DE IMPARI MERITO PARIS BONITATIS MONACHI ET SECVLARIS Parabola XIV | DE IIS QVOS TENTATIO SVPERAT ET A QVIBVS SVPERATVR Parabola XVI |
DE FVGIENDA FEMINARVM CONSVETVDINE PROFESSORIBVS CASTITATIS Parabola XV
[recensere]Quidam in Sicilia montem Aethnam flammas eructantem cum inscenderet, igni propior factus ardorem sentire coepit. Tum, quo proximior flagranti iugo accesserat, eo magis aestuabat. Postremo cupiditate scrutandi naturae secreta tam ultra processit, ut cinere prunisque repentina quadam montis respiratione ueluti uento effusis inuolutus periret. Qui uero procul inde considentes huic spectaculo aderant, ut uiderunt quod contigit, detestati sunt hominis temeritatem, qui tam praesenti periculo uitam committere ausus fuisset nulla compulsus necessitate. Quam obrem ipsi retro cessere atque ad tutiora loca, unde uix fumum portentosi ardoris cernere ualerent, raptim sese transtulerunt.
Huius parabolae similitudinem explicare poterit, qui nouit, in quanto amittendae castitatis uersentur periculo, qui se ultro ingerunt aspectibus feminarum. Illis arridere, cum illis confabulari, illas tangere Aethneis ignibus proximare est. Tunc si licentior intercesserit familiaritas, libidinis incendiis conflagrabit sanctioris propositi pudor, et turpi seruire incipient luxuriae, qui ante seruierant Christo. Qui uero a mulierum consuetudine, quantum potest, procul se fecerit et non minus eis quam Siculis illis ardoribus accedere ueritus fuerit, semper cauens periculum, quod multos perdidit, hic demum animi corporisque integritatem, quam Deo uouit, laetus offeret et angelorum consortium merebitur in caelo, qui angelorum uitam uixit in terris.
DE IMPARI MERITO PARIS BONITATIS MONACHI ET SECVLARIS Parabola XIV | DE IIS QVOS TENTATIO SVPERAT ET A QVIBVS SVPERATVR Parabola XVI |