Jump to content

Privilegium Paupertatis

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Bulla «Privilegium Paupertatis»)
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Bulla «Privilegium Paupertatis»
1228
editio: incognita
fons: incognitus

B u l l a « P r i v i l e g i u m P a u p e r t a t i s »

X V k a l . O c t o b r i s 1 2 2 8

_____________________________________


Gregorius episcopus, servus servorum Dei.

Dilectis in Christo filiabus Clarae ac aliis ancillis Christi

in ecclesia Sancti Damiani Episcopatus Assisii congregatis,

salutem et apostolicam benedictionem.


Sicut manifestum est, cupientes soli Domino dedicari, abdicastis rerum temporalium appetitum; propter quod, venditis omnibus et pauperibus erogatis, nullas omnino possessiones habere proponitis, illius vestigiis per omnia inhaerentes, qui pro nobis factus est pauper, via, veritas, atque vita. Nec ab huiusmodi proposito vos rerum terret inopia; nam laeva Sponsi caelestis est sub capite vestro ad sustentandum infirma corporis vestri, quae legi mentis ordinata caritate stravistis. Denique qui pascit aves caeli et lilia vestit agri vobis non deerit ad victum pariter et vestitum, donec seipsum vobis transiens in aeternitate ministret, cum scilicet eius dextera vos felicius amplexabitur in suae plenitudine visionis.

Sicut igitur supplicastis, altissimae paupertatis propositum vestrum favore apostolico roboramus, auctoritate vobis praesentium indulgentes, ut recipere possessiones a nullo compelli possitis.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Perusii, decimoquinto kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno secundo.