Annales Cambriae C/CXXXVIIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
CXXXVIIII
c. Saeculo XIII

Fairytale left blue.png Paginam CXXXVIII. Paginam CXL. Fairytale right blue.png

[139ra][recensere]

[cw71][recensere]

Euergites an[nis]. xxvii. Iesus librum sapientie componit.

[cw72][recensere]

Philopater an[nis]. xviii. regnauit.

[cw73][recensere]

Philomenter an[nis]. xxvi. regnauit. Scippio affricam uicit.

[cw74][recensere]

Euergites an[nis]. xxix. Brutus hyspaniam subegit.

[cw75][recensere]

Sother an[nis]. xvii. Traces romanis subiciuntur.

[cw76][recensere]

Alexander an[nis]. xi. Syria romanis subiugata est.

[cw77][recensere]

Tolomeus an[nis]. ix. reg[nauit]. Ars rethorica rome cepit.

[cw78][recensere]

Dyonisius an[nis]. xxii. reg[nauit]. Magnus pompeius iudeam capit. Et cleopatra tunc temporis in egypto regnabat. Et in britannia regnabat Lud filius beli qui trinouantum renouauit. et de nomine suo lundoniam appellauit.

[cw79][recensere]

Ivlius cesar. xv. an[nis]. Et in primo quinquennio subiugauit galliam. In secundo quinquennio britanniam. ut in romanis hystorum reperitur. Scriptum est enim quod iulius cesar romanorum primus britanniam bello pulsauit. anno ab urbe condita. dc°.xc°.iii°. ante uero incarnation[e]m domini. L°. Cassibellaunus belin filius regnabat in britannia tunc temporis. Ultimo uero quinquennio deuicit pompeium. et monarchiam totius mundi tenuit.

[cw80][recensere]

Octouianus cesar post iulium regnauit annis. Lv. Sed in. xl. anno eius imperii natus est christus. Quo etiam anno quinta etas finitur continens annos. d.xxxiii. Colliguntur ergo ab origine mundi usque ad christum anni. iiii.m..dcc.Liiii. Sexta eta[s].

[cw81][recensere]

Idem octouianus cesar post natiuitatem domini annis. xv. regnabat.

[139rb][recensere]

Tenuantius erat rex britannie nepos cassibellauni regis.

[cw82][recensere]

Tyberius an[nis]. xxiii. In tempore istius passus est dominus. In britannia regnabat Kymbelinus tenuantii filius.

[cw83][recensere]

Gaius caligula an[nis]. iiii. regnauit. Matheus euangelium scripsit. In britannia regnabat aruiragus rebellis.

[cw84][recensere]

Nero an[nis]. xiiii. Petrus et paulus passi sunt.

[cw85][recensere]

Vaspasianus an[nis]. x. Ierosolima a tyto subuertitur. Aruiragus adhuc in britannia regnabat.

[cw86][recensere]

Tytus an[nis]. ii. Hic facundus et pius fuit.

[cw87][recensere]

Domicianus an[nis]. lxii reg[nauit]. Iohannes in pathmos relegatur.

[cw88][recensere]

Nerua an[no]. i. Iohannes ephesum rediit.

[cw89][recensere]

Traianus an[nis]. xix. reg[nauit]. Iohannes apostolus quieuit.

[cw90][recensere]

Adrianus an[nis]. xxi. reg[nauit]. Aquila interpres habetur.

[cw91][recensere]

Antonius an[nis]. xxv. reg[nauit]. Valentius et Marcion agnoscuntur.

[cw92][recensere]

Alter antonius an[nis]. xix. Catafrigarum heresis oritur.

[cw93][recensere]

Commodus an[nis]. xiii. reg[nauit]. Theodition interpres habetur.

[cw94][recensere]

Eluius pertinax an[no]. i. Hic nihil hystorie habet.

[cw95][recensere]

Seuerus an[nis]. xviii. Symacus interpres habetur.

[cw96][recensere]

Antonius an[nis]. vii. Quinta editio ierosolimis inuenitur.

[cw97][recensere]

Macrinus an[no]. i. Hic nihil hystorie habet.

[cw98][recensere]

Aurelius an[nis]. iii. Sabellius oritur.

[cw99][recensere]

Alexander an[nis]. xvi. Origenes insignis habetur.

[cw100][recensere]

Maximus an[nis]. iii. Iste germanos uicit.

[cw101][recensere]

Gordianus an[nis]. vii. Iste de parthis et persis triumphauit.

[cw102][recensere]

Philippus an[nis]. vii. Hic primus imperator fuit.


[139va][recensere]

[cw103][recensere]

Decius an[no]. i. regnauit. Antonius monachus claruit.

[cw104][recensere]

Gallus an[nis]. ii. reg[nauit]. Nouatus heresim condidit.

[cw105][recensere]

Valerianus an[nis]. xv. reg[nauit]. Cyprianus martyrio coronatur.

[cw106][recensere]

Claudius an[nis]. ii. Hic nihil hystorie habet.

[cw107][recensere]

Aurelius an[nis]. v. Hic christianos persequitur.

[cw108][recensere]

Tacius an[no]. i. Hic nihil ystorie habet.

[cw109][recensere]

Probus an[nis]. vi. Monachorum manicheorum orta est heresis.

[cw110][recensere]

Clarus an[nis]. ii. Hic nihil ystorie habet.

[cw111][recensere]

Dyoclicianus an[nis]. xx. reg[nauit]. Iste diuinis libris combustis christianos interfecit.

[cw112][recensere]

Galerius an[nis]. ii. Nichil ystorie habet.

[cw113][recensere]

Constantinus an[nis]. xxx. reg[nauit]. Nicena synodus congregatur.

[cw114][recensere]

Alter constantinus an[nis]. xxiiii. regnauit. Antropomorphitarum heresis oritur.

[cw115][recensere]

Iulianus an[nis]. ii. Hic ex christiano paganus efficitur.

[cw116][recensere]

Iouianus an[no]. i. Hic iterum christianus efficitur.

[cw117][recensere]

Valentinianus an[nis]. xiiii. reg[nauit]. Gothi heretici efficiuntur.

[cw118][recensere]

Gratianus an[nis]. vi. reg[nauit]. Aduentus anglorum in angliam id est hors et hengist. anno ab incarnatione domini. cccc°.xxxviii°. Gurtheirno existente rege britonum.

[cw119][recensere]

Alter ualentinianus an[nis]. vii. regnauit. ierosolimis et in bethleem predicatur. Et pascha mutatur super diem dominicum a leone papa. Augustinus in affrica claruit. Et synodus constantinopolis a. ccl. episcopis. celebratur. in quo omnis hereses condempnantur.

[cw120][recensere]

Theodosius an[nis]. iii. reg[nauit]. Iohannes anachorita claruit. et sancta brigida nascitur.

[cw121][recensere]

Archadius an[nis]. xiii. Iohannes crisostomus claruit. Et patricius in domino pululauit.

[139vb][recensere]

[cw122][recensere]

Honorius an[nis]. xv. reg[nauit]. Augustinus episcopus claruit. quies benedicti episcopi.

[cw123][recensere]

Theodosius rufus an[nis]. xxvii. Nestorius heresiarches claruit. Ebur episcopus quieuit.

[cw124][recensere]

Martianus an[nis]. vi. Calcedonensis synodus agnoscitur.

[cw125][recensere]

Zeno an[nis]. xvi. Egyptus errore dyoscori latrat. Bellum badonis in quo arthurus portauit crucem domini ihesu christi tribus diebus et tribus noctibus. et uictor fuit. Sancta brigida quieuit. Et sanctus columkille nascitur. In tempore zenonis subiugauit arthurus omnes terras cisalpinas. scilicet. galliam. burgundiam. pictauiam. et ceteras terras. Deuicit autem frollonem ducem romanum qui preerat omnibus partibus gallie ex auctoritate senatus. et eum singulari certamine interfecit. Subiugauit omnes insulas in occeano existentes et romane potestati adiacentes. id est. hyberniam. norwegiam. daciam. orcades. yslandiam. et scithiam. et alias insulas.

[cw126][recensere]

Leo maior an[nis]. xvii. Tempore istius imperatoris pugnauit arthurus rex britannie contra romanos. et lucium hyberum procuratorem rei publice in burgundia deuicit. et romanos. et ipsum lucium hyberum interfecit. In ultimo uero anno istius leonis pugnauit contra modredum nepotem suum iuxta fluuium cabulan et eum cum omnibus interfecit. Sed ipse arthurus grauiter uulneratus ad sananda uulnera sua in insulam auallonis perrexit. Et constantino congnato suo britanniam regendam dimisit. Anno ab incarnatione domini. d°.xlii°.

[cw127][recensere]

Anastasius an[nis]. xxiiii. reg[nauit]. Sanctus Dauid meneuensis archiepiscopus