Congaudeant catholici

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Congaudeant catholici

[f. 214 (185)]

Magister Albertus Parisiensis


Congaudeant catholici,
letentur cives celici,
    die ista

Clerus pulcris carminibus
studeat atque cantibus,
    die ista

Hec est dies laudabilis,
divina luce nobilis,
    die ista

Qua Iacobus palacia
ascendit ad celestia,
    die ista

Vincens Herodis gladium
accepit vite bravium,
    die ista

Ergo carenti termino
Benedicamus Domino,
    die ista

Magno patri familias
solvamus laudis gracias,
    die ista