1. Nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum cor cumulatur ira.
2. O infelix, o sceleste!
(...)
Egone quid dicam? egon quid velim? quae tu omnia
Tuis foedis factis facis ut nequiquam velim.
(...)
Istam in vicinitatem te meretriciam
Cur contulisti? cur inlecebris cognitis
Non refugisti
cur alienam ullam mulierem
Nosti?
dide ac disice,
Per me licebit (...).
si egebis, tibi dolebit, mihi sat est,
Qui aetatis quod reliqüom est oblectem meae.
3. Vt me hodie ante omnes comicos stultos senes
Versaris atque inlusseris lautissime.
4. St tacete: quid hoc clamoris? quibus nec mater nec pater,
Tanta confidentia? auferte istam enim superbiam.
5. Si confidentiam adhibes, confide omnia.
6. :::innocentia eloquentiast.
7. Tantam rem dibalare ut pro nilo habuerit.
8. :::nimis audacem nimisque bardum barbarum
9. Quisquilias volantis, venti spolia memorant: i modo!
10. Omnibus laetitiis laetus incedo (...). .
11. :::quantum amantum in Attica est
12. :::nomen virginis,
Nisi mirum est, deintegravit.
13. Venerio cursu veni, prolato pede
Vsque ad scaphonem
14. ::: mane ut ex portu in Piraeum
15. :::deum qui non summum putet,
Aut stultum aut rerum esse inperitum existumem:
Cuii in manu sit, quem esse dementem velit,
Quem sapere, quem sanari, quem in morbum inici
(...)
Quem contra amari, quem expeti, quem arcessier.
16. Homo homini deus est, si suum officium sciat.
17. Saepe est etiam sup palliolo sordido sapientia.
18. Quaeso igitur, quisquis es, mea mulier (...).
19. Grammonsis oculis ipsa, atratis dentibus
20. Advehitur cum iligna corona et chlamyde: di vostram fidem!
21. Pro di inmortales! unde prorepsit truo?
22. :::si quassante capite tristes
Incedunt.
23. :::sequere me.–Perii hercle.–Tu, quid enim oscitans
Hietansque restas?
24. operis remex
25. [Dum taeniam, qui volnus vinciret, petit]
26. Profertoque nobis in mundo futurum
Lectum
27. :::namque <mihi> malum in mundost, ere
28. Si non sarciri quitur
29. Di boni! quid hoc?
30. :::o tristes ineptias!
31. :::incolumi inscientia
32. vallata gula
33. decora domi
34. glabrum tapete
35. Leontium
36. gnoscit
37. facilioreis. sanctioreis.
38. :::fac velis:
Perficies.
39. profesti
40. Tantum bellum suscitare conari adversarios
Contra bellosum genus!
Comoediae (Statius)/Ex incertis fabulis
Appearance
(Redirectum de Comoediae (Statius) - Ex incertis fabulis)