Quinquaginta parabolae (1510–1517), versio electronica/De Diaboli piscatione Parabola XVII

E Wikisource
1510

editio: Marulić, Marko Quinquaginta parabole Venetiis industria Francisci Lucensis sacerdotis optimi : in edibus Petri Liechtenstein

impressorum diligentissimi 1517, die xviii mensis Februarii 31, [1] c. ; 8° Bibliothèque nationale de France, microfilm, 62

imagines
 DE IIS QVOS TENTATIO SVPERAT ET A QVIBVS SVPERATVR Parabola XVI DE DIABOLI AVCVPIO Parabola XVIII 

DE DIABOLI PISCATIONE Parabola XVII[recensere]

Piscator callidissimus, cum uarii saporis escas tranquillo mari effudisset, multa piscium genera uno superiectae fundae sinu comprehendebat, comprehensos mactabat. Si qui autem illorum, antequam reticulum in sicco traheretur, maculis illis, quibus implicatus fuerat, sese expedisset, fuga salutem petebat. Post haec malebat herbis, quae in imo fundo nascuntur, secure pasci quam praedulces cibos illos, qui in summo fluitarent, cum periculo rapere.

Piscator hic diabolus est. Varia uoluptatum genera proponit hominibus, quos fallere quaerit. Superbis offert inanis glorie iactantiam, auaris illicitum lucrum, lasciuis nefarios concubitus, inuidis alienae famae sugillationem, gulosis crapulam, iracundis nocendi appetitum, ociosis ignauiam inutilemque torporem. Cunque talibus blandimentis incautos lactauerit, captos perimit. Morti enim aeternae destinatos perpetuo cruciat. Porro, siquis ante mortem laqueis eius per poenitentiam sese liberauerit, memor, in quanto salutis suae discrimine uersatus sit, mauult humilitate deiici, egestate premi, caste uiuere, omnes diligere, ieiuniis extenuari, iniuriam remittere, in bonis operibus quotidie exerceri quam in omnibus corporis uoluptatibus perfrui . Quarum breuem dulcedinem subsequitur aeterni supplicii amaritudo. Quisquis autem uitio aliquo ex his, quae supra memorauimus, delectatur, diaboli hamo captus est. Peribit, nisi, priusquam pereat, poenitentiam egerit et, quae uoluptate illectus commisit, dolendo deleuerit.

 DE IIS QVOS TENTATIO SVPERAT ET A QVIBVS SVPERATVR Parabola XVI DE DIABOLI AVCVPIO Parabola XVIII