Pharsalia/I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


  1. Bella per Emathios plus quam ciuilia campos
  2. iusque datum sceleri canimus, populumque potentem
  3. in sua uictrici conuersum uiscera dextra
  4. cognatasque acies, et rupto foedere regni
  5. certatum totis concussi uiribus orbis
  6. in commune nefas, infestisque obuia signis
  7. signa, pares aquilas et pila minantia pilis.
  8. quis furor, o ciues, quae tanta licentia ferri?
  9. gentibus inuisis Latium praebere cruorem
  10. cumque superba foret Babylon spolianda tropaeis
  11. Ausoniis umbraque erraret Crassus inulta
  12. bella geri placuit nullos habitura triumphos?
  13. heu, quantum terrae potuit pelagique parari
  14. hoc quem ciuiles hauserunt sanguine dextrae,
  15. unde uenit Titan et nox ubi sidera condit
  16. quaque dies medius flagrantibus aestuat horis
  17. et qua bruma rigens ac nescia uere remitti
  18. astringit Scythico glacialem frigore pontum!
  19. sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes
  20. et gens siqua iacet nascenti conscia Nilo.
  21. tum, si tantus amor belli tibi, Roma, nefandi,
  22. totum sub Latias leges cum miseris orbem,
  23. in te uerte manus: nondum tibi defuit hostis.
  24. at nunc semirutis pendent quod moenia tectis
  25. urbibus Italiae lapsisque ingentia muris
  26. saxa iacent nulloque domus custode tenentur
  27. rarus et antiquis habitator in urbibus errat,
  28. horrida quod dumis multosque inarata per annos
  29. Hesperia est desuntque manus poscentibus aruis,
  30. non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor
  31. Poenus erit: nulli penitus descendere ferro
  32. contigit; alta sedent ciuilis uolnera dextrae.
  33. quod si non aliam uenturo fata Neroni
  34. inuenere uiam magnoque aeterna parantur
  35. regna deis caelumque suo seruire Tonanti
  36. non nisi saeuorum potuit post bella gigantum,
  37. iam nihil, o superi, querimur; scelera ipsa nefasque
  38. hac mercede placent. diros Pharsalia campos
  39. inpleat et Poeni saturentur sanguine manes,
  40. ultima funesta concurrant proelia Munda,
  41. his, Caesar, Perusina fames Mutinaeque labores
  42. accedant fatis et quas premit aspera classes
  43. Leucas et ardenti seruilia bella sub Aetna,
  44. multum Roma tamen debet ciuilibus armis
  45. quod tibi res acta est. te, cum statione peracta
  46. astra petes serus, praelati regia caeli
  47. excipiet gaudente polo: seu sceptra tenere
  48. seu te flammigeros Phoebi conscendere currus
  49. telluremque nihil mutato sole timentem
  50. igne uago lustrare iuuet, tibi numine ab omni
  51. cedetur, iurisque tui natura relinquet
  52. quis deus esse uelis, ubi regnum ponere mundi.
  53. sed neque in Arctoo sedem tibi legeris orbe
  54. nec polus auersi calidus qua uergitur Austri,
  55. unde tuam uideas obliquo sidere Romam.
  56. aetheris inmensi partem si presseris unam,
  57. sentiet axis onus. librati pondera caeli
  58. orbe tene medio; pars aetheris illa sereni
  59. tota uacet nullaeque obstent a Caesare nubes.
  60. tum genus humanum positis sibi consulat armis
  61. inque uicem gens omnis amet; pax missa per orbem
  62. ferrea belligeri conpescat limina Iani.
  63. sed mihi iam numen; nec, si te pectore uates
  64. accipio, Cirrhaea uelim secreta mouentem
  65. sollicitare deum Bacchumque auertere Nysa:
  66. tu satis ad uires Romana in carmina dandas.
  67. fert animus causas tantarum expromere rerum,
  68. inmensumque aperitur opus, quid in arma furentem
  69. inpulerit populum, quid pacem excusserit orbi.
  70. inuida fatorum series summisque negatum 70
  71. stare diu nimioque graues sub pondere lapsus
  72. nec se Roma ferens. sic, cum conpage soluta
  73. saecula tot mundi suprema coegerit hora
  74. antiquum repetens iterum chaos, [omnia mixtis
  75. sidera sideribus concurrent,] ignea pontum 75
  76. astra petent, tellus extendere litora nolet
  77. excutietque fretum, fratri contraria Phoebe
  78. ibit et obliquum bigas agitare per orbem
  79. indignata diem poscet sibi, totaque discors
  80. machina diuolsi turbabit foedera mundi. 80
  81. in se magna ruunt: laetis hunc numina rebus
  82. crescendi posuere modum. nec gentibus ullis
  83. commodat in populum terrae pelagique potentem
  84. inuidiam Fortuna suam. tu causa malorum
  85. facta tribus dominis communis, Roma, nec umquam 85
  86. in turbam missi feralia foedera regni.
  87. o male concordes nimiaque cupidine caeci,
  88. quid miscere iuuat uires orbemque tenere
  89. in medio? dum terra fretum terramque leuabit
  90. aer et longi uoluent Titana labores 90
  91. noxque diem caelo totidem per signa sequetur,
  92. nulla fides regni sociis, omnisque potestas
  93. inpatiens consortis erit. nec gentibus ullis
  94. credite nec longe fatorum exempla petantur:
  95. fraterno primi maduerunt sanguine muri. 95
  96. nec pretium tanti tellus pontusque furoris
  97. tunc erat: exiguum dominos commisit asylum.
  98. temporis angusti mansit concordia discors
  99. paxque fuit non sponte ducum; nam sola futuri
  100. Crassus erat belli medius mora. qualiter undas 100
  101. qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos
  102. nec patitur conferre fretum, si terra recedat,
  103. Ionium Aegaeo frangat mare, sic, ubi saeua
  104. arma ducum dirimens miserando funere Crassus
  105. Assyrias Latio maculauit sanguine Carrhas, 105
  106. Parthica Romanos soluerunt damna furores.
  107. plus illa uobis acie, quam creditis, actum est,
  108. Arsacidae: bellum uictis ciuile dedistis.
  109. diuiditur ferro regnum, populique potentis,
  110. quae mare, quae terras, quae totum possidet orbem, 110
  111. non cepit fortuna duos. nam pignora iuncti
  112. sanguinis et diro ferales omine taedas
  113. abstulit ad manes Parcarum Iulia saeua
  114. intercepta manu. quod si tibi fata dedissent
  115. maiores in luce moras, tu sola furentem 115
  116. inde uirum poteras atque hinc retinere parentem
  117. armatasque manus excusso iungere ferro,
  118. ut generos soceris mediae iunxere Sabinae.
  119. morte tua discussa fides bellumque mouere
  120. permissum ducibus. stimulos dedit aemula uirtus. 120
  121. tu, noua ne ueteres obscurent acta triumphos
  122. et uictis cedat piratica laurea Gallis,
  123. Magne, times; te iam series ususque laborum
  124. erigit inpatiensque loci fortuna secundi;
  125. nec quemquam iam ferre potest Caesarue priorem 125
  126. Pompeiusue parem. quis iustius induit arma
  127. scire nefas: magno se iudice quisque tuetur;
  128. uictrix causa deis placuit sed uicta Catoni.
  129. nec coiere pares. alter uergentibus annis
  130. in senium longoque togae tranquillior usu 130
  131. dedidicit iam pace ducem, famaeque petitor
  132. multa dare in uolgus, totus popularibus auris
  133. inpelli plausuque sui gaudere theatri,
  134. nec reparare nouas uires, multumque priori
  135. credere fortunae. stat magni nominis umbra, 135
  136. qualis frugifero quercus sublimis in agro
  137. exuuias ueteris populi sacrataque gestans
  138. dona ducum nec iam ualidis radicibus haerens
  139. pondere fixa suo est, nudosque per aera ramos
  140. effundens trunco, non frondibus, efficit umbram, 140
  141. et quamuis primo nutet casura sub Euro,
  142. tot circum siluae firmo se robore tollant,
  143. sola tamen colitur. sed non in Caesare tantum
  144. nomen erat nec fama ducis, sed nescia uirtus
  145. stare loco, solusque pudor non uincere bello. 145
  146. acer et indomitus, quo spes quoque ira uocasset,
  147. ferre manum et numquam temerando parcere ferro,
  148. successus urguere suos, instare fauori
  149. numinis, inpellens quidquid sibi summa petenti
  150. obstaret gaudensque uiam fecisse ruina, 150
  151. qualiter expressum uentis per nubila fulmen
  152. aetheris inpulsi sonitu mundique fragore
  153. emicuit rupitque diem populosque pauentes
  154. terruit obliqua praestringens lumina flamma:
  155. in sua templa furit, nullaque exire uetante 155
  156. materia magnamque cadens magnamque reuertens
  157. dat stragem late sparsosque recolligit ignes.

&&&hae ducibus causae; suberant sed publica belli semina, quae populos semper mersere potentis. namque, ut opes nimias mundo fortuna subacto 160 intulit et rebus mores cessere secundis praedaque et hostiles luxum suasere rapinae, non auro tectisue modus, mensasque priores aspernata fames; cultus gestare decoros uix nuribus rapuere mares; fecunda uirorum 165 paupertas fugitur totoque accersitur orbe quo gens quaeque perit; tum longos iungere fines agrorum, et quondam duro sulcata Camilli uomere et antiquos Curiorum passa ligones longa sub ignotis extendere rura colonis. 170 non erat is populus quem pax tranquilla iuuaret, quem sua libertas inmotis pasceret armis. inde irae faciles et, quod suasisset egestas, uile nefas, magnumque decus ferroque petendum plus patria potuisse sua, mensuraque iuris 175 uis erat: hinc leges et plebis scita coactae et cum consulibus turbantes iura tribuni; hinc rapti fasces pretio sectorque fauoris ipse sui populus letalisque ambitus urbi annua uenali referens certamina Campo; 180 hinc usura uorax auidumque in tempora fenus et concussa fides et multis utile bellum.

     iam gelidas Caesar cursu superauerat Alpes

ingentisque animo motus bellumque futurum ceperat. ut uentum est parui Rubiconis ad undas, 185 ingens uisa duci patriae trepidantis imago clara per obscuram uoltu maestissima noctem turrigero canos effundens uertice crines caesarie lacera nudisque adstare lacertis et gemitu permixta loqui: 'quo tenditis ultra? 190 quo fertis mea signa, uiri? si iure uenitis, si ciues, huc usque licet.' tum perculit horror membra ducis, riguere comae gressumque coercens languor in extrema tenuit uestigia ripa. mox ait 'o magnae qui moenia prospicis urbis 195 Tarpeia de rupe Tonans Phrygiique penates gentis Iuleae et rapti secreta Quirini et residens celsa Latiaris Iuppiter Alba Vestalesque foci summique o numinis instar Roma, faue coeptis. non te furialibus armis 200 persequor: en, adsum uictor terraque marique Caesar, ubique tuus (liceat modo, nunc quoque) miles. ille erit ille nocens, qui me tibi fecerit hostem.' inde moras soluit belli tumidumque per amnem signa tulit propere: sicut squalentibus aruis 205 aestiferae Libyes uiso leo comminus hoste subsedit dubius, totam dum colligit iram; mox, ubi se saeuae stimulauit uerbere caudae erexitque iubam et uasto graue murmur hiatu infremuit, tum torta leuis si lancea Mauri 210 haereat aut latum subeant uenabula pectus, per ferrum tanti securus uolneris exit.

     fonte cadit modico paruisque inpellitur undis

puniceus Rubicon, cum feruida canduit aestas, perque imas serpit ualles et Gallica certus 215 limes ab Ausoniis disterminat arua colonis. tum uires praebebat hiemps atque auxerat undas tertia iam grauido pluuialis Cynthia cornu et madidis Euri resolutae flatibus Alpes. primus in obliquum sonipes opponitur amnem 220 excepturus aquas; molli tum cetera rumpit turba uado faciles iam fracti fluminis undas. Caesar, ut aduersam superato gurgite ripam attigit, Hesperiae uetitis et constitit aruis, 'hic' ait 'hic pacem temerataque iura relinquo; 225 te, Fortuna, sequor. procul hinc iam foedera sunto; credidimus satis <his>, utendum est iudice bello.' sic fatus noctis tenebris rapit agmina ductor inpiger, et torto Balearis uerbere fundae ocior et missa Parthi post terga sagitta, 230 uicinumque minax inuadit Ariminum, et ignes solis Lucifero fugiebant astra relicto. iamque dies primos belli uisura tumultus exoritur; sed sponte deum, seu turbidus Auster inpulerat, maestam tenuerunt nubila lucem. 235 constitit ut capto iussus deponere miles signa foro, stridor lituum clangorque tubarum non pia concinuit cum rauco classica cornu. rupta quies populi, stratisque excita iuuentus deripuit sacris adfixa penatibus arma 240 quae pax longa dabat: nuda iam crate fluentis inuadunt clipeos curuataque cuspide pila et scabros nigrae morsu robiginis enses. ut notae fulsere aquilae Romanaque signa et celsus medio conspectus in agmine Caesar, 245 deriguere metu, gelidos pauor occupat artus, et tacito mutos uoluunt in pectore questus. 'o male uicinis haec moenia condita Gallis, o tristi damnata loco! pax alta per omnes et tranquilla quies populos: nos praeda furentum 250 primaque castra sumus. melius, Fortuna, dedisses orbe sub Eoo sedem gelidaque sub Arcto errantisque domos, Latii quam claustra tueri. nos primi Senonum motus Cimbrumque ruentem uidimus et Martem Libyes cursumque furoris 255 Teutonici: quotiens Romam fortuna lacessit, hac iter est bellis.' gemitu sic quisque latenti, non ausus timuisse palam: uox nulla dolori credita, sed quantum, uolucres cum bruma coercet, rura silent, mediusque tacet sine murmure pontus, 260 tanta quies. noctis gelidas lux soluerat umbras: ecce, faces belli dubiaeque in proelia menti urguentes addunt stimulos cunctasque pudoris rumpunt fata moras: iustos Fortuna laborat esse ducis motus et causas inuenit armis. 265 expulit ancipiti discordes urbe tribunos uicto iure minax iactatis curia Gracchis. hos iam mota ducis uicinaque signa petentes audax uenali comitatur Curio lingua, uox quondam populi libertatemque tueri 270 ausus et armatos plebi miscere potentes. utque ducem uarias uoluentem pectore curas conspexit 'dum uoce tuae potuere iuuari, Caesar,' ait 'partes, quamuis nolente senatu traximus imperium, tum cum mihi rostra tenere 275 ius erat et dubios in te transferre Quirites. at postquam leges bello siluere coactae pellimur e patriis laribus patimurque uolentes exilium: tua nos faciet uictoria ciues. dum trepidant nullo firmatae robore partes, 280 tolle moras: semper nocuit differre paratis. [par labor atque metus pretio maiore petuntur.] bellantem geminis tenuit te Gallia lustris, pars quota terrarum! facili si proelia pauca gesseris euentu, tibi Roma subegerit orbem. 285 nunc neque te longi remeantem pompa triumphi excipit aut sacras poscunt Capitolia laurus: liuor edax tibi cuncta negat, gentesque subactas uix inpune feres. socerum depellere regno decretum genero est: partiri non potes orbem, 290 solus habere potes.' sic postquam fatus, et ipsi in bellum prono tantum tamen addidit irae accenditque ducem, quantum clamore iuuatur Eleus sonipes, quamuis iam carcere clauso inmineat foribus pronusque repagula laxet. 295 conuocat armatos extemplo ad signa maniplos, utque satis trepidum turba coeunte tumultum conposuit uoltu dextraque silentia iussit 'bellorum o socii, qui mille pericula Martis mecum' ait 'experti decimo iam uincitis anno, 300 hoc cruor Arctois meruit diffusus in aruis uolneraque et mortes hiemesque sub Alpibus actae? non secus ingenti bellorum Roma tumultu concutitur, quam si Poenus transcenderit Alpes Hannibal: inplentur ualidae tirone cohortes, 305 in classem cadit omne nemus, terraque marique iussus Caesar agi. quid, si mihi signa iacerent Marte sub aduerso ruerentque in terga feroces Gallorum populi? nunc, cum fortuna secundis mecum rebus agat superique ad summa uocantes, 310 temptamur. ueniat longa dux pace solutus milite cum subito partesque in bella togatae Marcellusque loquax et nomina uana Catones. scilicet extremi Pompeium emptique clientes continuo per tot satiabunt tempora regno? 315 ille reget currus nondum patientibus annis, ille semel raptos numquam dimittet honores? quid iam rura querar totum suppressa per orbem ac iussam seruire famem? quis castra timenti nescit mixta foro, gladii cum triste micantes 320 iudicium insolita trepidum cinxere corona atque auso medias perrumpere milite leges Pompeiana reum clauserunt signa Milonem? nunc quoque, ne lassum teneat priuata senectus, bella nefanda parat suetus ciuilibus armis 325 et docilis Sullam scelerum uicisse magistrum. utque ferae tigres numquam posuere furorem, quas, nemore Hyrcano matrum dum lustra secuntur, altus caesorum pauit cruor armentorum, sic et Sullanum solito tibi lambere ferrum 330 durat, magne, sitis. nullus semel ore receptus pollutas patitur sanguis mansuescere fauces. quem tamen inueniet tam longa potentia finem? quis scelerum modus est? ex hoc iam te, inprobe, regno ille tuus saltem doceat descendere Sulla. 335 post Cilicasne uagos et lassi Pontica regis proelia barbarico uix consummata ueneno ultima Pompeio dabitur prouincia Caesar, quod non uictrices aquilas deponere iussus paruerim? mihi si merces erepta laborum est, 340 his saltem longi non cum duce praemia belli reddantur; miles sub quolibet iste triumphet. conferet exanguis quo se post bella senectus? quae sedes erit emeritis? quae rura dabuntur quae noster ueteranus aret, quae moenia fessis? 345 an melius fient piratae, Magne, coloni? tollite iam pridem uictricia tollite signa: uiribus utendum est quas fecimus. arma tenenti omnia dat, qui iusta negat. nec numina derunt; nam neque praeda meis neque regnum quaeritur armis: 350 detrahimus dominos urbi seruire paratae.'

     dixerat; at dubium non claro murmure uolgus

secum incerta fremit. pietas patriique penates quamquam caede feras mentes animosque tumentes frangunt; sed diro ferri reuocantur amore 355 ductorisque metu. summi tum munera pili Laelius emeritique gerens insignia doni, seruati ciuis referentem praemia quercum, 'si licet,' exclamat 'Romani maxime rector nominis, et ius est ueras expromere uoces, 360 quod tam lenta tuas tenuit patientia uires conquerimur. deratne tibi fiducia nostri? dum mouet haec calidus spirantia corpora sanguis et dum pila ualent fortes torquere lacerti, degenerem patiere togam regnumque senatus? 365 usque adeo miserum est ciuili uincere bello? duc age per Scythiae populos, per inhospita Syrtis litora, per calidas Libyae sitientis harenas: haec manus, ut uictum post terga relinqueret orbem, Oceani tumidas remo conpescuit undas 370 fregit et Arctoo spumantem uertice Rhenum: iussa sequi tam posse mihi quam uelle necesse est. nec ciuis meus est, in quem tua classica, Caesar, audiero. per signa decem felicia castris perque tuos iuro quocumque ex hoste triumphos, 375 pectore si fratris gladium iuguloque parentis condere me iubeas plenaeque in uiscera partu coniugis, inuita peragam tamen omnia dextra; si spoliare deos ignemque inmittere templis, numina miscebit castrensis flamma monetae; 380 castra super Tusci si ponere Thybridis undas, Hesperios audax ueniam metator in agros. tu quoscumque uoles in planum effundere muros, his aries actus disperget saxa lacertis, illa licet, penitus tolli quam iusseris urbem, 385 Roma sit.' his cunctae simul adsensere cohortes elatasque alte, quaecumque ad bella uocaret, promisere manus. it tantus ad aethera clamor, quantus, piniferae Boreas cum Thracius Ossae rupibus incubuit, curuato robore pressae 390 fit sonus aut rursus redeuntis in aethera siluae.

     Caesar, ut acceptum tam prono milite bellum

fataque ferre uidet, nequo languore moretur fortunam, sparsas per Gallica rura cohortes euocat et Romam motis petit undique signis. 395 deseruere cauo tentoria fixa Lemanno castraque quae Vosegi curuam super ardua ripam pugnaces pictis cohibebant Lingonas armis. hi uada liquerunt Isarae, qui, gurgite ductus per tam multa suo, famae maioris in amnem 400 lapsus ad aequoreas nomen non pertulit undas. soluuntur flaui longa statione Ruteni; mitis Atax Latias gaudet non ferre carinas finis et Hesperiae, promoto limite, Varus; quaque sub Herculeo sacratus nomine portus 405 urguet rupe caua pelagus: non Corus in illum ius habet aut Zephyrus, solus sua litora turbat Circius et tuta prohibet statione Monoeci: quaque iacet litus dubium quod terra fretumque uindicat alternis uicibus, cum funditur ingens 410 Oceanus uel cum refugis se fluctibus aufert. uentus ab extremo pelagus sic axe uolutet destituatque ferens, an sidere mota secundo Tethyos unda uagae lunaribus aestuet horis, flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas, 415 erigat Oceanum fluctusque ad sidera ducat, quaerite, quos agitat mundi labor; at mihi semper tu, quaecumque moues tam crebros causa meatus, ut superi uoluere, late. tum rura Nemetis qui tenet et ripas Atyri, qua litore curuo 420 molliter admissum claudit Tarbellicus aequor, signa mouet, gaudetque amoto Santonus hoste et Biturix longisque leues Suessones in armis, optimus excusso Leucus Remusque lacerto, optima gens flexis in gyrum Sequana frenis, 425 et docilis rector monstrati Belga couinni, Aruernique, ausi Latio se fingere fratres sanguine ab Iliaco populi, nimiumque rebellis Neruius et caesi pollutus foedere Cottae, et qui te laxis imitantur, Sarmata, bracis 430 Vangiones, Batauique truces, quos aere recuruo stridentes acuere tubae; qua Cinga pererrat gurgite, qua Rhodanus raptum uelocibus undis in mare fert Ararim, qua montibus ardua summis gens habitat cana pendentes rupe Cebennas. 435 tu quoque laetatus conuerti proelia, Treuir, 441 et nunc tonse Ligur, quondam per colla decore crinibus effusis toti praelate Comatae, et quibus inmitis placatur sanguine diro Teutates horrensque feris altaribus Esus 445 et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae. uos quoque, qui fortes animas belloque peremptas laudibus in longum uates dimittitis aeuum, plurima securi fudistis carmina, Bardi. et uos barbaricos ritus moremque sinistrum 450 sacrorum, Dryadae, positis repetistis ab armis. solis nosse deos et caeli numina uobis aut solis nescire datum; nemora alta remotis incolitis lucis; uobis auctoribus umbrae non tacitas Erebi sedes Ditisque profundi 455 pallida regna petunt: regit idem spiritus artus orbe alio; longae, canitis si cognita, uitae mors media est. certe populi quos despicit Arctos felices errore suo, quos ille timorum maximus haut urguet leti metus. inde ruendi 460 in ferrum mens prona uiris animaeque capaces mortis, et ignauum rediturae parcere uitae. et uos, crinigeros Belgis arcere Caycos oppositi, petitis Romam Rhenique feroces deseritis ripas et apertum gentibus orbem. 465

     Caesar, ut inmensae conlecto robore uires

audendi maiora fidem fecere, per omnem spargitur Italiam uicinaque moenia conplet. uana quoque ad ueros accessit fama timores inrupitque animos populi clademque futuram 470 intulit et uelox properantis nuntia belli innumeras soluit falsa in praeconia linguas. est qui tauriferis ubi se Meuania campis explicat audaces ruere in certamina turmas adferat, et qua Nar Tiberino inlabitur amni 475 barbaricas saeui discurrere Caesaris alas; ipsum omnes aquilas conlataque signa ferentem agmine non uno densisque incedere castris. nec qualem meminere uident: maiorque ferusque mentibus occurrit uictoque inmanior hoste. 480 hunc inter Rhenum populos Albimque iacentes finibus Arctois patriaque a sede reuolsos pone sequi, iussamque feris a gentibus urbem Romano spectante rapi. sic quisque pauendo dat uires famae, nulloque auctore malorum 485 quae finxere timent. nec solum uolgus inani percussum terrore pauet, sed curia et ipsi sedibus exiluere patres, inuisaque belli consulibus fugiens mandat decreta senatus. tum, quae tuta petant et quae metuenda relinquant 490 incerti, quo quemque fugae tulit impetus urguent praecipitem populum, serieque haerentia longa agmina prorumpunt. credas aut tecta nefandas corripuisse faces aut iam quatiente ruina nutantes pendere domos, sic turba per urbem 495 praecipiti lymphata gradu, uelut unica rebus spes foret adflictis patrios excedere muros, inconsulta ruit. qualis, cum turbidus Auster reppulit a Libycis inmensum Syrtibus aequor fractaque ueliferi sonuerunt pondera mali, 500 desilit in fluctus deserta puppe magister nauitaque et nondum sparsa conpage carinae naufragium sibi quisque facit, sic urbe relicta in bellum fugitur. nullum iam languidus aeuo eualuit reuocare parens coniunxue maritum 505 fletibus, aut patrii, dubiae dum uota salutis conciperent, tenuere lares; nec limine quisquam haesit et extremo tunc forsitan urbis amatae plenus abit uisu: ruit inreuocabile uolgus. o faciles dare summa deos eademque tueri 510 difficiles! urbem populis uictisque frequentem gentibus et generis, coeat si turba, capacem humani facilem uenturo Caesare praedam ignauae liquere manus. cum pressus ab hoste clauditur externis miles Romanus in oris, 515 effugit exiguo nocturna pericula uallo, et subitus rapti munimine caespitis agger praebet securos intra tentoria somnos: tu tantum audito bellorum nomine, Roma, desereris; nox una tuis non credita muris. 520 danda tamen uenia est tantorum danda pauorum: Pompeio fugiente timent. tum, nequa futuri spes saltem trepidas mentes leuet, addita fati peioris manifesta fides, superique minaces prodigiis terras inplerunt, aethera, pontum. 525 ignota obscurae uiderunt sidera noctes ardentemque polum flammis caeloque uolantes obliquas per inane faces crinemque timendi sideris et terris mutantem regna cometen. fulgura fallaci micuerunt crebra sereno, 530 et uarias ignis denso dedit aere formas, nunc iaculum longo, nunc sparso lumine lampas. emicuit caelo tacitum sine nubibus ullis fulmen et Arctois rapiens de partibus ignem percussit Latiare caput, stellaeque minores 535 per uacuum solitae noctis decurrere tempus in medium uenere diem, cornuque coacto iam Phoebe toto fratrem cum redderet orbe terrarum subita percussa expalluit umbra. ipse caput medio Titan cum ferret Olympo 540 condidit ardentis atra caligine currus inuoluitque orbem tenebris gentesque coegit desperare diem; qualem fugiente per ortus sole Thyesteae noctem duxere Mycenae. ora ferox Siculae laxauit Mulciber Aetnae, 545 nec tulit in caelum flammas sed uertice prono ignis in Hesperium cecidit latus. atra Charybdis sanguineum fundo torsit mare; flebile saeui latrauere canes. Vestali raptus ab ara ignis, et ostendens confectas flamma Latinas 550 scinditur in partes geminoque cacumine surgit Thebanos imitata rogos. tum cardine tellus subsedit, ueteremque iugis nutantibus Alpes discussere niuem. Tethys maioribus undis Hesperiam Calpen summumque inpleuit Atlanta. 555 indigetes fleuisse deos, urbisque laborem testatos sudore Lares, delapsaque templis dona suis, dirasque diem foedasse uolucres accipimus, siluisque feras sub nocte relictis audaces media posuisse cubilia Roma. 560 tum pecudum faciles humana ad murmura linguae, monstrosique hominum partus numeroque modoque membrorum, matremque suus conterruit infans; diraque per populum Cumanae carmina uatis uolgantur. tum, quos sectis Bellona lacertis 565 saeua mouet, cecinere deos, crinemque rotantes sanguineum populis ulularunt tristia Galli. conpositis plenae gemuerunt ossibus urnae. tum fragor armorum magnaeque per auia uoces auditae nemorum et uenientes comminus umbrae. 570 quique colunt iunctos extremis moenibus agros diffugiunt: ingens urbem cingebat Erinys excutiens pronam flagranti uertice pinum stridentisque comas, Thebanam qualis Agauen inpulit aut saeui contorsit tela Lycurgi 575 Eumenis, aut qualem iussu Iunonis iniquae horruit Alcides uiso iam Dite Megaeram. insonuere tubae et, quanto clamore cohortes miscentur, tantum nox atra silentibus auris edidit. e medio uisi consurgere Campo 580 tristia Sullani cecinere oracula manes, tollentemque caput gelidas Anienis ad undas agricolae fracto Marium fugere sepulchro.

     haec propter placuit Tuscos de more uetusto

acciri uates. quorum qui maximus aeuo 585 Arruns incoluit desertae moenia Lucae, fulminis edoctus motus uenasque calentis fibrarum et monitus errantis in aere pinnae, monstra iubet primum quae nullo semine discors protulerat natura rapi sterilique nefandos 590 ex utero fetus infaustis urere flammis. mox iubet et totam pauidis a ciuibus urbem ambiri et festo purgantes moenia lustro longa per extremos pomeria cingere fines pontifices, sacri quibus est permissa potestas. 595 turba minor ritu sequitur succincta Gabino, Vestalemque chorum ducit uittata sacerdos Troianam soli cui fas uidisse Mineruam. tum, qui fata deum secretaque carmina seruant et lotam paruo reuocant Almone Cybeben, 600 et doctus uolucres augur seruare sinistras septemuirque epulis festus Titiique sodales et Salius laeto portans ancilia collo et tollens apicem generoso uertice flamen. dumque illi effusam longis anfractibus urbem 605 circumeunt Arruns dispersos fulminis ignes colligit et terrae maesto cum murmure condit datque locis numen; sacris tunc admouet aris electa ceruice marem. iam fundere Bacchum coeperat obliquoque molas inducere cultro, 610 inpatiensque diu non grati uictima sacri, cornua succincti premerent cum torua ministri, deposito uictum praebebat poplite collum. nec cruor emicuit solitus, sed uolnere laxo diffusum rutilo dirum pro sanguine uirus. 615 palluit attonitus sacris feralibus Arruns atque iram superum raptis quaesiuit in extis. terruit ipse color uatem; nam pallida taetris uiscera tincta notis gelidoque infecta cruore plurimus asperso uariabat sanguine liuor. 620 cernit tabe iecur madidum, uenasque minaces hostili de parte uidet. pulmonis anheli fibra latet, paruusque secat uitalia limes. cor iacet, et saniem per hiantis uiscera rimas emittunt, produntque suas omenta latebras. 625 quodque nefas nullis inpune apparuit extis, ecce, uidet capiti fibrarum increscere molem alterius capitis. pars aegra et marcida pendet, pars micat et celeri uenas mouet inproba pulsu. his ubi concepit magnorum fata malorum 630 exclamat 'uix fas, superi, quaecumque mouetis, prodere me populis; nec enim tibi, summe, litaui, Iuppiter, hoc sacrum, caesique in pectora tauri inferni uenere dei. non fanda timemus, sed uenient maiora metu. di uisa secundent, 635 et fibris sit nulla fides, sed conditor artis finxerit ista Tages.' flexa sic omina Tuscus inuoluens multaque tegens ambage canebat.

     at Figulus, cui cura deos secretaque caeli

nosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis 640 aequaret uisu numerisque <seque>ntibus astra, 'aut hic errat' ait 'nulla cum lege per aeuum mundus et incerto discurrunt sidera motu, aut, si fata mouent, urbi generique paratur humano matura lues. terraene dehiscent 645 subsidentque urbes, an tollet feruidus aer temperiem? segetes tellus infida negabit, omnis an infusis miscebitur unda uenenis? quod cladis genus, o superi, qua peste paratis saeuitiam? extremi multorum tempus in unum 650 conuenere dies. summo si frigida caelo stella nocens nigros Saturni accenderet ignis, Deucalioneos fudisset Aquarius imbres totaque diffuso latuisset in aequore tellus. si saeuum radiis Nemeaeum, Phoebe, Leonem 655 nunc premeres, toto fluerent incendia mundo succensusque tuis flagrasset curribus aether. hi cessant ignes. tu, qui flagrante minacem Scorpion incendis cauda chelasque peruris, quid tantum, Gradiue, paras? nam mitis in alto 660 Iuppiter occasu premitur, Venerisque salubre sidus hebet, motuque celer Cyllenius haeret, et caelum Mars solus habet. cur signa meatus deseruere suos mundoque obscura feruntur, ensiferi nimium fulget latus Orionis? 665 inminet armorum rabies, ferrique potestas confundet ius omne manu, scelerique nefando nomen erit uirtus, multosque exibit in annos hic furor. et superos quid prodest poscere finem? cum domino pax ista uenit. duc, Roma, malorum 670 continuam seriem clademque in tempora multa extrahe ciuili tantum iam libera bello.'

     terruerant satis haec pauidam praesagia plebem,

sed maiora premunt. nam, qualis uertice Pindi Edonis Ogygio decurrit plena Lyaeo, 675 talis et attonitam rapitur matrona per urbem uocibus his prodens urguentem pectora Phoebum: 'quo feror, o Paean? qua me super aethera raptam constituis terra? uideo Pangaea niuosis cana iugis latosque Haemi sub rupe Philippos. 680 quis furor hic, o Phoebe, doce, quo tela manusque Romanae miscent acies bellumque sine hoste est. quo diuersa feror? primos me ducis in ortus, qua mare Lagei mutatur gurgite Nili: hunc ego, fluminea deformis truncus harena 685 qui iacet, agnosco. dubiam super aequora Syrtim arentemque feror Libyen, quo tristis Enyo transtulit Emathias acies. nunc desuper Alpis nubiferae colles atque aeriam Pyrenen abripimur. patriae sedes remeamus in urbis, 690 inpiaque in medio peraguntur bella senatu. consurgunt partes iterum, totumque per orbem rursus eo. noua da mihi cernere litora ponti telluremque nouam: uidi iam, Phoebe, Philippos.' haec ait, et lasso iacuit deserta furore.