Annua gaudia

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Annua gaudia

[f. 215v (186v)]

Magister Airardus Viziliacensis




Annua gaudia,
Iacobe, debita
    sunt tibi danda.
Organa dulcia
convenientia
    sunt resonanda.

Et tua celica
facta perhennia
    sunt reseranda.
Organa dulcia
convenientia
    sunt resonanda.

Hec quoque splendida
secla per omnia
    sunt memoranda.
Organa dulcia
convenientia
    sunt resonanda.

Tam pia, tam bona,
tam rata dogmata
    sunt imitanda
Organa dulcia
convenientia
    sunt resonanda.

Hec sacra commoda,
florida, fulgida
    sunt adamanda.
Organa dulcia
convenientia
    sunt resonanda.