Jump to content

Carmina (Catullus)/68

Unchecked
E Wikisource
 Carmen 67 Carmen 69 

quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium.
naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
subleuem. et a mortis limine restituam.
quem neque sancta Venus molli requiescere somno  5
desertum in lecto caelibe perpetitur.
nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae
oblectant cum mens anxia peruigilat.
id gratum est mihi me quoniam tibi dicis amicum.
muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.  10
sed tibi ne mea sint ignota incommoda Mani
neu me odisse putes hospitis officium
accipe quis merser fortunae fluctibus ipse
ne amplius a misero dona beata petas.
tempore quo primum uestis mihi tradita pura est  15
iucundum cum aetas florida uer ageret
multa satis lusi. non est dea nescia nostri.
quae dulcem curis miscet amaritiem.
sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
abstulit. o misero frater adempte mihi.  20
tu mea tu moriens fregisti commoda frater.
tecum una tota est nostra sepulta domus.
omnia tecum una perierunt gaudia nostra.
quae tuus in uita dulcis alebat amor.
cuius ego interitu tota de mente fugaui  25
haec studia atque omnes delicias animi.
quare quod scribis Veronae turpe Catullo.
esse quod hic quisquis de meliore nota
frigida deserto tepefactet membra cubili.
id Mani non est turpe. magis miserum est.  30
ignosces igitur si quae mihi luctus ademit
haec tibi non tribuo munera cum nequeo.
nam quod scriptorum non magna est copia apud me.
hoc fit quod Romae uiuimus. illa domus.
illa mihi sedes. illic mea carpitur aetas.  35
huc una ex multis capsula me sequitur.
quod cum ita sit nolim statuas nos mente maligna
id facere. aut animo non satis ingenuo.
quod tibi non utriusque petenti copia posta est.
ultro ego deferrem copia siqua foret.  40
non possum reticere deae qua me Allius in re
iuuerit. aut quantis iuuerit officiis.
ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas
illius hoc caeca nocte tegat studium.
sed dicam uobis. uos porro dicite multis  45
milibus. et facite haec carta loquatur anus.
omnibus inque locis celebretur fama sepulti.
notescatque magis mortuus atque magis.
nec tenuem texens sublimis aranea telam
in deserto Alli nomine opus faciat.  50
nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam
scitis. et in quo me corruerit genere.
cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis.
maesta neque assiduo tabescere pupula fletu  55
cessaret. tristique imbre madere genae.
qualis in aerii perlucens uertice montis
riuus muscosa prosilit e lapide
qui cum de prona praeceps est ualle uolutus
per medium densi transit iter populi  60
dulce uiatori lasso in sudore leuamen.
cum grauis exustos aestus hiulcat agros.
hic uelut in nigro iactatis turbine nautis
lenius aspirans aura secunda uenit
iam prece Pollucis iam Castoris implorata.  65
tale fuit nobis Allius auxilium.
is clausum lato patefecit limite campum.
isque domum nobis. isque dedit dominam.
ad quam communes exerceremus amores.
quo mea se molli candida diua pede  70
intulit. et trito fulgentem in limine plantam
innixsa arguta constituit solea.
coniugis ut quondam flagrans aduenit amore
Protesilaeam Laodamia domum
inceptam frustra nondum cum sanguine sacro  75
hostia caelestes pacificasset heros.
nil mihi tam ualde placeat Ramnusia uirgo.
quod temere inuitis suscipiatur heris.
quam ieiuna pium desiderat ara cruorem.
docta est amisso Laodamia uiro  80
coniugis ante coacta noui dimittere collum
quam ueniens una atque altera rursus hiemps
noctibus in longis auidum saturasset amorem.
posset ut abrupto uiuere coniugio.
quod scibant Parcae non longo tempore abesse  85
si miles muros isset ad iliacos.
nam tum Helenae raptu primores Argiuorum
coeperat ad sese Troia ciere uiros.
Troia. nefas. commune sepulcrum Asiae Europaeque.
Troia. uirum et uirtutum omnium acerba cinis.  90
qualiter et nostro letum miserabile fratri
attulit. ei. misero frater adempte mihi.
ei. misero fratri iucundum lumen ademptum.
tecum una tota est nostra sepulta domus.
omnia tecum una perierunt gaudia nostra.  95
quae tuus in uita dulcis alebat amor.
quem nunc tam longe non inter nota sepulcra.
nec prope cognatos compositum cineres.
sed Troia obscena Troia infelice sepultum.
detinet extremo terra aliena solo.  100
ad quam tum properans fertur lecta undique pubes
Graecae penetrales deseruisse focos
ne Paris abducta gauisus libera moecha
otia pacato degeret in thalamo.
quo tibi tum casu pulcerrima Laodamia  105
ereptum est uita dulcius atque anima
coniugium. tanto te absorbens uertice amoris
aestus in abruptum detulerat barathrum
quale ferunt Graii Pheneum prope Cyllenaeum
siccare emulsa pingue palude solum  110
quod quondam caesis montis fodisse medullis
audit falsiparens Amphitryoniades.
tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
perculit imperio deterioris eri
pluribus ut caeli tereretur ianua diuis.  115
Hebe nec longa uirginitate foret.
sed tuus altus amor barathro fuit altior illo
qui tamen indomitam ferre iugum docuit.
nam neque tam carum confecto aetate parenti
una caput seri nata nepotis alit  120
qui cum diuitiis uix tandem iuuentus auitis
nomen testatas intulit in tabulas.
impia derisi gentilis gaudia tollens
suscitat a cano uolturium capite.
nec tantum niueo gauisa est ulla columbo  125
compar quae multo dicitur improbius
oscula mordenti semper decerpere rostro
quam cum praecipue multiuola est mulier.
sed tu horum magnos uicisti sola furores
ut semel es flauo conciliata uiro.  130
aut nihil aut paulum cui tum concedere digna
lux mea se nostrum contulit in gremium.
quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
fulgebat crocina candidus in tunica.
quae tamen etsi uno non est contenta Catullo  135
rara uerecundae furta feremus herae
ne nimium simus stultorum more molesti.
saepe etiam Iuno maxima caelicolum
coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
noscens omniuoli plurima furta Iouis.  140
at quia nec diuis homines componier aequum est
ingratum tremuli tolle parentis onus.
nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
fragrantem Assyrio uenit odore domum.
sed furtiua dedit mira munuscula nocte  145
ipsius ex ipso dempta uiri gremio.
quare illud satis est si nobis is datur unis
quem lapide illa dies candidiore notat.
hoc tibi quod potui confectum carmine munus
pro multis Alli redditur officiis.  150
ne uestrum scabra tangat rubigine nomen
haec atque illa dies atque alia atque alia.
huc addent diui quam plurima quae Themis olim
antiquis solita est munera ferre piis.
sitis felices. et tu simul et tua uita.  155
et domus in qua olim lusimus. et domina.
et qui principio nobis terram dedit auspex
a quo sunt primo omnia nata bona.
et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est.
lux mea. qua uiua uiuere dulce mihi est.  160

 Carmen 67 Carmen 69