu eius quod Dei est proprium, oblatam sibi hostiam sacrificii, et tamen cum Deus esse noscatur, ut Filius esse monstretur, non Pater, angelus Domini dictus est.

"Erat vir quidam de Saraa et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem, cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium". Et post aliqua: "Cum ascenderet flamma altaris in celum, angelus Domini in flamma pariter ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor eius, proni ceciderunt in terram et ultra non apparuit eis angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum esse Domini et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur quia vidimus Deum. Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, sed nec ostendisset nobis hec omnia, neque que suntventuradixisset". Hic quoque uxori Manue et ad ultimum ipsi Manue angelus Domini apparet et tamen et angelum Domini Manue intellexit et ipsum angelum Domini Deum esse testatus est dicens: "Morte moriemur quia vidimus Deum". Quod si dicis: Unde potuerunt antiqui patres intelligere Filium?: profecto unde potuerunt intelligere Patrem. Qui enim, illuminati Spiritu sancto, potuerunt intelligere Deum Patrem, etiam potuerunt, eadem gratia illuminati, intelligere Deum Filium, quin immo et Spiritum sanctum, totam videlicet trinitatem. [p. 17]

Ecce, ex his et similibus testimoniis veritatis excluditur singularis intellectus, a fide credentium, nec propterea quia creditur unus Deus negatur esse Deus angelus testamenti qui missus ostenditur a Patre, quia Abraam, ut supra monstratum est, tres vidit et tres quasi unum, immo ut vere unum adoravit. Quod si forte quia Scriptura non vocat Dei Filium angelum istum, qui utique et Deus et Dominus dictus est, esse Christum Dominum non putatis, non multum interest probare me velle hoc ad presens, cum utique non ad hoc simpliciter probandum his testimoniis usus fuerim, sed ad hoc tantum ut excludatur singularitas personarum. Probabitur autem melius, annuente Deo, esse videlicet et Christum Deum, cum de eius incarnatione inferius tractare ceperimus. Nunc locus est agere de Spiritu sancto quod vere ipse sit et quod non tacuerint de eo sancti Dei prophete.

"Dixit Dominus ad Moysen: Congrega michi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sunt ac magistri, et duces eos ad hostium tabernaculi federis, faciesque ibi stare tecum, ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris". Infra: "Descendit Dominus per nubem et loquutus est ad eum auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt nec ultra cessaverunt. Remanserunt autem in castris duo viri, super quos requievit spiritus.Namet ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: Eldaad et Medad prophetant in castris. Statimque Iosue, filius Nun, minister Moysi et electus e pluribus ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. Et [p. 18] ille: Quid, inquit,emularis pro me? Quis tribuat ut omnis populus prophetet et det ei Dominus spiritum suum?".

"Descendit Sanson cum patre suo et matre in Thammatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sevus rugiens et occurrit eis. Irruit autem spiritus Domini in Sanson et dilaceravit leonem, quasi edum in frusta discerperet". Infra: "Cum venisset Sanson ad locum maxille et Philistiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini super eum, et, sicut solent ad odorem ignis ligna consumi, ita et vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta".

Dixit Samuel ad Saul: "Venies in collem Domini ubi est statio Philistinorum et, cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium et timpanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes. Et insiliet in eum spiritus Domini, et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium". Et infra: "Ecce cuneus prophetarum [p. 19] obvius ei, et insiluit in eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum". Et post aliqua: "Insiluit spiritus Domini in Saul cum audisset verba nuntiorum Iabes et iratus est furor eius nimis".

"Tulit Samuel cornu Dei et unxit David in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Ramatha. Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino". Dixit Abdias ad Heliam: "Dicis michi ut dicam Domino meo: "Adest Helias. Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro; ingressus nuntiabo Achab et non inveniet te et interficiet me".

"Videntes filii prophetarum qui erant in Iherico de contra signum quod fecit Heliseus, dixerunt: Requievit spiritus Helie super Heliseum. Et venientes in occursum eius, adoraverunt eum proni in terram, dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et querere Dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium". [p. 20]

"Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini".

"Quis audivit spiritum Domini, aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi? Cum quo iniit consilium et instruxit eum, et docuit eum semitam iustitie, et erudivit eum scientiam et viam prudentie ostendit illi?".

"Spiritus Domini super me, eo quod unxit me, ad annuntiandum mansuetis misit me".

"Effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filie vestre, senes vestri sompnia sompniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt; sed et super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo et prophetabunt. Et dabo prodigia in celo et in terra, sanguinem et ignem et vaporem fumi. Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem ante quam veniat dies Domini magnus et terribilis. Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit".

In his que hactenus notata sunt testimonia veritatis satis aperte ostenditur veritas personarum, quandoquidem et is qui dicit in principio: "Fiat lux" et cetera his similia, non nisi Deus Pater intelligendus est. Ipse enim dixit et facta sunt, et utique verbo suo dixit; et is qui tam frequenter angelus Domini dictus est, et nichilominus, Scriptura teste, Dominus et Deus et creator esse monstratur, Filius profecto intelligendus est, qui in assumpta forma fragilitatis nostre mittendus erat in mundum; et spiritus Domini, qui talia operatus [p. 21] est in prophetis qualia nec homo nec angelus poterat operari, ipse est quem nos confitemur tertiam in deitate personam. Quia vero audientes vos, Iudei, sed non intelligentes illud Moysi: "Audi Israel, Deus tuus unus est", abhorretis penitus et detestamini confessores trinitatis, nosque velud cultores alienorum deorum seductos asseritis et delusos, que causa maxime scandalizat vos et alienos efficit a fide Christi, oportet nos ostendere in hoc loco quam pura et catholica sit in Christo confessio fidei christiane, si quomodo per hoc intelligatis ipsum esse illud semen Abrae in quo, deleta multitudine idolorum, benedictionem accepture erant omnes gentes et de quo dictum est in psalmo: "Benedicentur in ipso omnes tribus terre, omnes magnificabunt eum", quod solus facere potuit qui de celo descendit. Igitur attendant filii quod non est datum percipere patribus eorum, quia et nos Christiani id intelleximus quod non fuerunt digni intelligere patres nostri. Nec mirum cum legamus in Pentateuco Moysi ob incredulitatem suam corruisse patres in deserto, filios vero, miserante Domino, introisse pro patribus in terram promissionis. Audite ergo et intelligite quam sit auro purior fides nostra et cognoscite fidelem esse magistrum eum qui nos vocavit de tenebris ad admirabile lumen suum. Adoravit Abraam Deum unum, Deum qui creavit cuncta ex nichilo, Deum qui fecit celum et terram, et nos ipsum adoramus, [p. 22] colimus, veneramur; ipse enim fecit nos et non ipsi nos. Credimus autem ei in omnibus que dicit tamquam Domino universorum, credimus et prophetis eius qui loquuti sunt in nomine eius. Audio Moysen dicentem michi: "Audi,Israel, Deus tuus ignis consumens est". Audio David dicentem: "Si ascendero in celum, tu illic es; si descendero in infernum, ades". Audio Salomonem id ipsum apertius proferentem: "Si celum et celi celorum te capere non possunt, quanto magis domus hec quam edificavi". Audio et Ysaiam eadem de Altissimo sub admiratione proferentem: "Quis mensus est pugillo aquas et celos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terre et libravit in pondere montes et colles in statera?". Et infra: "Cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem imponetis ei? Nunquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius?". Et post pauca: "Cui assimilastis me et adequastis me? Dicit sanctus. Levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit hec". Et infra: "Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terre, non deficiet neque laborabit, nec [p. 23] est investigatio sapientie eius". Hoc et David dicit: "Quis Deus magnus sicut Deus noster? Tu es Deus qui facis mirabilia". Ex his ergo et aliis testimoniis Scripturarum intelligimus supra modum capacitatis nostre inextimabilem esse Deum, ita ut, cum ei imponitur humana vel angelica forma vel aliquid simile humane fragilitatis, totum sit non carnaliter set spiritaliter intelligendum. Super quo vos quoque, o Iudei, nobiscum in hac parte concordare non dubito. Quo circa cum a nobis Christianis habere Deus Filium predicatur, nichil humanum aut corporeum fingere debetis in corde vestro, quia nos ut ineffabilem virtutem credimus Deum Patrem, ita et Filium eius non nisi Dei virtutem esse pensamus, et illam utique virtutem de qua dicit psalmista: "Magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientie eius non est numerus". Nec putare debetis novam fidem tradidisse nobis sanctos evangelistas que sit aliena a prophetis et contraria fidei patrum vestrorum, sed quod illi in enigmate sunt loquuti, hoc isti nobis manifestius tradiderunt. Et quid nobis tradiderunt? "In principio erat Verbum et Verbum erat apud eum, et Deus erat Verbum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nichil". Hec de Verbo Dei quod vos cognominatis dibur. Quid de Spiritu sancto, quem vos dicitis rua? "Ego, inquit Christus, rogabo Patrem, et [p. 24] alium Paraclitum dabit vobis, spiritum veritatis quem mundus iste non potest accipere". Quod si forte de hoc ipso turbatur cor vestrum, putantes hec contraria traditionibus vestris, tunc iam non arbitror remanere vobis locum contradicendi manifestissime veritati, cum vobis ostendemus de hoc Verbo et de hoc Spiritu loquutos fuisse patribus vestris sanctos Dei prophetas. Ecce, enim, de hoc Verbo et de hoc Spiritu longe ante precinerat psalmista David: "Verbo Domini celi firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum". De hoc Verbo et de hoc Spiritu dixit Ysaias propheta: "Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini loquutum est. Vox dicentis: Clama! Quid clamabo? Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Dei nostri insufflavit in eo. Vere fenum est populus; exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Domini manet in eternum".

Et rursum de hoc Verbo idem Ysaias: "Quomodo, inquit, descendit imber et nix de celo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet quecumque volui et prosperabitur in his ad que misi illud". Si igitur Verbum quod egreditur de ore Domini aliquid facere dictum est, immo non aliquid, sed quecumque voluit Deus, quis audet dicere Verbum Domini, quod manet in eternum, non esse rem viventem et omnipotentem, immo prebentem vitam omnibus qui suscipiunt illud? Quod si queris a me quam formam habet Verbum istud, dic tu michi quam formam Deus Pater habet, cuius est ipsum Verbum, et ego tibi assignabo formam Verbi eius, quod utrumque sicut impossibile ita et ineffabile est. Sufficit michi credere quod Deus ipse [p. 25] testatur; non est meum discutere arcana maiestatis ipsius. Hoc solum scire vos cupio, o Iudei, quad illum verum Deum colimus nos Christiani, illum nos colere confitemur, quem coluit Abraam, et Verbum eius quo celi firmati sunt, Verbum scilicet quod procedit ineffabiliter ex ore eius, esse dicimus Filium Dei, dicente Salomone de eo qui potest omnia, in libro parabolarum suarum: "Quod nomen est eius, et quod nomen Filii eius, si nosti? Omnis sermo Domini ignitus clipeus est sperantibus in se". Igitur quod vos Iudei vocatis dibur, ipsum est quod nos dicimus Filium, et quod vos vocatis rua, ipsum nos dicimus Spiritum sanctum. Non igitur, sicut vos putatis, alienos nos Christiani predicamus deos, sed unum Deum colimus quem coluit Abraam, ipsum scilicet cum Verbo suo et Spiritu sancto, quamvis non frustra ad insinuandam hanc trinitatem personarum dixerit Moyses: "Scito et cogita in corde tuo Ky Adonay hu ha Heloym", quod est dicere: quod Dominus ipse est Deus, ut per hoc quod dixit: hu ha unus intelligatur in natura, et per hoc quod dixit Heloym trinus credatur in personis, Pater scilicet et Verbam et Spiritus sanctus.

Quod si forte, audito nomine Verbi Dei, scandalizat te prolatio huius verbi materialis, quod procedit ex ore nostro, pro eo scilicet quod vox prolata perit, puto quod hoc ipsum verbum quod loquimur male intellexisti, id ipsum prave extimans esse verbum quod vocem; at non esse ita ratio apertissima docet. Omnis etenim vox que caret intellectu sonus quidem est, sed verbum non est, et ob [p. 26] hoc prolata perit ipsa: et post ipsam nullum remanet verbum. Si autem quod dicitur non caret intellectu, etsi vox ipsa perit que pervenit ad aures exteriores, verbum tamen quod voce est intimatum ipsa scilicet sapientia que procedit ex ore sapientis plene manet in corde loquentis et in corde audientis, dicente Moyse: "Prope est verbum in corde tuo", et psalmista: "Eructavit cor meum verbum bonum". Si enim, Scriptura teste, et in corde est verbum et de corde procedit, tunc posset in hamine perire verbum cum, deficiente in eo memoria, traderetur quod sapitur oblivioni. Igitur verbum bonum ipsa sapientia est, teste psalmista qui dicit: "Os iusti meditabitur sapientiam". Sed hoc solum differt inter nomen verbi et nomen sapientie quod differre videtur inter nomen fluminis et nomen aque: siquidem aqua quelibet aqua est, et flumen nichilominus aqua est, sed in hoc tantum differt quod aqua potest dici et que fluit et que non fluit, fluvius autem non dicitur nisi sit aqua fluens. Quemadmodum ignis dici potest et qui flamma est et qui flamma non est, flamma autem dici non potest nisi illa corpulenta substantia que nascitur, ut sic dicam, de igne, eodem modo sapientia dicitur et que in corde latet et que de corde procedit, verbum autem non dicitur nisi sapientia que de corde procedit, induens, ut ita dixerim, in ore vocem, ut possit per auditum concipi in cordibus auditorum. Verum hec iccirco dico ut, exempli gratia, intelligatis esse Verbum Dei ipsam Sapientiam Dei Patris, que iccirco dicta est Verbum Dei quia, qui dixit et facta sunt, Verbo suo dixit quod dixit et Verbo suo fecit quod fecit, quandoquidem [p. 27] nichil legitur fecisse nisi quod dixit ut fieret. Sed cum rursum dicat Scriptura: "Dominus sapientia fundavit terram, et sapientia ipsius eruperunt abissi", non potest aliud intelligi: "Sapientia qua fundavit terram et qua eruperunt abissi" et aliud: "Verbum quo celi firmati sunt", sed idem. Quod si forte arbitramini a me esse conficta hec verba, non autem sic credere Christianos nec ita nobis traditum ab apostolis Christi, audite apostolum Paulum natum de gente vestra, sed non in ignorantia vestra relictum, concordantem cum psalmista ac dicentem: "Nos predicamus Dei Filium, Dei virtutem et Dei sapientiam". Quod si eum, quem Iohannes nominat Verbum Dei, Paulus esse testatur Dei Virtutem et Dei Sapientiam, liquet quod ille est quem nos dicimus Filium Dei, quem psalmista eque nominat Dei Virtutem et Dei Sapientiam dicens ita: "Magnus Dominus noster et magna virtus eius, et sapientie eius non est numerus". Quod si dicitis: Que causa est ut Sapientia Dei dicatur Filius?: illa utique est qua eam ex Deo Patre natam esse Scriptura testatur, quin immo ipsamet loquens de se ipsa testimonium sibi perhibet in Scriptura divina, cui ea necessitate fidem tenemini adhibere, qua ipsi quoque verba ipsa non humano spiritu sed divino edita esse testamini. Loquitur ergo ipsa de se, si forte verbis eius, de se sibi ipsi testimonium perhibentis, credere velitis et suscipere spiritum eius, qui est vite, et audire verba eius improperantis vobis duritiam vestram ac dicentis: "Convertimini ad correptionem meam: en proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea. Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret, despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis; ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis quod timebatis [p. 28] advenerit, cum irruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia" et cetera que sequuntur. Verum hec contra eos qui non audierunt vocem eius. Quid de audientibus? "Qui, inquit, me audierit, absque terrore quiescet et abundantia perfruetur, malorum timore sublato".

Audite ergo et intelligite, et primoquidem quod dicit de se ipsa, ut intelligatis aperte Dei prolem esse Sapientiam, deinde eruditricem omnium et creatricem cum Deo omnium creaturarum. Sic enim ipsa dicit in eodem libro: "Dominus possedit me in initio viarum suarum, ante quam quicquam faceret a principio. Ab eterno ordinata sum et ex antiquis, ante quam terra fieret. Necdum erant abissi, et ego concepta eram, necdum fontes aquarum eruperant, necdum montes gravi mole constituti erant, ante omnes colles ego parturiebar; adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terre. Quando perpetrabat celos aderam; quando certa lege et giro vallabat abissos, quando ethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terre, cum eo eram cuncta componens et delectabar per singulos dies ludens coram eo, omni tempore ludens in orbe terrarum, et delitie mee esse cum filiis hominum. Nunc ergo, filii, audite me: Beati qui custodiunt vias meas". Certe audistis, o Iudei, conceptam et genitam ante omnia ab ipso qui fecit omnia sapientiam assistentem sibi et cum ipso omnia componentem, ut non putetis nos errare cum Filium Dei esse dicimus Sapientiam Dei, quia nos alium Filium habere Deum nec credimus nec fatemur, sed ipsam Dei Sapientiam, que omnia que supra scripta sunt loquitur de se ipsa. Igitur Dei Filius ipsa Sapientia Dei est, qui tamen pro diversis effectibus diversa est sortitus vocabula. Dicitur [p. 29] enim Sapientia quia novit omnia ante quam fiant; dicitur verbum, quia per ipsum innotuit Deus generi humano; dicitur virtus, quia omnia potest; dicitur brachium, quia verbo ipso Domini celi firmati sunt; dicitur manus, quia per eum facta sunt omnia; dicitur fons vite, quia sitienti Deum populo fluenta gratiarum infundit; dicitur lux, quia illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; dicitur angelus, quia missus est pro mundi salute, et sic de ceteris. Verum hec iccirco dicimus ut sciatis quid nos esse credamus Filium Dei, ne nos aliquid novum credere arbitremini nomine Filii Dei quod non sit scriptum in codicibus vestris, et per hoc patientes scandalum in fide nostra tardetis adhuc accedere ad convivium Dei. Non ignoramus, o Iudei, quod, quando nos superius loquebamur vobis de verbo Dei dicentes ipsum Verbum esse Filium Dei, scandalum erat vobis forma ipsa corporalis, secundum quam confitemur Dei Filium natum esse secundum carnem de Virgine Maria; et primo quidem admiramini quod eum dicimus natum de Deo et ex Virgine Matre, quod eum dicimus Deum et hominem, quasi impossibile sit unam eandemque personam esse hominem et Deum, esse tam magnum et tam parvum, esse eternum et temporalem. Deinde abhorretis vel audire voluisse tantam maiestatem visitare corpus femineum et infirmi corpusculi contineri cubili. Oportet autem vos primo intelligere quid de hoc teneat fides nostra, deinde hoc ipsum asserere testimoniis Scripturarum. Nos credimus in utero Virginis sine viri semine formatum Christum et ab ipsa prima hora vel momento conceptionis sue adhesisse illi dibur, hoc est Verbum Dei, ac si flamma ignis adhereret candele, quin immo, ut vobis loquar de vestro, sicut flamma ignis adherebat illi rubo qui ardebat in oculis Moysi et non comburebatur. Atque ex hoc iam cepit [p. 30] esse una persona Dei et hominis, ac si una arbor oleastri et olive inserte in eo manu artificis et unione coniuncte, ita ut Deus et homo unus sit Christus. Et quod ita sit, non a philosophis huius mundi et a sapientibus seculi, sed ab ipsis prophetis vestris, qui infra scripti sunt, certa perpendimus documenta. Sane de bonitate et misericordia Dei nostri, qua non est dedignatus visitare misericorditer corpus femine et induere ineffabiliter limum nostrum, non necesse est plura loqui, quia, si credimus Dei spiritum visitare prophetas in utroque sexu, homines utique seminantes et concipientes immundum semen ad propagationem carnis, noli tu mirum ducere si dignatus est visitare aulam virginalem ad formandam mansionem sancti corporis Filio Dei, maxime ut compleretur illud quod dixit David: "Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terre". Que enim potest esse maior laus cuilibet potestati, quam si se exhibeat humilem quasi unum de servis suis? Utique etsi digna maiestas, timorem tamen incurrit, non amorem; humilitas tamen etsi despecta, amorem plus ingerit quam timorem. Quod si maius mandatum est diligere Deum et ipsum est quod commendat precipue Script ura veritatis, quod melius opus esse potuit quam illud per quod homines optinent diligere Deum? Igitur et ad Dei laudem et ad nostram pertinuit felicitatem ut verus Deus et verus homo nasceretur de Virgine, et quod ita esset futurum, [p. 31] testatus est Dei spiritus in Scripturis prophetarum, ex quibus aliqua certiora capitula huic sunt opusculo subnectenda. "Speciosus forma pre filiis hominum" et cetera; "Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime: specie tua et pulcritudine tua intende, prospere" et cetera; "Propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam" et cetera; "Sagitte tue acute, populi sub te cadent in corde inimicorum regis, sedes tua, Deus, in seculum seculi, virga directionis virga regni tui. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo letitie, pre consortibus tuis mirra et gutta et cassia a vestimentis tuis, a domibus eburneis" et cetera; "Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato" et cetera; "Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus".

Eia nunc, Iudee, dic michi: Quis est iste homo qui est speciosus forma pre filiis hominum? Quin immo, quia non necesse est ut tu dicas quod Scriptura testatur, qui enim unctus esse describitur esse [p. 32] Messias non dubitatur, illud magis dicas: Quomodo, si non est Deus et homo, et Deum illum psalmista vocat dicens: "Sedes tua, Deus, in seculum seculi", et tamen is qui Deus est a Deo suo unctus esse narratur? Denique, ut ipsum qui unctus est secundum humanitatem Deum verum esse non dubites, audisti quid de eo dictum sit eidem regine: "Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus". "Descendet sicut pluvia in vellus" et cetera; "Orietur in diebus eius iustitia" et cetera; "Et dominabitur a mari usque ad mare" et cetera; "Et adorabunt eum omnes reges", et cetera; "Quia liberabit pauperem a potente" et cetera; "Et vivet et dabitur ei de auro Arabie" et cetera; "Erit firmamentum in terra in summis montium" et cetera; "Sit nomen eius benedictum in secula, ante solem permanet nomen eius; et benedicentur in eo omnes tribus terre" et cetera.

Cum ille Salomon, qui regnavit in Ierusalem secundum carnem, obscurum exitum habuisse legatur, vide quis et quantus sit iste qui descensurus erat sicut pluvia in vellus et quem adoraturi sunt omnes reges et cuius nomen benedictum asseveratur in secula, presertim cum et ante solem permanere dicatur nomen eius; profecto ille est qui dicit in Evangelio: "Ante quam Abraam fieret, ego sum". "Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis" et cetera; "Tecum principium in die virtutis tue" et cetera; "Iuravit [p. 33] Dominus, et non penitebit eum" et cetera; "Iudicabit in nationibus" et cetera.

Si hoc non de Christo dicit David, sed, sicut fingunt aliqui, de Saule, quomodo in sequentibus dicitur: "Iuravit Dominus, et non pertinebit eum: tu es sacerdos in eternum", presertim cum dicat ipse Dominus de Saule: "Penitet me quod constituerim Saulem regem".

"Lapidem, quem reprobaverunt edificantes" et cetera. "A Domino factum est istud" et cetera; "Hec est dies quam fecit Dominus" et cetera; "O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare. Benedictus qui venturus es in nomine Domini". Si Dominus iste tam magnus est ut possit salvos facere invocantes, et ipsemet venturus est in nomine Domini, frustra sic confitentur Iudei unum Dominum et unum Deum, ut per hoc velint negare Messiam esse Dominum et salvatorem mundi, quia Pater Dominus et ipse Dominus et ambo simul unus Dominus. [p. 34]

"Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Hemmanuel". Et post aliqua: "Dominum exercituum ipsum sanctificate, ipse pavor vester et ipse terror vester; et erit vobis in sanctificationem, in lapidem autem offensionis et in petram scandali erit duabus domibusIsrael, et in laqueum et in ruinam habitantibus Ierusalem. Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et irretientur et capientur. Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et prestolabor eum".

"Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius, et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri seculi, princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis; super solium David et super regnum eius sedebit, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum.

Zelus Domini exercituum faciet hoc. Verbum misit Dominus in Iacob et cecidit inIsrael". [p. 35]

"Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini" et cetera; "Non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet, sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in equitate pro mansuetis terre et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium, et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorum renum eius. Habitabit lupus cum agno, et pardus cum edo accubabit". Et infra: "In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum eius gloriosum".

"Ecce servus meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. Non clamabit neque accipiet personam, neque audietur foris vox eius. Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet, in veritate educet iudicium. Non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insule exspectabunt".

"Rorate, celi, desuper et nubes pluant iustum; aperiatur terra et germinet Salvatorem, et iustitia oriatur simul. Ego Dominus creavi eum". [p. 36]

"Audite, insule, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris mee recordatus est nominis mei et posuit os meam quasi gladium acutum, in umbra manus sue protexit me et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me et dixit michi: Servus meus es tu,Israel, quia in te gloriabor. Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi; ergo iudicium meom cum Domino est, et opus meum cum Deo meo. Et nunc, dicit Dominus formans me ex utero servum sibi, ut reducam Iacob ad eum, et Israel non congregabitur, et gloriatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. Et dixit: Parum est ut sis michi servus ad suscitandas tribus Iacob et fecesIsraelconvertendas: ecce dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terre".

"Attendite ad me, populus meus et tribus mea; me audite, quia lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum requiescet. Prope est iustus meus, egressus est Salvator meus, et brachia mea populos iudicabunt, me insule exspectabunt et brachium sustinebunt". "Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terre pariter salutare Dei nostri".

"Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. Sicut obstupuerunt super te multi, sic ingloriosus erit inter viros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum. Iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum, quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non [p. 37] audierunt contemplati sunt. Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus et desideravimus eum; despectum, et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus, unde nec reputavimus eum. Vere langores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit, et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras et attritus est propter scelera nostra, disciplina pacis nostre super eum, et livore eius sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum, sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum de angustia et iudicio sublatus est. Generationem eius quis enarrabit? Quia abscisus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussi eum. Et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, nec dolus inventus est in ore eius. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur. Pro eo quod laboravit anima eius, videbit et saturabitur. In scientia sua iustificavit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portavit. Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est, et ipse [p. 38] peccatum multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit ut non perirent".

"Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui pertransiret, ponam te in superbiam seculorum, gaudium in generationem et generationem, et sugges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus, fortis Iacob. Pro ere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro ligno es et pro lapidibus ferrum, et ponam visitationem tuam pacem et prepositos tuos iustitiam. Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio non erit in terminis tuis, et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lune illuminabit te; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. Populus autem tuus omnes iusti, in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis mee, opus manus mee ad glorificandum. Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus, in tempore eius subito faciam istud. Spiritus Domini super me, eo quod [p. 39] unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritos corde et predicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem, ut predicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Dei nostri, ut consolarer omnes lugentes et ponerem fortitudinem lugentibus Syon et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu meroris, et vocabuntur in ea fortes iustitie plantatio Domini ad glorificandum". "Propter Syon non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius, et salvator eius ut lampas accendatur et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum".

"Dicite filie Syon: Ecce Salvator tuus venit, ecce merces eius cum eo, et opus illius coram ipso. Et vocabunt eos populus sanctus redempti a Domino; tu autem vocaberis civitas quesita et non derelicta. Quis est iste qui venit de Edon tinctis vestibus de Bosra?" et cetera.

"Ante quam parturiret peperit, ante quam veniret partus eius peperit masculum. Quis audivit unquam tale? Et quis vidit huic simile? Nunquid parturiet terra in die una, aut parturietur gens simul, quia parturivit et peperit Syon filios suos? Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus, si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus". [p. 40]

Etsi iuxta consuetudinem lingue nostre nequaquam viri parturire dicantur, sed femine, hic tamen propheta indifferenter se accipere ostendit cum dicit: "Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus; si ego qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero?". Verum hoc pro filiis adoptionis dictum esse videtur. Hoc est pro illis quos voluntarie genuit Deus verbo veritatis, super quorum generatione arguit sermo Domini Syon que putabat se parturisse omnes filios suos quando Christus venit in mundum, et ignorabat quod in loco ubi dictum erat eis: "Non plebs mea vos", ibi vocarentur "filii Dei vivi"; verum quia ille unus qui precedit magnitudine et gloria omnem creaturam distinctus est a numero aliorum, merito de eo precesserat sermo dicens per prophetam: "Ante quam parturiret peperit, ante quam veniret partus eius, peperit masculum": nimirum, quia ipse est, ut ait Iohannes, "principium creature Dei", utpote per quem omnia facta sunt.

"Ve pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascue mee, dicit Dominus: ideo hec dicit Dominus DeusIsraelad pastores qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, eiecistis eos et non visitastis eos: ecce ego visitabo super [p. 41] vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus. Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad quas eiecero eos illuc, et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur, et suscitabo super eos pastores, et pascent eos; non formidabunt ultra et non pavebunt, et nullus queretur ex numero, dicit Dominus. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis salvabitur Iuda etIsraelhabitabit confidenter, et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus iustus noster".

Reprobantur pastores veteres, filii Aaron, et suscitantur pro eis apostoli et episcopi; quibus dictum est in Petro, principe apostolorum: "Si diligis me, pasce oves meas". Verum ut hoc fieri posset secundum Scripturas, venit David germen iustum, qui est "rex et sacerdos secundum ordinem Melchisedec". Quod autem dicitur: "In diebus illis salvabitur Iuda etIsraelhabitabit confidenter", vel ideo dictum est quia in Iuda intelliguntur confessores veritatis, vel quia dies Christi intelligendi sunt a primo Christi adventu usque ad secundum, et infra istos dies "salvabitur Iuda etIsraelhabitabit confidenter".

"Hec dicit Dominus Deus: Sumam ego de medulla cedri sublimis et ponam de vertice ramorum eius tenerum, distringam [p. 42] et plantabo super montem excelsum et eminentem. In monte sublimiIsraelplantabo illud, et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam, et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit, et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondescere feci lignum aridum".

Cedrus sublimis est Deus Pater; medulla eius Filius et Spiritus sanctus; quia vero incarnationem Christi Spiritus sanctus operaturus erat, dicit se sumere de medulla cedri sublimis et ponere de vertice ramorum eius, distringere tenerum et plantare in monte sublimiIsrael, quia Verbum Dei Patris cum semine patriarcharum vivendo distrinxit ut esset una persona Dei et hominis Christi Ihesu. Verum ut hoc fieri posset, servata utriusque veritate nature, facta est velud quedam plantatio in utero sacre Virginis, que propter excellentiam vite dicta est mons sublimisIsrael, nimirum quia eo sublimior quo apud semetipsam humilior; erupit autem quod plantatum est in germen nascendo, crevit predicando et producendo ex se ramos ad protectionem fidelium, qui velud quedam volatilia celi nidificarent sub umbra frondium illius, procreando pullos spiritales in Ecclesia Dei.

"Tu, rex, videbas et ecce quasi statua grandis" et cetera. Et infra: "Videbas ita, donec abscisus est lapis sine manibus et percussit [p. 43] statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos. Tunc contrita sunt pariter ferrum, es, testa argentum et aurum et quasi in favillam redacta, que rapta est a vento, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est magnus mons et implevit universam terram". Et infra: "In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus celi regnum quod in eternum non dissipabitur, et regnum eius populo alteri non tradetur; comminuet autem et consumet universa regna hec et ipsum stabit in eternum. Secundum quod vidisti, quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et es et argentum et aurum. Deus magnus ostendit regi queventurasunt postea; et verum est sompnium et fidelis interpretatio eius".

De regnis designatis in statua diversi pro tempore diversa dixerunt. Nos autem, qui iam multa colligimus de fine mundi et consummatione visionis, arbitramur in auro accipi regnum Nabuchodonosor, [p. 44] quod, licet mutatis regibus de loco et loco, perseveravit tamen in oriente usque ad Darium, quem expugnavit Alexander. In argento vero regnum ipsius Alexandri et successorum eius usque ad tempora Machabeorum. In ere Romanum imperium quod imperavit toti mundo. In ferro regnum Sarracenorum, per quod domata sunt et domantur cotidie multa regna. Sed inter hec inchoatum est regnum Christi, qui sine humanis viribus de celo descendit, per quod ad ultimam oportet destrui omnia regna ista, ut ipsum solum dilatetur in terra et dilatatum undique maneat in eternum.

"Angelus Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem". Et infra: "Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medio ignis compeditos? Qui respondentes regi dixerunt: Vere, rex. Respondit rex et ait: Ecce video viros quattuor solutos et deambulantes in medio [p. 45] ignis, et nichil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei".

Hic est ille angelus, qui supra Deus et Dominus dictus est, nimirum quia Filius Dei, vel certe quia Filius videri non poterat in maiestate sua is qui a rege visus est, nequaquam ipse Filius, sed similis eius dictus est, ut in forma illa visibili invisibilis Filius intelligeretur. Quod si dicis: Quis est ille qui docuit regem impium et alienigenam agnoscere Filium Dei?, ille profecto est qui ostenderat illi verissimam statue visionem et qui docuit Balaam dicere de eodem Christo: "Orietur stella ex Iacob et exurget homo de Israel". "Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus celi quasi Filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit. Et in conspectu eius obtulerunt eum, et dedit potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus et lingue ipsi servient: potestas eius, potestas eterna que non auferetur, et regnum eius quod non corrumpetur". Et in fine visionis: "Regnum et potestas et magnitudo regni, que est subter omne celum detur populo sanctorum Altissimi: cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et obedient". [p. 46]

Quis est iste tam magnus et tam sublimis, qui pervenit usque ad antiquum dierum, nisi Christus, qui venturus est ad faciendum iudicium in gloria Patris sui, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem, quasi enim ei usque ad antiquum dierum pervenire est in presentia eorum qui contempserunt eum usque ad paterne glorie celsitudinem sublimari? Sane hi qui offerunt illum in conspectu eius superne virtutes sunt et angelice potestates, que ei in conspectu Dei Patris et totius multitudinis exhibendo reverentie famulatum dignum esse cum gloria et honore ostendent. Unde et promissum sibi a Patre regnum recepturus asseritur circa finem mundi, dicente Apostolo: "Oportet illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus suis" Erit autem regnum eius non super filios huius mundi, sed super populum sanctorum qui simul regnaturus est cum eo, dicente in eadem visione angelo Danieli: "Regnum autem et potestas et magnitudo regni que est subter omne celum dabitur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et obedient". "Septuaginta ebdomade adbreviate sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prevaricatio et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum. Scito ergo et animadverte: Ab exitu sermonis ut [p. 47] iterum edificetur Ierusalem usque ad Christum ducem, ebdomade septem et ebdomade sexaginta due erunt, et rursum edificabitur platea et muri in angustia temporum. Et post ebdomadas sexaginta duas occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est; et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio: confirmabit autem pactum multis ebdomada una, et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolatio nis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio".

Sermo egressus est a rege Artarserse, postulante hoc Neemia, ut liceret populo Iudeorum edificare iterum muros Ierusalem. Ab illo ergo anno usque ad adventum Domini fuere ebdomade septem et sexaginta due, idest simul sexaginta novem. Sunt autem he [p. 48] ebdomade annorum, non dierum, deputatis singulis ebdomadis septem annis. Quod autem distinguit inter septem ebdomadas et sexaginta duas, ideo factum puto quia fortassis infra septem ebdomadas edificata est civitas Ierusalem in angustia temporum et exinde post ebdomadas sexaginta duas, idest post annos quadringentos triginta quattuor occisus est Christus. Ex qua videlicet occisione factum est ut populosIsraelnon esset populus eius, pro eo scilicet quod negavit illum in conspectu Pilati, dicens: "Nos non habemus regem nisi Cesarem". Inde est quod, effectus cecus secundum maiorem sui partem, recepturus est Antichristum, dicente Domino: "Ego veni in nomine Patris mei et non recepistis me; si alius venerit in nomine suo, ipsum recipietis". Et in subiecto capitulo: "Filii prevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent". Igitur Antichristus, qui dicitur hic dux venturus assumens prevaricatores Iudeorum adherentes sibi, congregabit eos in Ierusalem, iubens eos servare legem Moysi, atque hoc modo populus Iudeorum dissipaturus est civitatem et sanctuarium, hoc est Ecclesiam Christi cum venturo duce; erit autem "finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio", quia, fugato Deo et populo fideli, non erit qui audeat manifeste invocare nomen Domini cunctis diebus quibus regnaturus est super terram. Qualiter autem istud fiat, demonstratur in sequenti cum [p. 49] dicitur: "Confirmabit autem pactum multis ebdomada una", quia cum multis componet in frude per septempnium ut possit destruere sanctam Ecclesiam, cunctis auxiliis destitutam; "et in dimidio ebdomadis", noc est completis tribus annis et dimidio, "deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis", illa utique quam ostendit Apostolus cum dicit: "Revelabitur filius iniquitatis qui extollitur et adversatur supra id quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus". Et quod sequitur: "Usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio", non est intelligendum "usque ad consummationem et finem seculi", sed usque ad finem illius temporis in quo regnaturus est Antichristus.

"Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside" et cetera. Et infra "Filia regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, [p. 50] et non optinebit fortitudinem brachii nec stabit semen eius, et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus. Et stabit de germine radicum eius plantatio, et veniet cum exercitu et ingredietur provinciam regis aquilonis et abutetur eis et obtinebit. Insuper et deos eorum et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri captiva ducet in Egiptum, ipse prevalebit adversus regem aquilonis et intrabit in regnum rex austri". Et paulo post: "Convertetur rex aquilonis et preparabit multitudinem multo maiorem quam prius, et in finem temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis. Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri, filii quoque prevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent". Dicite nunc, o Iudei, qui usque in presentem diem carnalem defenditis intellectum, qui sunt isti duo reges quorum unus qui austri dicitur bonus est, alter qui aquilonis malus, qui incipientes confligere a tempore Alexandri usque ad finem temporum perseverant inbello? Nonne is qui electos habere dicitur Deus est, is autem, cuius cor erit contra testamentum sanctum, ille est qui est auctor mendacii et inventor malorum? Quod si ita est, quid est quod filia regis austri facere dicta est amicitiam cum rege aquilonis, nisi quia Synagoga Iudeorum misit ad Romanos, apud quos illo in tempore regnabat in superbia rex aquilonis, facere amicitiam et componere cum eis, ut per ipsos obtineret fortitudinem brachii? [p. 51] Quod tamen, quia cor eius recesserat a rege austri non est ut voluit consecuta, quin potius tradita est ipsa, et adolescentes sensibus sacerdotes eius promittebant ei regnum temporale in manu principis Romanorum, de quo dixerant: "Nos non habemus regem nisi Cesarem?". At ne fingat Iudeus filiam regis austri esse personaliter et secundum litteram mulierem, attendat quod sequitur et desinat puerilibus adherere doctrinis: "Et stabit de germine radicum eius plantatio". Quid est hoc? Nunquid mulier radices habet ut de germine radicum eius plantatio conservetur? Sed radices eius illi iusti viri fuere, de quorum semine processit plantatio illius vitis qui dicit in Evangelio discipulis suis: "Ego sum vitis et vos palmites", que videlicet vera vitis ut sciatis quod omnino equalis sit Patri secundum deitatem. Quod et quale sit nomen eius de sequenti lectione colligite; nam sequitur: "Et intrabit provinciam regis aquilonis et abutetur eis" et cetera; et infra: "Ipse prevalebit adversus regem aquilonis et intrabit in regnum rex austri". "Tu, Bethleem Effrata, parvulus es in milibus Iuda: ex te michi egredietur qui sit dominator inIsrael, et egressus eius ab initio, a diebus eternitatis".

Res mira et vehementer stupenda nascitur in Bethleem et tamen egressus eius a diebus eternitatis esse perhibetur, nimirum quia et secundum quod homo natus ex tempore et secundum quod Deus ab eterno.

"Quis in vobis est relictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? Et quid vos videtis hanc nunc? Nunquid non ita est, [p. 52] quasi non sit, in oculis vestris?". Et infra: "Adhuc modicum est, et ego movebo celum et terram et mare et aridam et movebo omnes gentes, et veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Meum est argentum et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissime plus quam prime, dicit Dominus exercituum".

Si de gloria temporali sermo erat, falsa esse probatur promissio prophete dicentis: "Magna erit gloria domus istius novissime plus quam prime", quia nec in auro nec in argento materiali nec in aliqua temporali magnificentia potuit equari domus illa novissima prime domui usque ad tempus destructionis sue, que facta est subito, set profecto illa fuit maior gloria quod eam Desideratus cunctis gentibus sua presentia illustravit.

"Lauda et letare filia Syon, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, dicit Dominus. Et applicabuntur gentes multe ad Dominum in die illa et erunt michi in populum, et habitabo in medio tui".

Cum dicat Salomon omnipotenti Deo: "Celum et celi celorum te capere nequeunt", quid est quod dicitur: "Ecce ego venio et habitabo in medio tui", nisi quia verus Deus est Filius qui per misterium incarnationisdignatus est corporaliter habitare in populo Iudeorum, presertim cum completum videamus quod sequitur: "Et applicabuntur gentes multe ad Dominum in die illa et erunt michi in populum, et habitabo in medio tui"? [p. 53]

"Ecce ego adducam servum meum Orientem. Quia ecce lapis, quem dedi coram Ihesu: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce, ego celabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terre illius in die una".

Ipse vir qui Oriens dictus est, lapis datus coram Ihesu sacerdote magno intelligendus est, et ipse utique lapis de quo dicit psalmista: "Lapidem, quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in capud anguli". Qui iccirco coram Ihesu datus esse perhibetur, quia omnino vicinus erat adventus eius, et domus ipsa, que tunc construebatur, illustranda erat presentia claritatis ipsius. Septem vero oculi futuri erant super ipsum lapidem, quia septem dona illa Spiritus requieverunt super eum, de quibus dicit Ysaias propheta: "Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientie" et cetera.

"Ecce vir, Oriens nomen eius, et subter eum orietur et edificabit templum Domino. Et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo, et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter illos duos, et corone erunt eis qui sustinent eum, et Tobie et Iudaie et Hieu, filio Sophonie, memoriale in templum Domini, et qui procul sunt venient et edificabunt in templo Domini". [p. 54]

Quando verbum istud factum est Zacharie, Zorobabel iam inceperat edificare templum Domini, et dictum est de eodem Zorobabel: "Manus Zorobabel ceperunt edificare domum istam et manus eius perficient eam". Quis igitur est iste vir cui nomen est Oriens, qui promittitur edificare templum Domino, quique non solum sicut rex verum etiam sicut sacerdos sedere promittitur super solio suo, nisi is cui dicitur a Deo Patre: "Sede a dextris meis", et: "Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech"? Utique et templum, quod edificare dictus est, non est templum materiale sed spiritale, non de insensibilibus sed de vivis lapidibus. Quod autem sequitur: "Et consilium pacis erit inter duos illos et corone erunt eis qui sustinent eum", profecto indicat futuram pacem inter duos populos, iudaicum videlicet et gentilem et coronandos plurimos pro fide Christi. Verum quod Tobie et Iudaie et Hieu, filio Sophonie memoriale in templo Domini esse dicit, idest quod sui temporis nominavit personas, argamentum est contra vos, o Iudei, qui non spiritus sectatores estis sed littere. Si enim secundum litteram incedendum est, ostendite ubi completa sunt hec in diebus nominatorum virorum. Si autem non omnia fuere completa [p. 55] in diebus eorum, discite in tribus viris designari tria genera discipulorum Christi, hoc est apostolorum, evangelistarum et doctorum, quorum doctrina et exemplo etiam qui procul erant a Domino venerunt fide et operibus ad auctorem vite, ita ut ipsi quoque effecti pastores et doctores haberent verbum vite ad edificationem Ecclesie.

"Exulta satis, filia Syon, iubila, filia Ierusalem; ecce Rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super pullum asine. Et disperdam quadrigam ex Effraym et equum de Ierusalem, et dissipabitur arcus belli, et loquetur pacem gentibus, et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad finem terre".

Si sic venturus erat Christus pauper et humilis ut ascenderet super pullum asine, quid est quod de eo dicit idem propheta: "Ecce venit, dicit Dominus exercituum", et quis poterit cogitare diem adventus eius aut quis stabit ad videndum eum, nisi quia primum dictum est de adventu humilitatis, secundo de adventu glorie et maiestatis? Ceterum quod dicit: "Loquetur pacem gentibus, et potestas eius a mari usque ad mare", in primo eius adventu consummatum est.

"Ecce ego mitto angelum meum, et preparabit viam ante faciem meam; et statim veniet ad templum sanctum suum Dominator, quem vos queritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus eius?". [p. 56]

Audite hoc, viri Iudei, et cognoscite angelum Domini esse agnum illum de quo dicit Ysaias: "Emitte agnum, Domine, dominatorem terre", uniusque eum perpendite dignitatis cum Deo Patre, quem "negare non potestis Dominum esse templi, quandoquidem ad templum sanctum suum venire promittitur, et saltim per hoc perpendite eum districtum esse a cetera multitudine filiorum Adam et angelorum Dei, quorum dies adventus sui homines vidisse leguntur, cum diem adventus istius cogitare homines no n sufficiant. In omnibus his auctoritatibus, o Iudei, non tam laboravi ostendere vobis eum esse Christum qui natus est de Virgine Maria, quam esse Christum Deum et hominem secundum vaticinia prophetarum, prestantem vitam mortuis secundum divinitatem, mortuum et sepultum secundum humanitatem; nimirum quia et si ipsum qui receptus est a nobis non creditis esse Christum, passionem tamen Christi et mortem seu iam preteritam seu adhuc futuram, convicti testimoniis tantorum prophetarum, Ysaie videlicet et Danie lis, penitus negare nequitis, quin immo et psalmiste qui ait in tipo eius; "Dederunt in escam meam fel" et Zacharie qui dicit: "Plangent eum quasi unigenitum et dolebunt super eum sicut doleri solet in morte primogeniti". Denique et in tipo resurgentis dicit in psalmo quintodecimo idem psalmista: "Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem". Cum igitur multis et tam magnis auctoritatibus vera esse probetur fides nostra in confessione trinitatis, vera in misterio incarnati Verbi Dei, hoc iam solum restat videre utrum ipse fuerit quem nos recepimus an alium secundum vos oporteat exspectare. Quod autem ipse fuerit qui venturus erat, omitto testimonium Iohannis [p. 57] Baptiste, omitto testimonium operum que vos negatis ; sufficiat vel illud quod scriptum est in Daniele vestro: "Septuaginta ebdomade adbreviate sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum".

Scimus autem quod ebdomade secundum legem dierum sunt tantummodo vel annorum. Sunt autem septuaginta ebdomade dies dierum quadringenti et nonaginta, ebdomade annorum totidem anni. Quod si in fine quadringentorum et nonaginta annorum ungendus erat sanctus sanctorum, et sicut ostenditur in sequentibus eiusdem loci ipsemet, Christus Domini occidendus, videte quantus post hec lapsus sit annorum numerus, et Christus quem queritis non apparet, et saltim vel isto modo pertimescite ne inveniamini in societate illorum qui dissipaturi sunt sanctuarium et civitatem cum duce venturo, hoc est cum Antichristo, dicente angelo eidem Danieli in ultima visionum suarum: "Filii prevaricatorum tuorum extollentur ut impleant visionem, et corruent". Putantes enim se recipere Christum suscipient Antichristum. Quod si dicitis iccirco: Non credimus istum esse Christum quia non est in adventu eius consummata prevaricatio, nec finem in eo accepit peccatum, nec adducta est iustitia sempiterna, multo magis hoc dicendo prosternitis vosmet ipsos prave interpretando Scripturas et ostendendo falsa et inania verba omnium prophetarum. Si enim deceptus est propheta in numero annorum, utique decipi potuit et in aliis que predixit. Quod si de uno aliquo dubitare licet ne forte decipi potuisset, restat ut de omnibus dubitemus, quia quis verius dixerit ignoramus, sicque fit ut nos cum Patarenis hereticis totum vetus Testamentum, in [p. 58] quo radix est fidei, oporteat confutare, et quod promittit de reversioneIsraelin fine temporum, totum sit ambiguitati obnoxium et nichil sit certum de omnibus promissis que facta sunt nobis a prophetis, [p. 59] tam in hoc seculo quam in futuro. Sed absit ut vel unum iota immutari queat ex omnibus que scripta sunt in autenticis libris; absit ut vel minima eius particula falsitatis crimine denigretur! Nunc igitur consummata est prevaricatio, quia finita est lex et servitus legis, et data nobis libertas gratie et adoptio filiorum, dicente Apostolo his qui sunt Christi: "Vos autem, fratres, non estis sub lege sed sub gratia", ubi non est, inquit, lex nec prevaricatio, sed et peccatum in adventu Christi finem veraciter accepit, non quidem actuale peccatum, sed originale. Vultis scire quod ita sit? Audite prophetam: "In tempore illo non dicetur: Patres comederunt uvas acerbas, et dentes filiorum obstupescunt, sed qui comederit uvas acerbas, obstupescent dentes illius". Porro iustitia sempiterna illa est quam Dominus ostendit: "Qui credit, inquiens, in me, etiam si mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in eternum". Si ergo spiritaliter possetis intelligere id quod spiritaliter dictum est, nulla vobis remaneret dubietas, quin minus confiteremini nobiscum Christum dicentes: "Benedictus qui venit in nomine Domini". Sed quid mirum si non intelligitis qui credere non potestis? Quid mirum si non capitis spiritalia verba, qui necdum purificati fonte baptismatis Spiritum sanctum accepistis? Quid si voluit Dominus abscondere ad horam faciem suam a vobis ob superbiam patrum vestrorum et celare consilia sua a genere vestro sicut et aliquando a nobis, ut discat omnis mundus subditus esse Deo? Vultis scire quod ita sit? [p. 60] Audite quid dixerit vobis super hoc egregius ille prophetarum Ysaias, et sustinete adhuc parum increpationem Domini, donec quiescat furor eius et reddat vobis gratiam quam promisit patribus vestris.

"Obstupescite, inquit, et admiramini, fluctuate et vacillate, inebriamini et non a vino, movemini et no n ebrietate. Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis et claudet oculos vestros, prophetas vestros et principes vestros, qui viderunt visiones, operiet. Et erit vobis visio omnium sicut libri signati, quem cum dederint scient litteras dicent: Lege istum, et respondebit: Non possum, signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras et dicetur ei: Lege, et respondebit: Nescio litteras. Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis; ideo ecce ego addam, ut admirationem faciam populo huic miracolo grandi et stupendo; peribit enim sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentium eius abscondetur". Non autem ut confundam vos, o Iudei, testimonium hoc Ysaie statui contra vos, sed ut ostendam vobis ex indignatione Domini accidisse ut non possitis usque nunc intelligere Scripturas, sicut et cetera mala que acciderunt vobis iuxta quod predixerunt vobis sancti Dei prophete. Sed quare non potestis intelligere Scripturas? Quia Spiritus sanctus, qui loquutus est in prophetis, sicut ipse spiritus est, ita in eis spiritalem occultavit intellectum, quem quidem carnales homines percipere nequirent; spiritales autem [p. 61] qui subtile habent ingenium absque difficultate sentirent. Alioquin si carnalem et non spiritalem sequimur intellectum, quid faciemus ubi tam contraria proferuntur ut quod alibi dicitur alibi destruatur? Sed ne quis vestrum audeat negare quod dicimus, oportet nos aliqua horum capitula huic opusculo annotare. Scriptum est, ut ipsi legitis, in libro psalmorum: "Ecce non dormitabit neque dormiet qui custoditIsrael". Et tamen in eodem libro dicit idem psalmista: "Exurge, quare obdormis, Domine? Exurge et ne repellas in finem".

Aut igitur verum est quod dormitat aut verum est quod non dormitat. Si autem verum est quod non dormitat, falsum est quod dormitat qui non dormit, nisi spiritaliter accipietur. Item scriptum est in Ysaia propheta: "Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terre, non deficiet neque laborabit; nec est investigatio sapientie eius". Et tamen ex voce ipsius Domini dictum est in eodem propheta: "Laboravi sustinens". Et eidem Domino ex voce Ieremie propheta: "Dabis eis, Domine, scutum cordis, laborem tuum". Et Malachias: "Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris".

Igitur et laborare dictus est is qui numquam laborat, et non laborare is qui laborare describitur. Aut igitur aliud verum est, aliud falsum, aut horum quidem unum simpliciter verum est, alterum non simpliciter, sed cum intelligentia sua. Precepit etiam Moyses filiis suisIsraelofferri sacrificia Domino pro peccatis, et inter cetera iussit eis ut sacerdos statueret [p. 62] duos hircos in ostio tabernaculi coram Domino et eum, cuius sors exiret, Domino offerret pro peccato; cuius autem in caprum emissarium, statueret eum vivum coram Domino et funderet precem super eum et emitteret illum in solitudinem, deinde offerret vitulum pro peccato, et faceret cetera que ibi sunt per ordinem instituta et ad ultimum imponeret utramque manum super capud viventis hirci, confitereturque omnes iniquitates filiorum Israel et peccata eorum, que imprecans capiti eius emitteret illum super hominem qui paratus esset ire in desertum. Ubi et mox subditur: "Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in desertum, revertetur Aaron in tabernaculum testimonii", et cetera. Dixit hoc, et in fine subiunxit. "Eritque hoc vobis legiptimum sempiternum". Sic et in diebus tabernaculorum, precepit septem diebus offerri sacrificia Domino et ad ultimum subiunxit "Legiptimum sempiternum erit in generationibus vestris". Si autem legiptimum, sempiternum est quod precipitur de sacrificiis et holocaustis, quomodo David dicit: "Sacrificium et holocaustum noluisti, aures autem perfecisti michi", aut quare dicit Deus ipse qui precepit offerri sacrificia: "Audi,Israel, et loquar et testificabor tibi, Deus Dominus tuas ego sum, non in sacrificiis tuis arguam te, holocausta" et cetera que sequuntur? Certe etenim frequens est in ore Moysi dicentis de sacrificiis: "Offeretis hoc vel illud in odorem suavissimum Domino"; [p. 63] et tamen David dicit: "Si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis"; et Ysaias: "Quo michi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus: plenus sum: holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorun et agnorum nolui"; et paulo post: "Neomenias et sabbatum et festivitates alias non feram; iniqui sunt cetus vestri; kalendas vestras et sollempnitates vestras odit anima mea, facta sunt michi molesta, laboravi sustinens". Hinc et per Micheam dicitur: "Quid dignum offeram Domino? Curvabo genua mea Deo excelso? Nunquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos, nunquid placari potest Dominus in milibus arietum, aut in milibus hircorum pinguium? Nunquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato anime mee? Iudicabo tibi, o homo, quid sit bonum et quid Dominus querat a te: utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo". Que cum ita se habeant, quero nunc a vobis, o Iudei, cur imputata sunt vobis aut parentibus vestris peccata et iniquitates vestre, si vere caper emissarius deferre ea poterat in desertum? Aut si vere, sicut dicit ad litteram Moyses, hostiis sacrificiorum dimittebantur peccata, quero cur is qui precepit offerri sacrificia per ora tantorum prophetarum se ea amplius nolle dicit, aut cur dicat David non delectare Dominum quod testatus est Moyses esse omnipotenti Deo in suavem odorem? Rursum, si neomenie et sabbata et alie festivitates vestre eternam vobis poterant impetrare salutem, quero cur se dicit Dominus nolle amplius ferre ea aut cur ea dicit odisse animam suam? Quod si dicitis: Hoc dicit Dominus propter peccata que faciebant patres nostri et quia non faciebant misericordiam et iudicium et non erant solliciti ambulare cum Deo suo, et nos fatemur: Hoc si feceritis, vivetis, etiam si non observaveritis secundum litteram illa exteriora que tantopere vobis facienda [p. 64] mandavit, quia ipse Dominus, qui vobis illa mandavit observanda per Moysen, ipse dicit nunc per prophetas nolle se huiusmodi sacrificia, et odire sabbata et alias sollempnitates vestras. Aut si dicitis: Non hoc dixit Dominus reprobando mandata Moysi, immo sua ‚ ipso enim iubente preceperat illa Moyses ‚, sed in ira furoris sui loquutus est tamquam si diceret iratus pater filio suo: Nolo amplius ministerium et servitium tuum, quia non servasti precepta mea, talem et tam frivolum intellectum destruunt sequentia prophete verba, cum subditur: "Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse, discite benefacere, querite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam et venite, arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi vermiculus, velud lana alba erunt". Ecce destruxit illa ut statueret ista; illa ostendit vacua, ut ista fertilia demonstraret. Non igitur in ira sua recusavit ea, sed reprobavit illa quasi puerilia et ostendit que perfectis et viris pro tempore convenirent. Vultis scire quod ita sit? Audite Ieremiam id ipsum apertius asserentem: "Ecce venient dies, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iuda fedus novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Egipti, pactum quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus, sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus; dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam". Quod si dicitis: Quare dedit Dominus patribus nostris precepta que non erant perpetue observanda?, dico quod ad duritiam cordis eorum. Vultis scire quod ita sit? Audite non me sed prophetam vestrum: cum enim reduceret Dominus ad memoriam prevaricationes filiorumIsrael, qui egressi sunt de Egipto, per Iezechielem [p. 65] prophetam, quomodo scilicet preceperit eis ut ambularent in mandatis suis et ipsi contempserunt eum et quomodo voluerit eos disperdere in deserto et pepercerit eis propter nomen suum, adiecit et ait: "Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In preceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec iudicia eorum custodiatis, nec idolis eorum polluamini: ego Dominus Deus vester. In preceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea et sabbata mea sanctificate, ut sit signum inter me et vos et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester. Et exacerbaverunt me, inquit, filii eorum et in preceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea que cum fecerit homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum, ait, ut effunderem furorem meum super eos et averti manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis eorum". Cumque iterato id diceret, adiecit et ait: "Ergo et ego dedi eis precepta non bona et iudicia in quibus non vivent, et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam propter delicta sua". Heia nunc dicite, o Iudei, cur dederit Dominus patribus vestris precepta non bona et iudicia in quibus non viverent, nisi ad duritiam cordis eorum, ut videlicet quia nolebant portare precepta vite, illa scilicet que data sunt fidelibus in adventu Christi, saltim talia reciperent observanda, que essent in figura preceptorum spiritalium exhibentium vitam, de quibus dicitur in Evangelio: "Nisi abundaverit iustitia [p. 66] vestra plus quam scribarum et fariseorum non intrabitis in regno celorum"?

Sed iam nunc videamus que sint illa precepta que non sunt bona simpliciter eo quod observatoribus suis non exhibeant vitam, et que sint illa precepta bona quibus acquiritur vita eterna. Sacrificare Domino vitulos et arietes, hircos, agnos, capras et his similia, etsi aliquando fuit licitum, iam non licet, quia non fuit hoc preceptum datum ad vitam, sed ut per istud perveniretur ad illud sacrificium quod est ad vitam; et ideo non simpliciter bonum fuit, quia non ad vitam, sed tantum pro tempore utile, quia datum fuit in signum illius sacrificii quod est ad vitam. Et quod est illud? "Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despiciet"; et illud: "Offeremus Domino vitulos labiorum nostrorum". Hoc autem sacrificium quale sit, ostendit ipse Dominus per psalmistam cum dicit: "Sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quo ostendam illi salutare Dei".

Rursum circumcidere preputium carnis non fuit preceptum ad salutem, sed quod esset in signum illius circumcisionis que est ad salutem, de qua dicitur per Moysen: "Circumcidite preputium cordis vestris", sane quod ad hanc circumcisionem non potuerit venire genus humanum usque ad adventum illius qui scripsit legem suam in cordibus electorum suorum. Non quidem atramento, sed [p. 67] spiritu Dei vivi testatur ipse Moyses, de quo ipsi confiditis; etenim cum prediceret per eum Dominus patribus vestris mala que ventura erant super vos in novissimo tempore, ait inter cetera: "Affligentur filii Israel donec confiteantur iniquitates suas et malorum suorum recordentur quibus prevaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso michi. Ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum; tunc orabunt pro peccatis suis. Et recordabor federis mei quod pepigi cum Iacob, Ysaac et Abraam". Igitur testis est ipse Deus, qui dedit patribus vestris carnalem circumcisionem, quod tam diu dimissurus est vos in dispersionem, quam diu non erubescit incircumcisa mens vestra, ut oretis pro peccatis vestris et confiteamini peccata vestra. Itaque etsi circumcisi carne, mente tamen incircumcisi estis, o Iudei, quam diu videlicet littere corticem observare nitimini, dicente propheta: "Omnes gentes habent preputium, omnis autem domusIsraelincircumcisi sunt corde".

Sabbatum quoque custodire ab opere manuum cotidiano non fuit preceptum ad salutem, sed magis ad iram, quia cum inhibeat in eo faciendum omne opus et cum rursum scriptum sit: "Maledictus qui non permanet in omnibus mandatis legis", restat ut maledictus sit et prevaricator qui solvit die sabbati asinum et ducit ad aquam, qui ponit potum in scipho aut cibum in parapside, ut manducet, qui accipit vel deponit vestem seu calciamentum, qui [p. 68] omnino quippiam operis fecerit, in eo dicente Domino. "Nichil ergo operis facietis in eo". Sane spiritale sabbatum, quod est in spiritu, nulla debet ex quo incipit interpolatione fuscari, nullo servili opere peccati criminalis denigratione fedari. Sicut enim nunquam habet sabbatum qui, dominante sibi peccato, opere implicatur servili, ita perpetuum habet sabbatum qui, liberatus servitute criminis, operibus iustitie indesinenter insistit. Quia igitur ad duritiam cordis eorum dedit Deus patribus vestris precepta non bona et iudicia in quibus non viverent, merito promittit Deus fedus novum, quod esset dissimile a veteri pacto, quandoquidem illud datum est ad figuram, istud ad veritatem, illud scriptum est in tabulis lapideis et pellibus mortuorum animalium, istud in tabulis cordis carnalibus, non, ut dixi, atramento, sed spiritu Dei vivi. Oportet vos igitur, o Iudei, redire ad cor et audire nobiscum apostolum Paulum, hominem scilicet de gente vestra progenitum, sed a cecitate gentis vestre misericorditer liberatum, nobis pariter ac vobis dicentem: "Littera occidit, spiritus autem vivificat". Debet autem vos vel absurditas ipsa littere ad hoc ipsum movere et que multum obesset fidei dissonantia Scripturarum.Namquid absurdius esse potest si textum ipsum littere pueriliter pensamus, quam quod filie Loth, que egresse cum patre de Segor ascenderunt in montem et manserunt in spelunca, putasse traduntur deletum esse in subversione Sodomorum totum genus humanum, cum constet ipsam Segor remansisse intactam? Sed etsi totum genus [p. 69] humanum putabant exterminatum, unde panem et vinum et cetera corpori necessaria habere poterant ut, amore servande prolis, patrem inebriarent? Quid absurdius esse potest quam quod Scriptura Abraam centenarium genuisse sub admiratione commemorat et non eum admiratur genuisse plures filios cum iam ferme centum et triginta sive quadraginta esset annorum? Quid absurdius esse potest quam quod Abraam, cum iret ad prelium, dinumerasse discribitur trecentos vernaculos domus sue expeditos ad pugnam, et qui dives erat valde in possessione auri et argenti non potuerit aut voluerit dare puerum cum asino filio suo Hismaeli et Agar matris eius, sed imponens utrem aque super scapulas suas emisit eam velud exulem cum filio in deserto? Aut si dicitis quod ira fecit hoc Abraam eo quod contristaretur super filio suo, consequens videretur si non audiendam vocem coniugis Dominus precepisset. Sed ad maiora transeamus.

Benedicens Ysaac Iacob filio suo ait: "Incurventur ante te filii matris tue", et quidem Iacob, paterna benedictione firmatus, audivit Dominum dicentem sibi: "In semine tuo benedicentur omnes gentes"; sed si littere ipsius promissionem exspectas, frustraris penitus spem promissi, quia nequaquam Esau incurvatus est ante [p. 70] Iacob, sed potius Iacob cum filiis ante Esau fratrem suum. Quod ergo ad litteram non fuit completum, necesse erat omnino consummari in spiritu, ut non videatur deceptus esse spiritus qui loquebatur in Ysaac. Sed et quid dixerimus de Ioseph qui se a sole, luna et stellis undecim adorari conspexit, et quod Iacob interpretatus dixerit: "Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram?". Nonne mater sua mortua erat? Et si materteram pro matre accipiendam dicitis, scitis ipsi quod Lia non est numerata inter eos qui descenderunt cum Iacob in Egiptum, et cum ipsa Lia cum Sara et Rebecca in sepulcro Abrae et Ysaac referatur sepulta, multaque ostendatur Iacob obtinuisse prece a Ioseph ut ibi eam faceret sepeliri, eo necesse est hanc adorationem matris accipiendam esse in spiritu, quo nulla ratione iuxta litteram liquet esse completam. Sed et quale esse dicemus, o Iudei, quod se promisit Deus illos filiosIsraelintroducturum in terram promissionis, qui egressi sunt de Egipto, quorum prius gemitum et clamorem audivit, et tamen omnes ipsi preter duos viros prostrati sunt in deserto, [p. 71] et repugnante illorum iniquitate promissis Dei prius defecerunt in via quam obtinerent promissa? Quod si dicitis: Non est irrita promissio Dei, quia filii eorum meruerunt obtinere quod patres non fuerunt digni, quod verum est, nec in eo est utique irritata promissio, quod dicit propheta de diebus Christi: "In diebus illis salvabitur Iuda etIsraelhabitabit confidenter", quia et nunc habituros scimus filios circa finem quod obtinere patres non fuerunt digni; ut enim illi induraverunt corda sua ut non mererentur intrare in terram promissionis, et tamen filii intraverunt, ita et post illud tempus usque ad presens clamat vobis Scriptura divina: "Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, secundum diem temptationis in deserto", et tamen, sicut accidit tunc, ita et nunc nimirum quia et patres usque ad presens vidimus induratos et filios intraturos in requiem Domini docet manifeste pagina utriusque Testamenti. Quid dicam de David cui promittit Dominus filios sedere super sedem suam usque in eternum dicens: "Si peccaverint filii tui in me, non auferam misericordiam meam ab eis, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea, et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in eternum ante faciem meam et thronus tuus erit firmus iugiter?". [p. 72]

Sed dicite, queso, nunc, dicite, o Iudei: Quot anni et quot tempora evoluta sunt ex quo civitas Ierusalem, que fuit sedes regni David, non habuit sedentem super solium ipsius David de semine eius et quemadmodum veram dixerimus promissionem Dei, si non secundum spiritum sed secundum litteram ambulamus? Quod si hoc nulla ratione colorare potestis, desinite sperare promissa Dei secundum litteram esse complenda, ut videlicet credatis convertendum secundum litteram Libanum in Chermel, aut colles fluere lac et mel, aut habitare lupum cum agno, leonem, pardum, vitulum et ursum morari simul, aut omnia ligna silvarum plaudere manibus, aut lunam lucere sicut solem, et solem septempliciter, aut congregandos omnes filiosIsraelin illa terrestri Ierusalem que contaminatur a gentibus, aut vivere in ea longo tempore ut secundum dies ligni longa sit ibi vita vestra, et mille talia, quia [p. 73] qui paravit regnum celi ordinibus angelorum et locavit in paradiso Adam et Evam, pro minimo est dare populo suo terram aridam et inaquosam, cum sint multe provincie mundi longe meliores et fertiliores pre ipsa; sed revera promisit Deus fidelibus civitatem suam, non utique civitatem illam que ut sepe sepius polluta est sordibus et cruore, sed illam que sursum est Ierusalem, de qua in spiritu dicit David: "Beati qui habitant in domo tua, Domine: in secula seculorum laudabunt te", et rursum: "Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei". Alioquin cum infinitum esse testetur Scriptura numerum electorum, qua ratione capiet templum illud quod est in Ierusalem tam innumerabilem multitudinem beatorum? Sic et regem Christum promittit Scriptura regnaturum super sedem David, et tamen in sede David regnum accipimus electorum et utique illud regnum de quo dicit angelus Danieli: "Regnum quod est subter omne celum dabitur populo sanctorum Altissimi".

Sic et ipsum Christum filium esse asserit Abrae et David, ac si non esset filius omnipotentis Dei, sed tantum filius Abrae et David. Qualis esset hec commutatio ut Deus ipse, qui conqueritur Samueli de populoIsraelquod petierit dari sibi regem, cum Dominus ipse regnaverit super eum, nequaquam Filio suo sed ei qui esset a sua natura alienus concederet regnum suum usque in eternum, maxime cum ex aliis locis Scripturarum Deus ipse in populo suo regnaturus esse monstretur? Et rursum: si filii David per successionem [p. 74] usque in eternum sedere super sedem suam generaliter promittuntur, quomodo id specialiter promittitur uni Christo? Aut si usque ad Christum regem accipienda est filiorum successio, et ipse ad extremum regnaturus est in regno David et sessurus super sedem suam usque in eternum iuxta illud patriarche Iacob: "Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femore eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit exspectatio gentium", quomodo dicit Iezechiel propheta coniungendas esse in fine seculi tribus Israel cum tribu Iuda ut sint in unum populum et unum regnum et servum Domini David esse solum regem super eos usque in eternum? Verum hec ut sciatis, o Iudei, quanta sit contrarietas et absurditas in Scripturis, si non secundum spiritum sed secundum litteram ambulamus, quandoquidem credere necesse sit immutabilis propositi esse Dominum et tamen ob mutabilitatem creature videatur esse mutabilis, ita ut quod alibi dicitur alibi destruatur. Ecce enim qui constituit per Moysen antiqua illa precepta ipse est qui dicit per Ysaiam prophetam: "Ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini. Ecce ego facio nova et nunc orientur", et iterum: "Ecce ego creo celos novos et terram nova et non erunt priora in memoria et non ascendent super cor". Queritis, o Iudei, que sit ista terra nova? Ipsa est spiritalis Ierusalem, ipsa est terra promissionis [p. 75] quam vobis spiritaliter annuntiamus, in qua et spiritale sabbatum et spiritales hostie et spiritalis circumcisio et spiritalia festa constituta sunt, ita ut qui ista perpendit, illa mox despiciat et contempnat et veluti nullam causam habentia rationis cogatur tradere oblivioni, presertim cum contraria de his et illis proferat quam multa Scriptura, si tamen quod ibi dicitur secundum litteram et non secundum spiritum intelligitur.Namquod maius contrarium esse potest quam quod dicit is qui novit omnia ante quam fiant: "Penitet me fecisse hominem" et "Penitet me constituisse Saulem regem", maxime cum e contrario dicat Samuel: "Porro triumphator inIsraelnon parcet et penitudine non flectetur, neque enim homo est ut agat penitentiam"? Porro in eodem Samuelis volumine ostenditur aperte Deus immutasse sententiam et utique quam se promiserat servare in eternum; sic enim ait ad Hely de Sylo per virum quem misit ad illum: "Loquens loquutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in eternum; nunc autem absit hoc a me, sed quicumque glorificabit me, glorificabo ego eum; qui autem contempnunt me erunt ignobiles".

Certe qui dicit istud, ille est qui dedit mandatum circumcisionis et sabbati, et tamen aliquid in hoc loco sese statuisse testatur ut maneret [p. 76] in eternum, quod se, ut iam dixi, retractasse innuit cum dicit: "Nunc autem absit hoc a me"; quod si istud, quia sic placuit, voluit, qui verax est, immutare ut melius statueret decretum, quid si alia et alia immutare voluit, ut puerilibus pro tempore mandatis precepta succederent digniora? Igitur quod translatio facta est et sacerdotii et tabernaculi et regni, et maxime quod Samuel, qui non erat de tribu levitica, contra preceptum Moysi obtulit Domino sacrificium, signum erat future translationis, que facta est in adventu Messie, de sacerdotio et sanctuario et templo ad populum qui vocatur gentilis, ut interim, dum vos, Iudei, maneretis in dispersione pro peccatis vestris, Gentiles, qui ob culpam protoplastorum per tot generationes seculorum passi erant longum exilium, gustarent prius vobis exhibita misericorditer dona Dei, maxime ut complerentur Scripture prophetarum et non blasphemaretur amplius Dei nomen in gentibus, qui videbatur quasi crudelis tante multitudinis adversari saluti; ut autem sciatis quod et nobis Gentilibus, quos in ira furoris sui expulisse Dominus visus est, cum essemus et nos de semine benedicti Iaphet sicut et vos de semine benedicti Sem, reposita esset misericordia summi Dei, et utique in semine Abrae, quod est Christus, oportet nos hoc ipsum ostendere de vestrarum oraculis Scripturarum. Neque enim tristari debetis super salute nostra cum nos desideremus et vestram, tamquam misericordiam consecuti, [p. 77] ut simus ambo pariter in Christo nostro et vestro unum sacerdotium et unum regnum, sed gaudere quia et vobis sicut et nobis reposita est in Domino spes salutis, si tamen, audita voce Domini, non vultis usque in finem obdurare corda vestra; oportet autem nos prius ostendere quomodo reposita fuerit gentibus spes salutis, quando erant sine lege et prophetis, sine fide veri Dei et confessione salutis, deinde quemadmodum reposita sit et vobis, ut et vos simul nobiscum et nos vobiscum gaudeamus in uberibus consolationis ipsius.

Loquens Deus onnipotens ad Abraam patrem vestrum, inter cetera magnalia que promisit ei, "Possidebit", inquit, "semen tuum portas inimicorum tuorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terre". Ecce, in semine Abrae benedictio est gentibus repromissa, que tamen benedictio sine fide que est in uno Deo non posset hereditari. Unde aperte liquet quod tunc in semine Abrae benedictio gentibus data est, cum credentes in illum Deum, in quem credidit Abraam, receperunt in capud structure sue lapidem quem reprobaverunt edificantes, hoc est: "benedictus qui venit in nomine Domini". At ne parva aut infirma videatur esse promissio, dictum est hoc ipsum ad Ysaac, replicatum est itidem ad Iacob: ad Ysaac: "Tibi", inquit, "et posteris tuis dabo universas regiones has, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terre, eo quod obedierit Abraam voci mee"; ad Iacob: "Dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem, et benedicentur in te et in semine tuo cuncte tribus terre". Sed quare dicit Scriptura Iacob: "In te et in semine tuo", nisi quod ex tunc iam ceperant gentes occultam saltim hereditare benedictionem, quando ancille, que non erant ex illo semine, iuncte sunt matrimonio Iacob, et [p. 78] exinde filiis suis unicuique iuncta est uxor de populo gentili, presertim cum non adessent femine que de illo genere caperentur uxores, ita ut non possitis negare vos quoque, o Iudei, ex parte feminarum adherentium semini Abrae de gentili quoque populo descendisse Messiam? Verum hoc quomodolibet; ceterum quod magna illa benedictio reposita esset in Christo, testatur idem Iacob, qui benedicens inter ceteros fratres Iudam filium suum, ait: "Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium". Queritis quis sit iste qui mittendus erat? Ille de quo dicit Moyses: "Obsecro, Domine, mitte quem missurus es"; ille de quo dicit Malachias propheta: "Statim veniet ad templum sanctum suum Dominator quem vos queritis et angelus testamenti quem vos vultis"; ille de quo dicitur in psalmo: "Et benedicentur in illo omnes tribus terre, omnes gentes magnificabunt eum", et ex voce Patris eidem Filio: "Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terre" et in alio loco de confessione et fide gentium: "Omnes gentes plaudite manibus, iubilate Deo in voce exultationis"; et iterum: "Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Letentur et exultent gentes, quoniam iudicas populos in equitate et gentes in terra dirigis"; et rursum: "Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi"; et Ysaias propheta: "Gentium populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam, habitalitibus in regione [p. 79] umbre mortis lux orta est eis", et in eo loco ubi dicit idem propheta de Christo: "Ecce servus meus, suscipiam eum", quibusdam interpositis, adiecit et ait: "Non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium; et legem eius insule exspectabunt"; et in sequentibus ipsius libri: "Ecce dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque in extremum terre"; et iterum: "Lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet"; et infra: "Me insule exspectabunt et brachium meum sustinebunt"; et rursum: "Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terre salutare Dei nostri"; et in eo loco ubi dicit per eum Dominus: "Ecce facio nova, et tunc orientur; ponam, inquit, in deserto viam et in invio flumina. Glorificabit me bestia agri, dracones et structiones, quia dedi in deserto aquas et flumina in invio, ut darem potum populo meo electo meo. Populum istum formavi michi, laudem meam narrabit"; et ut hoc de populo gentili dictum intelligatur, dicit alibi idem propheta: "Ecce Deus noster ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet et salvabit nos. Tunc aperientur oculi cecorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum; quia scisse sunt in deserto aque et torrentes in solitudine. Et que erat arida erit in stagnum et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et iunci". Si autem dicitis, o Iudei, non fuisse Christum Ihesum filium Marie, quia non salvat filiosIsraeliuxta promissum, dicimus: Quod non fecit tunc faciet adhuc in fine, cum consummati fuerint anni captivitatis vestre, designati in quadraginta diebus quibus iacuit propheta super latus suum dextrum, sed tamen et tunc salvabit aliquos [p. 80] sicut dicit Ysaias propheta: "Si fuerit numerus Israel sicut harena maris, reliquie salve fient", et rursum: "Quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est, sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum". Si autem dicitis: Qui sunt ceci et claudi qui curati sunt? Dicimus quia hi sunt Gentiles qui ambulabant in tenebris et nesciebant Deum verum, sed erant quasi bestie silvestres, nescientes ad dexteram vel sinistram, manentes absque eo qui rigat prata cordium fonte sapientie et scientie sue. Quod si adhuc nitimini adversari intellectui spiritali, nolentes intelligere spiritalem sed tantum corpoream cecitatem, nunquid patres vestri corporaliter surdi erant et ceci, quibus dicitur: "Surdi audite et ceci intuemini ad videndum", aut populus vester corporaliter cecus erat, de quo dicitur: "Quis cecus, nisi servus meus"? Denique ut spiritalis cecitas aperte intelligeretur, adiecit et ait: "Qui vides multa, nonne custodies? Qui apertas habes aures, nonne audies?". Verum hoc pro spiritali intellectu; ceterum quia de gentili populo quod et ipsi reposita esset spes salutis sermo erat, sequentia que occurrunt et que sponte se ingerunt percurramus. Cum diceret Dominus Ierusalem per eundem prophetam: "Affer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terre", adiecit et ait: "Et omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum et feci eum"; et infra: "Deus iustus et salvans non est preter me. Convertimini ad me et salvi eritis , omnes fines terre", et paulo post: "In memetipso iuravi; egredietur de ore meo iustitie verbum et non revertetur; quia michi curvabitur omne genu, et confitebitur omnis [p. 81] lingua"; et rursum: "Quesierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quesierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego ad gentem, que non invocabat nomen meum". Quis est autem qui hoc dicit nisi ille de quo dicit idem propheta: "Iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum, quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierant contemplati sunt"? Hec inter cetera Ysaias. Neque illa infero que in tipoIsraelde gentili populo dicta sunt, que non potestis audire, o Iudei, sed illa tantum loquor etsi pauca de multis que iuxta superficiem ipsam littere Scriptura sacra commemorat. Ut autem transeamus ad alios prophetas qui de hoc manifestius sunt loquuti, cum loqueretur Dominus in furore suo contraIsraelpropter peccata dicens ad prophetam: "Voca nomen pueri: Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus. Et erit numerus filiorumIsraelquasi harena maris, que sine mensura est et non numerabitur", protinus de gentili populo adiecit et ait: "Et erit, in loco ubi dictum est eis: Non populus meus vos; ibi dicetur eis: Filii Dei viventis". Quod si dicitis: Non est hoc dictum de populo gentili sed de populoIsrael, verum est quidem in sequentibus libris, sed non in isto loco, alioquin falsum esset quod [p. 82] dixerat superius: "Voca nomen filie: Absque misericordia, quia non addam ultra facere misericordiam domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum et domui Iuda miserebor", sane quia futurum erat circa finem seculi ut decem tribus convertantur ad Dominum. Post multa que loquutus est super fornicationib usIsrael, adiecit et ait: "Et erit in die illo, ait Dominus, vocabit me: Vir meus, et non vocabit me ultra: Bahalim. Et auferam nomina Bahalim de ore eius". Et post pauca: "Et sponsabo te michi in sempiternum, et sponsabo te michi in iustitia et iudic io"; et infra: "Miserebor eius, que fuit Absque misericordia, et dicam Non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicit: Deus meus es tu".

Igitur in isto loco populusIsrael, qui colligendus est ad Dominum circa finem, populus Domini dictus est, supra vero nonIsrael, sed populus gentilis. Quod autem circa finem convertendi sunt ad Dominum filiiIsrael, in sequentibus ipsius libri apertius declaratur cum dicitur: "Dixi ad eam, hoc est ad mulierem fornicariam, dies multos exspectabis me, non fornicaberis et non eris viro, sed et ego exspectabo te. Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine teraphin; et post hec revertentur ad Dominum Deum suum et ad David regem suum, et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum". Igitur in novissimo dierum eritIsraelpopulus Domini; nunc vero ubi aliquando dicebatur: "Non populus meus vos", hoc est in populo gentili: ibi dicuntur: "Filii Dei vivi". [p. 83]

Quia vero non propter Gentiles, sed propter vos hec dicimus, o Iudei, ut credatis quod Ihesus, qui potuit convertere ad Deum viventem gentes infedeles, ipse sit Messias quem exspectaverunt patres vestri, ut et vos credentes in eum vitam habeatis in nomine eius, sufficiat in conclusione vel unum Malachie testimonium, ostendentis commotionem Domini contra patres vestros in adventu Messie et misericordiam circa gentes longo iam ex tempore in gravi cecitate relictas, quatinus et illud iustum Dei iudicium cognitum fieret universo mundo quo dicitur in libro psalmorum: "Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat". Audite ergo patienter quid dixerit et sustinete humiliter iudicium potestatis, ut possitis et ipsi post tam longam confusionem invenire misericordiam, quia et nobis in novo Testamento minatur terribiliter sermo divinus si non permanserimus in timore; terribilis est enim in consiliis super filios hominum. Quia vero illo tempore in quo venturus erat Messias indignatus erat Dominus Israel, pro eo quod manens intus ambulabat in tumore superbie, quam maxime cavendam ostendebat psalmista cum dicebat: "Nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui adversu Deum iniquitatem", et cetera; inclinatus autem ad misericordiam circa gentes, pro eo quod manentes extra desierant in Dominum superbire, missus est prophetarum ultimus Malachias, qui superbientes in Dominum patres vestros eo quod omnipotentem Deum nec sicut Dominum timerent, nec sicut patrem honorarent, plaga novissima et insanabili desperaret dicens: "Non est michi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in [p. 84] gentibus, dicit Dominus exercituum, et polluistis vos illud in eo quod dicitis: Mensa Domini est contaminata".

Huic testimonio Malachie concordat Ysaias in fine prophetie sue, cum dicit: "Pro eo quod vocavi, et non respondistis, loquutus sum, et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et que nolui elegistis, propter hoc hec dicit Dominus meus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei letabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt pre exultatione cordis, et vos clamabitis pre dolore cordis et pre contritione spiritus ululabitis, et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis, et interficiet te Dominus Deus tuus et servos suos vocabit nomine altero, in quo qui benedicendus est super terram benedicetur in Domino amen, et qui iurat in terra iurabit in Domino amen; quia oblivioni tradite sunt angustie priores, et quia abscondite sunt ab oculis eorum. Ecce enim ego creo celos novos et terram novam; et non erunt in memoria priora et non ascendet super cor. Sed gaudebitis et exultabitis in sempiternum in his que ego creo. Quia ecce creo Ierusalem in exultationem et populum eius in gaudium. Et exultabo in Ierusalem et gaudebo in populo meo, et non audietur ultra vox fletus et vox clamoris". Et hec quidem Ysaias.

Porro Aggeus propheta, qui non longe prophetaverat ante Malachiam, loquens de adventu Christi desideratum eum cunctis gentibus indicat dicens: "Veniet Desideratus cunctis gentibus et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum". Et hec quidem de populo gentili. Nunc de iudaico videamus. [p. 85]

Ostensum est vobis, o Iudei, multis anctoritatibus Scripturarum quod omnino erat venturus Christus pro salute gentium etsi vobis fuerit quasi propriis specialiter promissus; qui tamen, quia venientem non cognovistis nec recepistis verbum eius, conversus est ad gentes, ut complerentur Scripture, sive in eo quod gentes receperunt eum, sive in eo quod patres vestri respuerunt illum. Et hoc quidem ostendere de Scripturis locus est. Sed ne forte fiant vobis in scandalum verba vite, annuntio vobis adesse tempus consolationis vestre tantum ut afflicti pro peccatis vestris agnoscatis et confiteamini iniquitates vestras, scientes et intelligentes quod non absque causa abstulerit vobis Deus sacerdotium et regnum et ventilaverit vos in terras inimicorum vestrorum. Novi enim causam indurationis vestre illam esse precipuam quod non videtur vobis completas esse in populo vestro promissiones prophetarum, ex quibus est illud: "Ecce mittam vobis Heliam prophetam ante quam veniat dies Domini magnus et manifestus", et: "Exulta et iubila, filia Syon, quia ecce salvator tuus veniet tibi mansuetus", et: "Tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda, quia ex te michi nascetur dux, qui regat populum meum Israel", et: "Ecce [p. 86] dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum et regnabit rex et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis salvabitur Iuda etIsraelhabitabit confidenter". Dicitis enim in corde vestro: Si hic esset Christus, qui promissus est nobis per prophetas, complerentur utique in nobis queque promissiones prophetarum. Sed in omnibus his et similibus omitto allegoricum intellectum, quem vos difficile potestis audire, ut in Helia dicam accipiendum Iohannem, in filia Syon Ecclesiam, in populo Israel populum christianum, in Iuda confessores veritatis; illud tantum inferam, quod possit probari secundum litteram auctoritatibus Scripturarum. Dicitis vos venturum Heliam ante quam veniat dies Domini magnus et manifestus; et nos fatemur. Sed prius oportebat Christum nasci in Bethleem secundum Micheam, et venire super pullum asine secundum Zachariam, et reprobari quasi leprosus a populo suo secundum Ysaiam, et occidi secundum Danielem, et compleri universa oracula que scripta sunt in lege [p. 87] Moysi et psalmis et prophetis de eo. Que omnia cum sint completa in reliquiis populi vestri, quia tamen completa esse non credunt aliqui de populo vestro et facta sunt corda eorum dur iora lapidibus, ad credendum, venturus est profecto Helias ut convertat corda eorum indurata vetustate ad innocentiam puerorum, ut credant Dei Filium iam venisse in mundum. Denique quorum corda convertenda sunt in diebus Helie, liquet quod usque ad tempus illud minus erunt conversa. Quorum autem conversa sunt in adventu Domini et convertuntur in omni tempore isto, de quo dicit propheta: "Hec dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te et in die salutis adiuvi te", ipsi sunt ille reliquie de quibus scriptum est: "Reliquie salve fient"; ipsi granum illud benedictionis in botro cui dictum est secundum Zachariam: "Exulta et iubila, filia Syon, quia, ecce rex tuus venit tibi mansuetus"; ipsi Israel quem regit dux natus de Bethleem; ipsi domus Iuda que salvabitur in diebus Domini; ipsi Israel qui habitat confidenter. Quamvis etsi tunc non salvavit generaliterIsraeleo quod non esset eo tempore aptus ad salutem, non ideo tamen minus salvator est, quia et mox ut ipse venit salve facte sunt gentes, et ad ultimum per eius Evangelium salvabiturIsraelsicut et Apostolus dicit: "Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnisIsraelsalvus fiet". Utrumque autem [p. 88] consummari oportebat in populo vestro, cecitas scilicet et illuminatio, induratio et conversio, ut complerentur ad integrum verba prophetarum.

Vultis scire quod ita sit? Audite non meam tantum, sed et vocem Domini ipsius in propheta dicentem: "Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et dissipes et disperdas"; et iterum: "Erit Dominus in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibusIsrael, et in laqueum et in ruinam habitantibus in Ierusalem. Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et irretientur et capientur". Ipse enim est lapis quem reprobaverunt edificantes. Hinc et Danieli dicitur in visione: "Occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est", hinc et ex voce ipsius populi dicitur in Ysaia: "Vidimus eum et non erat ei aspectus, et desideravimus eum; despectum, et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus eius et despectus, unde nec reputavimus eum"; et paulo post: "Nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras et attritus est propter scelera nostra". Et ex voce ipsius Christi in eodem propheta: "Expandi manus meas tota die ad populum non credentem, qui graditur per vias non bonas, et post cogitationes suas". [p. 89]

Verum hec iccirco dico, ut ostendam vobis sic fuisse annunt iatum per prophetas quomodo accidit patribus vestris in adventu Christi, ut compleret furorem suum Dominus in vobis sicut minatus fuerat per ora prophetarum, non quidem ad reprobationem generis vestri, sed ad correctionem et disciplinam, ut sciretis quod non in iustitiis vestris sit vita vestra aut vita alicuius viventis, sed in eo qui dicit per prophetam: "Non me invocasti, Iacob, nec laborasti in me, Israel" et cetera, "verum tamen servire me fecisti in peccatis tuis, prebuisti michi laborem in iniquitatibus tuis. Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor". Qui istud non cognoscit et putat iustificari posse hominem in observatione legis Moysi contra auctoritatem psalmiste qui dicit: "Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens", huius, etsi circumcisa caro est, mens tamen, quam Deus respicit, non est circumcisa, quia qui erubescit patefacere turpitudinem suam confitendo peccata, etsi signum habet exterius circumcisionis, intus tamen, ubi Deus intuetur, circumcisus non est, et scimus quia nullam meretur veniam qui excusat peccata, dicente psalmista: "Non declines cor meum in verba malitie, ad excusandas excusationes in peccatis"; quo contra eum qui confitetur invenire posse misericordiam, probat ipsemet psalmista cum dicit: "Dixi: Confitebor adversum me iustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei". Et nunc, o viri Iudei, audite hodie vocem meam, et nolite obdurare corda vestra, quin immo audite vocem Moysi, eadem vobis que et ego hodie ex ore omnipotentis Dei annuntiantis et dicentis: "Affligentur filii Israel, donec confiteantur iniquitates [p. 90] suas et malorum suorum recordentur, quibus prevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso michi. Ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum". Quare hoc? Quia tunc circumciditur mens hominis cum agnoscit et erubescit peccata sua et orat misericordiam Dei sui, ut non iudicet eum secundum opera sua, sed misereatur illius secundum multitudinem misericordie sue. Unde et mox subditur: "Tunc orabunt pro peccatis suis. Et recordabor federis mei quod pepigi cum Iacob, Ysaac et Abraam". Si ergo vultis invenire misericordiam coram Deo patrum vestrorum, agnoscite veritatem et confitemini circumcisionem cordis vestri, et quod non sit qui faciat bonum, non sit usque ad unum, et confitemini Christum esse verum agnum qui tollit et abluit peccata mundi, in cuius tipo caper emissarius portare dictus est peccata in desertum, ut intelligatis illud quod scriptum est per prophetam: "Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque declinavit in viam suam et Dominus posuit super eum iniquitatem omnium nostrum". Alioquin si in lege Moysi queritis iustificari, servate utriusque hominis circumcisionem; si autem interiorem, que maior est, servare nequitis, frustra vos de exteriori extollitis gloriando in lege et non magis conterimini expavescentes terribile illud Moysi: "Maledictus qui non permanserit in omnibus mandatis legis". Etenim quia ex operibus legis nemo poterat iustificari, dicente psalmista: "Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens", et in alio loco: "Deus de celo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum", Deus Filium suum [p. 91] misit in mundum qui solus posset servare mandata et adimplere pro omnibus legem Moysi ut, sicut per primum hominem cecidimus peccatum, ita per secundum surgeremus a culpa; iustum siquidem erat et consentaneum rationi ut, sicut per unius culpam cecidimus in mortem ante quam nasceremur, ita per unius iustitiam surgeremus ad vitam. Quod si ille, qui solus potuit, implevit legem, et debitum quod a nemine exsolvi poterat ipse unus pro omnibus solvit, tu tibi post hec imponere temptas quod, unoquoque declinante in viam suam, probatum est neminem posse portare, precepta scilicet Moysi et traditiones maiorum. Aut si dicitis: Melius servare aliquid quam nichil, verum quidem est, si id potius quod esse cognoscitur ad salutem; alioquin, quia illa exterior iustitia repugnat interiori, et difficile est eum qui ambulat secundum carnem posse ambulare secundum spiritum, confutanda sunt penitus illa exteriora in quibus non est salus, ut, dum nos expoliatos esse perpendimus a iustitia vestra, in qua gloriantur inaniter hi qui ambulant secundum carnem, afflicti pro nuditate et inopia nostra ingemiscamus ad eum, qui potens est, ut ipse nos induat iustitia sua, que est in spiritu, de quo, ut iam supra commemoravimus, dicit propheta: "Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iuda fedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Egipti, pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum; sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus; dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam". En et fedus novum appellatur a propheta lex ipsa spiritalis, que scribenda erat in suo tempore in libro cordium humanorum non liquore atramenti sed spiritu Dei vivi, et dissimilis esse asseritur ab illo pacto quod pepigit Deus cum patribus vestris in die qua apprehendit manus eorum ut educeret eos de terra Egipti.

Ubi et illud quoque notari expedit quod primo quidem dicit: "Ecce [p. 92] dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iuda fedus novum", et postea subiungit: "Post dies illos dabo legem meam in visceribus eorum", ut aperte intelligatur non in ipsis diebus accepisse legem spiritalem filios Israel, in quibus percussit Dominus fedus novum domui Israel et domui Iuda, hoc est quando misit Filium suum redimere mundum, sed post ipsos, ut intelligatur aperte illud Apostoli: "Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet". Et quod dicit de hoc ipso Iezechiel propheta: "Tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram, et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab omnibus idolis vestris mundabo vos et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum et spiritum meum ponam in medio vestri", non oportet vos ita carnaliter intelligere ut gentes in hoc loco appellentur populi fideles, sed magis infideles, utpote Pagani et Sarraceni, nec terram quam dedit Deus patribus vestris debetis extimare aridam illam provinciam Chanaam, sed magis universalem Christianorum Ecclesiam; ipsa est enim hereditas que promissa est semini Abrae, ad cuius possessionem intrare non estis digni nisi prius perfundamini sacri unda baptismi ut, abluti a sorde infidelitatis vestre, accipiatis, ut vobis hic promittitur, donum Spiritus sancti. Nec illud arbitremini proferendum in causa quod non dicit: "Abluemini aqua munda", sed: "Effundam super vos aquam mundam", cum scriptum sit de hoc ipso per alium prophetam: "Erit fons patens domui David ad ablutionem peccatoris et menstruate", quia causa [p. 93] ut hoc diceretur illa est qua credimus aquam invisibilem que descendit desuper esse verbum Dei, que cum accedit ad elementum, fit sacramentum.

Unde et Petrus apostolus ait: "Non carnis depositio sordium, sed conscientie bone interrogatio ad Deum", idest ut conscientia sit munda ad interrogandum Deum qui quasi pater dilectis filiis reddat de cetero responsum salutis. Alioquin si adhuc resistitis Spiritui sancto et carnalem adhuc statuere queritis intellectum, quomodo verum erit quod dicit idem propheta regnaturum regem David in fine mundi super populum Domini usque in eternum, cum omnes pene prophete Christum denuntient regnaturum? Et ne forte diceretis utrumque esse pariter regnaturum, destruit hunc errorem sermo propheticus qui nequaquam plures reges sed unum denuntiat regnaturum, cum dicit: "Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt, et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suum, et faciam gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans"; et paulo post: "Erunt michi populus, et ego ero eis Deus, et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum". Igitur ut in David designatur Christus, sic in sede David designatur Ecclesia, ad cuius, ut dixi, possessionem pervenire non potestis nisi prius abluamini ab immunditia infidelitatis vestre. Si autem dicitis: Nos non sumus infideles, quia legem accepimus per Moysen et semper unum verum adoravimus Deum, quero si post tempus Asa regis Iuda fuistis aliquando sine lege et sine Deo vero, aut si [p. 94] semper habuistis legem Moysi et Deum verum, etiam cum vos expellent de terra nativitatis vestre. Si vos fatemini semper habuisse Deum verum et legem Moysi, mendacem facitis prophetam vestrum qui ait in diebus prescripti regis: "Transibunt multi dies inIsraelabsque Deo vero et absque sacerdote et doctore et absque lege". Si autem manifeste prophetie contradicere non potestis, aut in tempore Babilonice persecutionis dicetis hoc fuisse completum aut in tempore isto, sed tempus illud breve fuit omnino respectu temporis istius, sed et pars tunc aliqua populi remansit in terra Iuda cum sacerdote Heliachim, et manentibus in captivitate non defuerunt sacerdotes et doctores prophete Domini et sancti viri, Iezechiel propheta, videlicet, et Daniel, Ananias quoque, Azarias et Misael, Zorobabel et Iosedec sacerdos magnus, Esdras, Neemias et alii multi. In tantum autem propitius erat eis Deus [p. 95] manentibus in illa captivitate, ut in diebus Mardochei et Esther regine multi Gentiles relinquerent sectas suas et iuncti populo Iudeorum adorarent et colerent DeumIsrael. Quia igitur non de illo tempore sed de isto potius dictum est, revertimini vel sero, filii Israel, ad Dominum Deum vestrum et ad David regem vestrum, et preparate corda vestra ad fedus novum et ad legem quam scripturus est Deus in cordibus vestris, ut ipsi pariter nobiscum confiteamini dicentes: "Benedictus qui venit in nomine Domini". Et quidem hec futura esse circa finem mundi tam ex veteri Testamento quam ex novo manifeste didicimus. Sed cupientes aliquos vestrum etiam ante tempus illud generale saltim pro ipsa vicinitate lucis de regno eripere tenebrarum, dedimus operam in hoc opusculo prevenire vos, o viri Iudei, in benedictionibus dulcedinis imitantes catulum illum qui precedebat angelum ductorem [p. 96] Tobie appropinquantis ceco patri ut acciperet lumen; licet autem onerosus sit vobis misticus intellectus, pro eo quod vobis hactenus nuntius mali fuit, hic tamen onerosus esse no n debet, ubi vobis vicinum esse indicat tempus consolationis vestre. Audite ergo et libenter accipite quod auditis, quia leta et prospera nuntiantur vobis. Tobias ille iustus, qui insudabat operibus pietatis, populus Iudeorum est, qui in electis hominibus primus fuit. Hic fatigatus bono opere obdormivit et stercoribus hirundinum cecitatem incurrit, quia illo tempore quo Christus venit in mundum, quasi longa exspectatione et legis observatione fatigatus, languit circa mandata et ob hoc verba prophetarum carnaliter intellecta abstulerunt ei lumen internum, ut non posset agnoscere verum lumen Ihesum Christum salvatorem mundi, qui pro similitudine carnis peccati designatur [p. 97] in hedo, putans eum esse futurum et quasi per rapinam mendacii vocatum a simplicibus regem Christum. Erat quoque eo tempore filia Raguelis nomine Sara, que et ipsa intollerabile per sevum demonem qui ei adversabatur de viris suis patiebatur per singulos detrimentum.

Hec ergo sancta mulier gentilem designabat Ecclesiam, que dominante sibi multo tempore spiritu falsitatis quicquid apud eam virile invenerat extinguebat. Exprobatum est autem utrique sub eodem tempore, alteri scilicet ab uxore, alteri ab ancilla, et rogante utroque Dominum pro miseria sua, exaudita est oratio utriusque. Missus est igitur a Domino angelus Raphael, qui curaret utrumque, quia missus est a Deo Patre in nomine Christi Ihesu Spiritus sanctus, qui sanaret utrumque populum a langore anime, iudaicum videlicet et gentilem, quique hoc ordine curati sunt. Ivit Tobias filius cum angelo in Ragel civitatem Medorum pro recuperando argento, quia missus est ordo apostolicus ad populum [p. 98] gentilem duce Spiritu sancto, et primo quidem ad Grecos, qui designantur in Gabelo et turba illa generis sui, quibus accomodaverat Tobias pater decem pondera argenti, quia videlicet Grecorum populus iam acceperat transferentibus Septuaginta senioribus Israel decalogum mandatorum et poterant iam ipsi alios docendo reddere quod acceperant; utique et reddiderant Latinis, apud quos et celebrate sunt nuptie spiritales designate in matrimonio Sare et Tobie, eo quod ibi requieverint successores Petri a tempore illo usque in presentem diem. Interim dum sunt in via, Tobias, monente angelo, tenens fortiter per branchiam exenterat piscem, quia, facta questione de lege Moysi, confortatus Spiritu sancto, apostolicus ordo quedam quidem precepta Moysi intellexit tenenda esse secundum litteram, ut est: "Non occides, non mechaberis" et siquidem simile; ceterum, quod in genere est, interiora Moysi subtiliter penetravit, intelligens illud quod declarat de hoc ipso Apostolus: "Littera occidit, spiritus autem vivificat". Etenim, exenterato pisce, tria precepit angelus conservari, cor videlicet, iecur et fel, quia tria sunt que nobis summopere Scriptura commendat, [p. 99] timorem Domini, quem designat cor, et duo, que designant iecur et fel, precepta caritatis. Et bene de corde quid actum fuerit non dicitur; de iecore autem et felle virtus operata narratur, quia timor quidem incipit et perducit ad caritatem. Caritas autem fructificat et foras mittit timorem. Iungitur autem Tobias Sare et demon expellitur iecoris fumo, quia ordo apostolicus iunctus est in fide Ecclesie et, virtute orationis, que est in amore Dei, malignus ab ea spiritus protinus exclusus est. Sane celebratis nuptiis revertitur Tobias, duce angelo, ad cecum patrem, quia peracto spiritali matrimonio inter reliquias Iudeorum et gentes successores Apostolorum, qui usque hodie illorum vice regunt Ecclesiam, ducti a Spiritu sancto, revertentur animo et predicatione ad populum Iudeorum, ut ostendens illi affectum compassionis, qui designatur in felle, hec est enim vera dilectio et probatio caritatis, recipiat lumen quod iam dudum amisit, et confiteatur Domino quam bonus, quam in seculum misericordia eius. Dabimus autem vobis hoc ipsum ex novo Testamento, ut percipiatis et vos aliquid de concordia duorum Testamentorum. [p. 100]

Zacharias, pater Iohannis Baptiste, quia non credidit angelo evangelizanti sibi gaudium magnum et quod ei esset filius nasciturus, perdidit officium lingue et non potuit loqui usque ad ortum pueri. Nato autem filio, solutum est vinculum lingue eius et benedixit Deum et dixit: "Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis sue", quia videlicet sacerdotes Iudeorum qui, attriti longa vetustate et diffisi diutina sterilitate Synagoge sue, non crediderunt nativitatem Christi et conversionem gentilis populi ad Deum verum, ut esset et ipse per veram fidem filius Abrae, amiserunt officium predicatio nis usque in presentem diem. Cum autem plenitudo gentium intraverit, ut quod erat occultum in misteriis de salute populi gentilis proferatur ad lucem, mox populus Iudeorum, qui in suis doctoribus hactenus mutus fuit, agnita veritate misteriorum Christi, prorumpet in laudem Dei dicens et ipse cum Zacharia: "Benedictus Dominus DeusIsrael, quia visitavit et fecit redemptionem plebis sue".

Audite hec, o viri Iudei, et accipite hilares verbum pacis, ante quam veniat dies Domini magnus et manifestus, ut non vobis dicatur in die illo quod dictum est incredulo Thome post resurrectionem [p. 101] Christi: "Quia vidisti me, credidisti. Beati qui non viderunt et crediderunt". Neque enim tristes esse debetis de salute populi gentilis ut, concepta indignatione, differatis usque in finem intrare ad convivium Dei vestri, sed magis gaudere et exultare in voce illa Domini dicentis vobis quam dulciter in Evangelio suo: "Fili, tu semper mecum es et omnia mea tua sunt. Gaudere autem et epulari oportebat, quia frater tuus iste mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est".