Cum Sancta Mater

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS GRATIAM ET COMMUNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS.


PIVS PAPA IX.

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Be¬
nedictionem. Cum sancta Mater Ecclesia sacris hisce
festisque diebus, Venerabiles Fratres, anniversaria Pa¬
schalis Sacramenti solemnia effusis gaudiis per uni¬
versum orbem concelebrans, in omnium fidelium suo¬
rum memoriam revocat laetissima verba suavissi¬
mae illius pacis, quam Vnigenitus Dei Filius Christus
Iesus Dominus Noster, devicta morte, daemonisque
eversa tyrannide , resurgens suis Apostolis Disci¬
pulisque frequenter amantissimeque nuntiavit, ecce
tristissimus sane'belli clamor inter catholicas gentes
excitatus tollitur, omniumque auribus insonat. Nos
igitur, cum licet immerentes vicariam hic in terris
Illius geramus operam, qui ex Immaculata Virgine
nascens pacem per Angelos suos annuntiavit homi¬
nibus bonae voluntatis, quique resurgens a mortuis,
et in caelum ad Patris dexteram consessurus ascen¬
dens pacem reliquit Discipulis suis , haud possu¬
mus, quin pro singulari ac prorsus paterna , quae
Nos erga catholicos praesertim populos urget, ca¬
ritate et sollicitudine etiam atque etiam pacem cla¬
memus, et ipsa Divini Nostri Reparatoris verba omni¬
bus maxima animi Nostri contentione inculcantes
sine intermissione repetamus Pax Vobis , Pax Vobis.
Atque hisce pacis verbis Vos in sollicitudinis Nostrae

 

pariem vocatos peramanter alloquimur, Venerabiles
Fratres, ut fideles vestrae vigilantiae commissos pro
eximia vestra pietate omni cura studioque excitetis
ad preces Deo Optimo Maximo adhibendas, quo o-
mnibus optatissimam suam pacem largiatur. Hac
sane de causa Nos pro pastorali Nostro munere prae¬
cipere haud omisimus, ut in universa Pontificia Nostra
ditione publicae clementissimo misericordiarum Patri
offerantur precationes. Illustria vero Praedecessorum
Nostrorum exempla sectantes ad vestras, ac totius
Ecclesiae preces confugere constituimus. Itaque hisce
Litteris a Vobis, Venerabiles Fratres, exposcimus,
ut pro egregia vestra religione publicas in vestris
Dioecesibus preces indicere quam primum velitis ,
quibus fideles Vobis concrediti, potentissimo Imma¬
culatae Sanctissimaeque Deiparae Virginis Mariae pa¬
trocinio implorato , divitem in misericordia Deum
enixe orent et obsecrent, ut per merita Vnigeniti Filii
sui Domini Nostri Iesu Christi avertens indignatio¬
nem suam a nobis , et auferens bella usque ad fi¬
nem terrae , divina sua gratia omnium mentes il¬
lustret , omniumque corda christianae pacis amore
inflammet, atque omnipotenti sua virtute efficiat, ut
omnes in fide et caritate radicati, fundati, sancta
Eius mandata diligentissime servent , ac peccato¬
rum veniam humili contritoque corde efflagitent, et
declinantes a malo, et facientes bonum per iusti-
tiae semitas ambulent, et mutuam inter se caritatem
continuam habeant, exerceant, atque ita cum Deo,
cum semetipsis , et cum omnibus hominibus salu¬
tarem consequantur pacem. Nihil dubitamus, Vene¬
rabiles Fratres, quin pro perspecta vestra erga Nos
 

et hanc Apostolicam Sedem observantia hisce No¬
stris desideriis ac votis quam diligentissime obse¬
qui studeatis. Vt autem fideles ardentiori studio
et uberiori fructu instent precibus per Vos sta¬
tuendis , caelestium munerum thesauros , quo¬
rum dispensationem Nobis tradidit Altissimus, pro¬
ferre et erogare censuimus. Quocirca iisdem fidelibus
tercentum dierum Indulgentiam in forma Ecclesiae
consueta concedimus toties lucrandam, quoties ipsi
commemoratis precibus devote interfuerint, easque
peregerint. Insuper, durante harum precationum tem¬
pore, eisdem fidelibus Plenariam largimur Indulgen¬
tiam semel tantum in mense eo die consequendam,
quo ipsi sacramentali confessione rite expiati san-
ctissimaque Eucharistia refecti, aliquod templum re¬
ligiose visitaverint, ibique pias ad Deum preces eum-
dem in finem effuderint. Denique nihil Nobis gratius,
quam hac etiam uti occasione, ut iterum testemur
et confirmemus praecipuam, qua Vos omnes, Vene¬
rabiles Fratres, prosequimur, benevolentiam. Cuius
Nostrae in Vos studiosissimae voluntatis pignus quo¬
que sit Apostolica Benedictio, quam ex intimo corde
profectam Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque
Clericis Laicisque fidelibus cuiusque vestrum fidei
traditis peramanter impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die 27
Aprilis Anno 1859. Pontificatus Nostri Anno De-
cimotertio.