Jump to content

Capitula (Theodosius Uritanæ)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula
saeculo IX
editio: incognita
fons: []
Capitula

Regnante in perpetuum deo patre et salvatore nostro domino Ihesu Christo una cum spiritu sancto, temporibus sanctorum imperatorum dominorum Leonis et Alexandri, anno felicissimi eorum imperii secundo, mense Octubrio, indictione VI., Theodosius beatæ et gloriosæ semperque virginis dei genitricis Marie Orietane sedis æpiscopus, residentibus presbiteris, adstantibus vero diaconibus et cuncto clero dei.

Quia sumus dominice plebis rectores divina iuvante gratia, oportet nos pro earum salute ovium cogitare, ne antiquus ostis et humani generis sevissimus inimicus, qui tamquam leo rugiens, querens, quos devoret, aliquos incaute agentes rapiat et oves Christi sanguine redemptas in profundum dispergat. Et ne nos figuram mercennariorum tenere videamur hac de nobis dicatur: Mercennarius autem et qui non est pastor, cuius non sunt oves proprie, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit. Et per Ezechielem prophetam dominus comminatur dicens: Ve pastoribus Israhel, qui pascunt semedipsos; neque enim quesierunt pastores gregem meum, set pascebant pastores semedipsos. Ideo ecce ego ipse super pastores meos requiram gregem meum de manibus eorum et cessare eos faciam, ut ultra non pascant. Sed ut pastores veridici animam nostram pro ovibus ponentes inter eos annumerari mereamur, qui Christi vocem audituri sunt dicentem: Euge, bone serve et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam intra in gaudium domini tui.

Ideoque, karissimi fratres, si nos de reditu ecclesiasticarum rerum temporaliter vivere delectat, si ex oblatione fidelium ventrem moriture carnis satiare cupimus, si honorem a subiectis habere querimus, propterea et nos orando, ieiunando, diligendo salutem animarum nostrarum et eorum, qui nobis subiecti sunt, totis nisibus a domino implorare debemus. Primum videlicet nosmedipsos a pravis operibus cœrceamus bonisque actibus insudando hac cibum sacre lectionis et predicationis eisdem ovibus cotidie ministrando eorum corda ad amorem superne patrie dictis pariter excitemus et factis. Apostolorum etenim nos actus docent, ubi dicitur: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theofile, que cepit Ihesus facere et docere. Non dixit «prius docuit et postea fecit», set prius et facere et postea docere testatur, videlicet ut nobis exemplum tribueret. Neque enim aliter agere possumus et aliter docere, set, quod verbis dicimus, operibus impleamus et bonum, quod nos ipsi annuente domino perficere cupimus, alios, ut faciant, predicando informemus, quia scriptum est: Nichil prodest sacerdoti, si recte vivat et alios male viventes non contradicat. Et iterum: Qui alium docet, seipsum non arguit, nichil ei prodest.

Proinde, dilectissimi fratres, ammoneo karitatem vestram, ut primum omnium dilectionem dei et proximi toto mentis conamine observare studeatis; nam et ipse dominus inter cetera, que verbo predicationis sue docuit, hanc nobis commendare studuit. Nam cum eum quidam, sicut ex evangelio didicimus, interrogaret, quid esset mandatum primum in lege, respondens ait illi: Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota mente tua et ex omnibus viribus tuis et proximum tuum tamquam te ipsum. Et discipulis suis ait: In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Et iterum: Habete in vobis sal et pacem in vobis. Et Iohannes apostolus ait: Qui in caritate manet, in deo manet. Et alibi: Qui fratrem suum odit, homicida est. Et: Qui fratrem, quem videt, non diligit, deum, quem non videt, quomodo potest diligere? Sed quid plura de caritatis dilectione loquar, sine qua neque fides neque martirium neque elemosyna neque contemptus seculi sine caritate cuique aliquid prodesse poterit dicente apostolo: Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, nichil michi prodest; et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem non habuero, factus sum velut hes sonans aut cimbalum tinniens. Caritas namque vera est amicum diligere in deo et inimicum diligere propter deum, nullum, quod tibi pati non vis, facere, nulli, quod tibi iuste impendi desideras, negare.

Interea ortor caritatem vestram, mecum karissimi fratres, ut sanctam trinitatem implorantes omni sollicitudine totaque intentione mentis, universi ministri altaris Christi, inviolabiliter castitatem conservare studeamus. Scriptum est enim: Omnibus castitas valde necessaria est, set maxime ministris altaris, quorum vita aliorum debet esse eruditio. Castitas, fratres mei, angelica est vita; castitas cum humilitate sancti spiritus merebitur habitationem, qui expellit immunditiam libidinum, dicente scriptura: Corpus peccatis subditum spiritus sanctus effugiet. Sed et Paulus apostolus terribiliter clamat dicens: Mortificate corda vestra, que sunt super terram, fornicationem, luxuriam et omnem inmunditiam. Qui autem adheret meretrici, unum corpus efficitur, tollens igitur membra Christi, faciens membra meretricis. Absit. Non solum autem in novo, set etiam in veteri precepto castitas nobis laudabiliter commendatur loquente domino per Moysen: Sancti estote, quia et ego sanctus sum dominus deus vester. Et iterum propheta de is, qui altario serviunt, ait: Mundamini, qui fertis vasa domini. Ideoque, fratres, sicut dixi, superna miserante clementia castitatem et omnem pudicitiam corporis constanter agere non neglegamus, ut mundo et casto corpore ad altare dominicum accedentes pro nostris aliorumque errantiis omnipotenti deo sacrificium offeramus sacrumque corpus et sanguinem Christi incontaminati percipere mereamur.

Si ergo, fratres dilectissimi, his duobus preceptis armati fuerimus, omnium charismatum donis solaciante domino apparuimus perornati. Assumamus itaque divina annuente gratia predicandi officium et incessanter monendo arguamus omnes, qui nobis commissi sunt, nunc observando, nunc increpando. Non prospera mundi elevent, non adversa perturbent, set æterna premia iustis terroremque eterne gehenne opponamus iniustis. Nobis enim dixit dominus: Vos estis sal terre. Si enim sal terre sumus, condire mentes fidelium debemus. Cogitemus sine cessatione, quid sumus. Pensemus pondus, quod suscepimus: pensemus negotium nostrum. Cogitemus, quantas animas per nos lucratus est dominus. Ipse enim, qui nos in populo, quem sacro suo sanguine redemit, pastores esse constituit, iam pulsat, iam prope est et nostri negotii lucrum querit. Et ideo, in quantum possumus, proximis nostris bonorum operum exempla monstremus dicente domino: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum, qui in celis est.

Hec itaque, karissimi fratres, vestris auribus intimare curavimus, quia quamvis indigni speculationis et regiminis simul sacerdotii locum suscepimus. Cotidie nobis dominus per prophetam clamat et dicit: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israhel. Quodcumque videris, annuntia! Si dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse in iniquitate sua morietur, sanguinem eius de manu tua requiram. Si autem annuntiaveris impio et ille non conversus fuerit, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. Propterea, fratres, prius corrigentes proximis nostris peccantibus sacre predicationis verbo obviare curemus et malignorum catervam spirituum ab eorum cordibus orando, ieiunando expellere satagamus, ne de nobis dicatur: Canes muti non valentes latrare. Et iterum: Prophete tui, Israhel, videbant tibi falsa; nec aperiebant tibi ignominiam tuam, ut te ad penitentiam provocarent. Cogitemus igitur mala, que fecimus, et ad lamenta penitentie, dum tempus est, festinemus. Ipse enim, qui nos peccantes sustinet, iterum ammonet, ut redeamus, iterum per prophetam clamat: Convertimini ad me; et quare moriemini, domus Israhel? Quia nolo mortem morientis, dicit dominus, set ut convertatur et vivat. Et iterum: Invoca me in die tribulationis tuæ. Eripiam te et magnificabis me.

Sed hæc, que vestris auribus audita sunt, melius per exempla sanctorum patrum cognoscere possumus, sicut scriptum est: Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, seniores tuos et dicent tibi. Ideo pauca ex sacrorum institutione canonum excerpere curemus, ut et nos, qualiter vivere et subiectam plebem qualiter docere debeamus, plenius cognoscentes et per normam patrum antiquorum inoffense gradientes singuli cum ovibus nobis commissis ad æterna gaudia prestante domino nostro Ihesu Christo pertingere mereamur.

Primum statutum est, ut compresbiteri nostri seu etiam diacones et universus clerus fidem catholicam memoriter teneant necnon et simbolum et orationem dominicam spiritaliter intellegant. Et ut omnes presbiteri unumquemque hominem sibi commissum symbolum et orationem dominicam memoriter tenere faciant et precipiant, ut et ipsi uxores suas et filios suos doceant, quia scriptum est: Sine fide impossibile est deo placere.

Secundo statutum est, ut deincebs omnes presbiteri honorifice sciant cathecuminum facere et baptismum in nomine sancte trinitatis diligenter adimplere. Et nullus quislibet presbiter audeat de manu impositionis seu de baptisterio, ubi per gratiam spiritus sancti peccata omnium remittuntur, aliquod pretium accipere, quia scriptum est: Gratis accepistis, gratis date.

III.

[recensere]

Tertio statutum est, ut omnes presbiteri in suis ecclesiis habeant canones et memoriter teneant, quæ in sinodicis libris ita defixum est. Nam et beatus Celestinus papa dicit: Nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare nec quicquam facere, quod patrum possit regulis obviare. Que enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libito licentia populis permissa frangatur?

Quarto statutum est, ut nullus presbiter aut diaconus seu subdiaconus vel qui in clero sunt constituti extraneam secum feminam habitare permittant, ne termini, quos sancti patres posuerunt, corrumpi videantur a nobis. Sic enim trecenti decem et octo patres in Niceno concilio spiritu sancto sancserunt: Non episcopo, non presbitero, non diacono neque ulli, qui in clero est, subintroductam habere licere mulierem neque habitare nisi cum matre aut sorore vel thia seu cum talibus personis, que omnem suspectionem malam fugiant. Qui autem preter hoc agit, periclitabitur a clero suo. Et sicut in alia sinodo statutum est a sanctis patribus, quod modo in nostris auribus lectum est: Presbiter, diaconus, subdiaconus, qui cum mulieribus habitare presumpserit, a gradu suo deiciatur, insuper et in exilio destinatus dies suos in penitentia finiat. Item in eodem concilio: Ut si cui sacerdoti ex qualibet muliere nuntiatum fuerit, ut exinde suspectio male opinionis efficiatur, nullam cum illam habeat conversationem, neque presenti neque secrete. Si deincebs inventum fuerit, post secundam et tertiam contestationem gradus sui periculum sustineat.

Quinto statutum est, ut omnis presbiter, qui tam in plebe quam etiam in titulo residet, sollicitudinem suæ ecclesie gerat, in restauratione videlicet murorum et in tectis desuper et laqueariis faciendis. Et in singulas noctes, in quantum potuerit, luminaria in sacris locis amministrare prevideat et divina procurare officia. Necnon et clericos advocare procuret, cum quibus divina officia non neglegenter implere valeat. Nam non sufficiente stipendio plebis proprio ad restaurationem prephate æcclesie a populo plebis auxilientur, sicut in Romanorum conciliis a venerabilibus patribus statutum est, ut domus dei honorifice videatur existere et ne ruinis obruta sine laudibus dei perseveret.

Sexto statutum est, ut deincebs nullus quilibet sacerdos, dum in sua vicinia consistit, nullatenus audeat ubicumque manere nisi in cella ecclesie sue. Et signum competentibus oris, id est ad matutinum et ad singulas oras canonicas, omnibus diebus sonare studeat.

VII.

[recensere]

Septimo relatum est, ut aliqui ex nostris presbiteris habeant domos proprietatis et ipsas domos gubernant, ecclesiam autem dei in desertum ire permittunt, et quicquid ecclesiasticis prediis fruges habere potuerint, in domibus proprietatis recondunt et in domibus ecclesiarum nichil habere videntur. Similiter autem, audivimus, ut faciant de reditu ecclesie. Idcirco statuimus, ut, qui deincebs talia fecerit, sciat se canonicis subiacere periculis.

VIII.

[recensere]

Octavo statutum est, ut unusquisque presbiter excepta necessitatis causa per singulos dies omnipotenti deo sacrificium offerre studeat pro statu et unitate sancte dei æcclesie, pro vivis et defunctis nobis commissis et pro cuncto populo christiano.

Nono statutum est, ut unusquisque sacerdos sit semper sollicitus in populo dei, ut nullus quilibet eger sine indicta penitentia aut viatico de hac luce emigret et nullus infantulus nuper natus per sacerdotum neglegentiam moriatur. Hoc sit notum omnibus sacerdotibus: Qui ad hoc opus fuerit vocatus et ire contempserit, sciat se esse ab omni honore privatum.

Decimo statutum est, ut omnis presbiter de suo populo singulorum nomina scripta habeat, tam de viris quam etiam et de feminis, et omnibus diebus dominicis seu etiam et in reliquis festivitatibus necnon et in tempore ieiuniorum iuxta ordinem, quorum et quarum nomina scripta sunt, requirat.