Carmina (Catullus)/21

E Wikisource

 Carmen 17 Carmen 22 

Aureli, pater esuritionum,
Non harum modo, sed quot aut fuerunt
Aut sunt aut aliis erunt in annis,
Pedicare cupis meos amores. 5
Nec clam: nam simul es, iocaris una,
Haerens ad latus omnia experiris.
Frustra: nam insidias mihi instruentem
Tangam te prior irrumatione.
Atque id si faceres satur, tacerem: 10
Nunc ipsum id doleo, quod esurire,
Ah me me, puer et sitire discet.
Quare desine, dum licet pudico,
Ne finem facias, sed irrumatus.

 Carmen 17 Carmen 22