Jump to content

Trinae Unitatis et Unius Trinitatis Confessio

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Confessio S. Trinitatis)
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Trinae Unitatis et Unius Trinitatis Confessio
vel Confessio Trinitatis
vel Confessio S. Trinitatis
ex Patrologia Latina, Tomo XVIII
Saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus

Clemens Trinitas est una divinitas, ut autem per sacramentum cognoscatur: unitas est[1] ab eo qui est sanctus, et spiritus: a quo, qui est, et unigenitus sic exsistens divinae naturae, lucis, spiritus, a se, se per naturam, per substantiam majestatis, potestatis, virtutis, divinae lucis. Spiritus unus in duobus, et uterque in id ipsum: pater in filio, filius in patre, in sancto Spiritu. Sic tribus personis, confitemur[2] corpus praescientiae: quod super omnia, cuncta concludit. In hoc mysterium ergo credimus, esse ex nullis exstantibus cuncta orta, quod mysterium mens humana concipere non potest, nec oratoria lingua enarrare, neque diffusi sermonis bibliothecarum volumina, si totum mundum libri repleant, divina scientia non possit inenarrabilis enarrari: qui est indicibilis, nullo modo possit describi, neque concludi aut verbum aut substantia propria divinitatis suae. Qui est fons divinae lucis, luminis, suae substantiae, naturae. Sileat lingua oratoria, quia deficit sermo de indicibili: cum consummaverit mens humana de divina majestate dicere, tunc incipit. Quanta sit autem divina clementia, nemo scit, nisi qui genuit: et nemo comperit secreta patris, nisi is qui per naturam, nascendi initium amisit. Omnis ergo mansuetudo et modestia peritorum, convertatur ad prophetam: et dominica auctoritate praesumat, dicendo: Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10). Quod autem per mysterium simplex sit professio, ut fundamentum Ecclesiae, solidatae Apostolica auctoritate, praedestinatio sequens praesumat, dicendo. De caetero nemo mihi molestus sit, ego credo in Christum, et hunc crucifixum. Quia cum confitetur filium hominis, confitetur et sanctum Spiritum: quia e sancto Spiritu, et Maria virgine mediator nascitur: cum confitetur primogenitum, necesse est de unigenito, qui testimonium dicat, unum et solum sine origine esse:[3] tertiam personam patrem confitetur, exsistentem divinae naturae, lucis. Spiritus ut dixi, qui secundum divinam naturam, ut supra dixi, est unus in duobus, et uterque in id ipsum; pater in filio, filius in patre, in sancto Spiritu[4] in sancta Ecclesia. Nunc et in immortalia saecula saeculorum.

Amen.


Glosa

[recensere]
  1. Ab eo, etc. Al. ab eo qui est Spiritus sanctus, a quo, etc.
  2. Corpus praescientiae. Id est, ipse qui praescit ab aeterno omnia, cujus praescientia est ipsius substantia. BEAUX.
  3. Tertiam personam patrem. Pater tertia est persona, quia trium una est. ID.—Al. unum et solum sine origine esse in tertiam personam patrem.
  4. In sancta ecclesia. Al. unum in sancta ecclesia.