Jump to content

De lege agraria (Contra Rullum)/Oratio secunda

Checked
E Wikisource
(Redirectum de De Lege Agraria Oratio secvnda contra P. Servilivm Rvllvm Tr. Pleb. in Senatv)

De Lege Agraria Oratio secvnda contra P. Servilivm Rvllvm Tr. Pleb. in Senatv

[1] Est hoc in more positum, Quirites, institutoque maiorum, ut ei qui beneficio vestro imagines familiae suae consecuti sunt eam primam habeant contionem, qua gratiam benefici vestri cum suorum laude coniungant. Qua in oratione non nulli aliquando digni maiorum loco reperiuntur, plerique autem hoc perficiunt ut tantum maioribus eorum debitum esse videatur, unde etiam quod posteris solveretur redundaret. Mihi, Quirites, apud vos de meis maioribus dicendi facultas non datur, non quo non tales fuerint qualis nos illorum sanguine creatos disciplinisque institutos videtis, sed quod laude populari atque honoris vestri luce caruerunt. [2] De me autem ipso vereor ne adrogantis sit apud vos dicere, ingrati tacere. Nam et quibus studiis hanc dignitatem consecutus sim memet ipsum commemorare perquam grave est, et silere de tantis vestris beneficiis nullo modo possum. Qua re adhibebitur a me certa ratio moderatioque dicendi, ut quid a vobis acceperim commemorem, qua re dignus vestro summo honore singularique iudicio sim, ipse modice dicam, si necesse erit, vos eosdem existimaturos putem qui iudicavistis.


[3] Me perlongo intervallo prope memoriae temporumque nostrorum primum hominem novum consulem fecistis et eum locum quem nobilitas praesidiis firmatum atque omni ratione obvallatum tenebat me duce rescidistis virtutique in posterum patere voluistis. Neque me tantum modo consulem, quod est ipsum per sese amplissimum, sed ita fecistis quo modo pauci nobiles in hac civitate consules facti sunt, novus ante me nemo. Nam profecto, si recordari volueritis de novis hominibus, reperietis eos qui sine repulsa consules facti sunt diuturno labore atque aliqua occasione esse factos, cum multis annis post petissent quam praetores fuissent, aliquanto serius quam per aetatem ac per leges liceret; qui autem anno suo petierint, sine repulsa non esse factos; me esse unum ex omnibus novis hominibus de quibus meminisse possimus, qui consulatum petierim cum primum licitum sit, consul factus sim cum primum petierim, ut vester honos ad mei temporis diem petitus, non ad alienae petitionis occasionem interceptus, nec diuturnis precibus efflagitatus, sed dignitate impetratus esse videatur. [4] Est illud amplissimum quod paulo ante commemoravi, Quirites, quod hoc honore ex novis hominibus primum me multis post annis adfecistis, quod prima petitione, quod anno meo, sed tamen magnificentius atque ornatius esse illo nihil potest, quod meis comitiis non tabellam vindicem tacitae libertatis, sed vocem vivam prae vobis indicem vestrarum erga me voluntatum ac studiorum tulistis. Itaque me non extrema diribitio suffragiorum, sed primi illi vestri concursus, neque singulae voces praeconum, sed una vox universi populi Romani consulem declaravit. [5] Hoc ego tam insigne, tam singulare vestrum beneficium, Quirites, cum ad animi mei fructum atque laetitiam duco esse permagnum, tum ad curam sollicitudinemque multo magis. Versantur enim, Quirites, in animo meo multae et graves cogitationes quae mihi nullam partem neque diurnae neque nocturnae quietis impertiunt, primum tuendi consulatus, quae cum omnibus est difficilis et magna ratio, tum vero mihi praeter ceteros cuius errato nulla venia, recte facto exigua laus et ab invitis expressa proponitur; non dubitanti fidele consilium, non laboranti certum subsidium nobilitatis ostenditur. [6] Quod si solus in discrimen aliquod adducerer, ferrem, Quirites, animo aequiore; sed mihi videntur certi homines, si qua in re me non modo consilio verum etiam casu lapsum esse arbitrabuntur, vos universos qui me antetuleritis nobilitati vituperaturi. Mihi autem, Quirites, omnia potius perpetienda esse duco quam non ita gerendum consulatum ut in omnibus meis factis atque consiliis vestrum de me factum consiliumque laudetur. Accedit etiam ille mihi summus labor ac difficillima ratio consulatus gerendi, quod non eadem mihi qua superioribus consulibus lege et condicione utendum esse decrevi, qui aditum huius loci conspectumque vestrum partim magno opere fugerunt, partim non vehementer secuti sunt. Ego autem non solum hoc in loco dicam ubi est id dictu facillimum, sed in ipso senatu in quo esse locus huic voci non videbatur popularem me futurum esse consulem prima illa mea oratione Kalendis Ianuariis dixi. [7] Neque enim ullo modo facere possum ut, cum me intellegam non hominum potentium studio, non excellentibus gratiis paucorum, sed universi populi Romani iudicio consulem ita factum ut nobilissimis hominibus longe praeponerer, non et in hoc magistratu et in omni vita <videar> esse popularis. Sed mihi ad huius <verbi> vim et interpretationem vehementer opus est vestra sapientia. Versatur enim magnus error propter insidiosas non nullorum simulationes qui, cum populi non solum commoda verum etiam salutem oppugnant et impediunt, oratione adsequi volunt ut populares esse videantur. [8] Ego qualem Kalendis Ianuariis acceperim rem publicam, Quirites, intellego, plenam sollicitudinis, plenam timoris; in qua nihil erat mali, nihil adversi quod non boni metuerent, improbi exspectarent; omnia turbulenta consilia contra hunc rei publicae statum et contra vestrum otium partim iniri, partim nobis consulibus designatis inita esse dicebantur; sublata erat de foro fides non ictu aliquo novae calamitatis, sed suspicione ac perturbatione iudiciorum, infirmatione rerum iudicatarum; novae dominationes, extraordinaria non imperia, sed regna quaeri putabantur. [9] Quae cum ego non solum suspicarer, sed plane cernerem--neque enim obscure gerebantur--dixi in senatu in hoc magistratu me popularem consulem futurum. Quid enim est tam populare quam pax? qua non modo ei quibus natura sensum dedit sed etiam tecta atque agri mihi laetari videntur. Quid tam populare quam libertas? quam non solum ab hominibus verum etiam a bestiis expeti atque omnibus rebus anteponi videtis. Quid tam populare quam otium? quod ita iucundum est ut et vos et maiores vestri et fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos putet, ut aliquando in otio possit esse, praesertim in imperio ac dignitate. Quin idcirco etiam maioribus nostris praecipuam laudem gratiamque debemus, quod eorum labore est factum uti impune in otio esse possemus. Qua re qui possum non esse popularis, cum videam haec omnia, Quirites, pacem externam, libertatem propriam generis ac nominis vestri, otium domesticum, denique omnia quae vobis cara atque ampla sunt in fidem et quodam modo in patrocinium mei consulatus esse conlata? [10] Neque enim, Quirites, illud vobis iucundum aut populare debet videri, largitio aliqua promulgata, quae verbis ostentari potest, re vera fieri nisi exhausto aerario nullo pacto potest; neque vero illa popularia sunt existimanda, iudiciorum perturbationes, rerum iudicatarum infirmationes, restitutio damnatorum, qui civitatum adflictarum perditis iam rebus extremi exitiorum solent esse exitus; nec, si qui agros populo Romano pollicentur, si aliud quiddam obscure moliuntur, aliud spe ac specie simulationis ostentant, populares existimandi sunt.


Nam vere dicam, Quirites, genus ipsum legis agrariae vituperare non possum. Venit enim mihi in mentem duos clarissimos, ingeniosissimos, amantissimos plebei Romanae viros, Ti. et C. Gracchos, plebem in agris publicis constituisse, qui agri a privatis antea possidebantur. Non sum autem ego is consul qui, ut plerique, nefas esse arbitrer Gracchos laudare, quorum consiliis, sapientia, legibus multas esse video rei publicae partis constitutas. [11] Itaque, ut initio mihi designato consuli nuntiabatur legem agrariam tribunos plebis designatos conscribere, cupiebam quid cogitarent cognoscere; etenim arbitrabar, quoniam eodem anno gerendi nobis essent magistratus, esse aliquam oportere inter nos rei publicae bene administrandae societatem. [12] Cum familiariter me in eorum sermonem insinuarem ac darem, celabar, excludebar, et, cum ostenderem, si lex utilis plebi Romanae mihi videretur, auctorem me atque adiutorem futurum, tamen aspernabantur hanc liberalitatem meam; negabant me adduci posse ut ullam largitionem probarem. Finem feci offerendi mei ne forte mea sedulitas aut insidiosa aut impudens videretur. Interea non desistebant clam inter se convenire, privatos quosdam adhibere, ad suos coetus occultos noctem adiungere et solitudinem. Quibus rebus quanto in metu fuerimus, ex vestra sollicitudine in qua illis temporibus fuistis facile adsequi coniectura poteritis. [13] Ineunt tandem magistratus tribuni plebis; contio exspectatur P. Rulli, quod et princeps erat agrariae legis et truculentius se gerebat quam ceteri. Iam designatus alio voltu, alio vocis sono, alio incessu esse meditabatur, vestitu obsoletiore, corpore inculto et horrido, capillatior quam ante barbaque maiore, ut oculis et aspectu denuntiare omnibus vim tribuniciam et minitari rei publicae videretur. Legem hominis contionemque exspectabam; lex initio nulla proponitur, contionem in pridie Idus advocari iubet. Summa cum exspectatione concurritur. Explicat orationem sane longam et verbis valde bonis. Vnum erat quod mihi vitiosum videbatur, quod tanta ex frequentia inveniri nemo potuit qui intellegere posset quid diceret. Hoc ille utrum insidiarum causa fecerit, an hoc genere eloquentiae delectetur nescio. Tametsi, qui acutiores in contione steterant, de lege agraria nescio quid voluisse eum dicere suspicabantur. Aliquando tandem me designato lex in publicum proponitur. Concurrunt iussu meo plures uno tempore librarii, descriptam legem ad me adferunt. [14] Omni hoc ratione vobis confirmare possum, Quirites, hoc animo me ad legendam legem cognoscendamque venisse ut, si eam vobis accommodatam atque utilem esse intellegerem, auctor eius atque adiutor essem. Non enim natura neque discidio neque odio penitus insito bellum nescio quod habet susceptum consulatus cum tribunatu, quia persaepe seditiosis atque improbis tribunis plebis boni et fortes consules obstiterunt, et quia vis tribunicia non numquam libidini restitit consulari. Non potestatum dissimilitudo, sed animorum disiunctio dissensionem facit. [15] Itaque hoc animo legem sumpsi in manus ut eam cuperem esse aptam vestris commodis et eius modi quam consul re, non oratione popularis et honeste et libenter posset defendere. Atque ego a primo capite legis usque ad extremum reperio, Quirites, nihil aliud cogitatum, nihil aliud susceptum, nihil aliud actum nisi uti x reges aerari, vectigalium, provinciarum omnium, totius rei publicae, regnorum, liberorum populorum, orbis denique terrarum domini constituerentur legis agrariae simulatione atque nomine. Sic confirmo, Quirites, hac lege agraria pulchra atque populari dari vobis nihil, condonari certis hominibus omnia, ostentari populo Romano agros, eripi etiam libertatem, privatorum pecunias augeri, publicas exhauriri, denique, quod est indignissimum, per tribunum plebis, quem maiores praesidem libertatis custodemque esse voluerunt, reges in civitate constitui. [16] Quae cum, Quirites, euero, si falsa vobis videbuntur esse, sequar auctoritatem vestram, mutabo meam sententiam; sin insidias fieri libertati vestrae simulatione largitionis intellegetis, nolitote dubitare plurimo sudore et sanguine maiorum vestrorum partam vobisque traditam libertatem nullo vestro labore consule adiutore defendere.


Primum caput est legis agrariae quo, ut illi putant, temptamini leviter quo animo libertatis vestrae deminutionem ferre possitis. Iubet enim tribunum plebis qui eam legem tulerit creare xviros per tribus xvii, ut, quem viiii tribus fecerint, is xvir sit. [17] Hic quaero quam ob causam initium rerum ac legum suarum hinc duxerit ut populus Romanus suffragio privaretur. Totiens legibus agrariis curatores constituti sunt iiiviri, vviri, xviri; quaero a populari tribuno plebis ecquando nisi per xxxv tribus creati sint. Etenim cum omnis potestates, imperia, curationes ab universo populo Romano proficisci convenit, tum eas profecto maxime quae constituuntur ad populi fructum aliquem et commodum, in quo et universi deligant quem populo Romano maxime consulturum putent, et unus quisque studio et suffragio suo viam sibi ad beneficium impetrandum munire possit. Hoc tribuno plebis potissimum venit in mentem, populum Romanum universum privare suffragiis, paucas tribus non certa condicione iuris, sed sortis beneficio fortuito ad usurpandam libertatem vocare. [18] 'Item,' inquit, 'eodemqve modo,' capite altero, 'vt comitiis pontificis maximi.' Ne hoc quidem vidit, maiores nostros tam fuisse popularis ut, quem per populum creari fas non erat propter religionem sacrorum, in eo tamen propter amplitudinem sacerdoti voluerint populo supplicari. Atque hoc idem de ceteris sacerdotiis Cn. Domitius, tribunus plebis, vir clarissimus, tulit, quod populus per religionem sacerdotia mandare non poterat, ut minor pars populi vocaretur; ab ea parte qui esset factus, is a conlegio cooptaretur. [19] Videte quid intersit inter Cn. Domitium, tribunum plebis, hominem nobilissimum, et P. Rullum qui temptavit, ut opinor, patientiam vestram, cum se nobilem esse diceret. Domitius, quod per caerimonias populi fieri non poterat, ratione adsecutus est, ut id, quoad posset, quoad fas esset, quoad liceret, populi ad partis daret; hic, quod populi semper proprium fuit, quod nemo imminuit, nemo mutavit quin ei qui populo agros essent adsignaturi ante acciperent a populo beneficium quam darent, id totum eripere vobis atque e manibus extorquere conatus est. Ille, quod dari populo nullo modo poterat, tamen quodam modo dedit; hic, quod adimi nullo pacto potest, tamen quadam ratione eripere conatur.


[20] Quaeret quispiam in tanta iniuria tantaque impudentia quid spectarit. Non defuit consilium; fides erga plebem Romanam, Quirites, aequitas in vos libertatemque vestram vehementer defuit. Iubet enim comitia xviris habere creandis eum qui legem tulerit. Hoc dicam planius: Iubet Rullus, homo non cupidus neque appetens, habere comitia Rullum. Nondum reprehendo; video fecisse alios; illud quod nemo fecit, de minore parte populi, quo pertineat videte. Habebit comitia, volet eos renuntiare quibus regia potestas hac lege quaeritur; universo populo neque ipse committit neque illi horum consiliorum auctores committi recte putant posse. [21] Sortietur tribus idem Rullus. Homo felix educet quas volet tribus. Quos viiii tribus xviros fecerint ab eodem Rullo eductae, hos omnium rerum, ut iam ostendam, dominos habebimus. Atque hi, ut grati ac memores benefici esse videantur, aliquid se viiii tribuum notis hominibus debere confitebuntur, reliquis vero vi et xx tribubus nihil erit quod non putent posse suo iure se denegare. Quos tandem igitur xviros fieri volt? Se primum. Qui licet? leges enim sunt veteres neque eae consulares, si quid interesse hoc arbitramini, sed tribuniciae vobis maioribusque vestris vehementer gratae atque iucundae; Licinia est lex et altera Aebutia, quae non modo eum qui tulerit de aliqua curatione ac potestate sed etiam conlegas eius, cognatos, adfinis excipit, ne eis ea potestas curatiove mandetur. [22] Etenim si populo consulis, remove te a suspicione alicuius tui commodi, fac fidem te nihil nisi populi utilitatem et fructum quaerere, sine ad alios potestatem, ad te gratiam benefici tui pervenire. Nam hoc quidem vix est liberi populi, vix vestrorum animorum ac magnificentiae. Quis legem tulit? Rullus. Quis maiorem partem populi suffragiis prohibuit? Rullus. Quis comitiis praefuit, quis tribus quas voluit vocavit nullo custode sortitus, quis xviros quos voluit creavit? Idem Rullus. Quem principem renuntiavit? Rullum. Vix me hercule servis hoc eum suis, non <modo> vobis omnium gentium dominis probaturum arbitror. Optimae leges igitur hac lege sine ulla exceptione tollentur; idem lege sibi sua curationem petet, idem maiore parte populi suffragiis spoliata comitia habebit, quos volet atque in eis se ipsum renuntiabit, et videlicet conlegas suos ascriptores legis agrariae non repudiabit, a quibus ei locus primus in indice et in praescriptione legis concessus est; ceteri fructus omnium rerum qui in spe legis huius positi sunt communi cautione atque aequa ex parte retinentur.


[23] At videte hominis diligentiam, si aut Rullum <illud> cogitasse aut si Rullo potuisse in mentem venire arbitramini. Viderunt ei qui haec machinabantur, si vobis ex omni populo deligendi potestas esset data, quaecumque res esset in qua fides, integritas, virtus, auctoritas quaereretur, vos eam sine dubitatione ad Cn. Pompeium principem delaturos. Etenim quem unum ex cunctis delegissetis ut eum omnibus omnium gentium bellis terra et mari praeponeretis, certe in xviris faciendis sive fides haberetur sive honos, et committi huic optime et ornari hunc iustissime posse intellegebant. [24] Itaque excipitur hac lege non adulescentia, non legitimum aliquod impedimentum, non potestas, non magistratus ullus aliis negotiis ac legibus impeditus, reus denique quo minus xvir fieri possit, non excipitur; Cn. Pompeius excipitur, ne cum P. Rullo--taceo de ceteris --ßxvir fieri possit. Praesentem enim profiteri iubet, quod nulla alia in lege umquam fuit ne in eis quidem magistratibus quorum certus ordo est, ne, si accepta lex esset, illum sibi conlegam ascriberetis custodem ac vindicem cupiditatum. Hic, quoniam video vos hominis dignitate et contumelia legis esse commotos, renovabo illud quod initio dixi, regnum comparari, libertatem vestram hac lege funditus tolli. [25] An vos aliter existimabatis? cum ad omnia vestra pauci homines cupiditatis oculos adiecissent, non eos in primis id acturos ut ex omni custodia vestrae libertatis, ex omni potestate, curatione, patrocinio vestrorum commodorum Cn. Pompeius depelleretur? Viderunt et vident, si per imprudentiam vestram, neglegentiam meam legem incognitam acceperitis, fore uti postea cognitis insidiis, cum xviros creetis, tum vitiis omnibus et sceleribus legis Cn. Pompei praesidium opponendum putetis. Et hoc parvum argumentum vobis erit, a certis hominibus dominationem potestatemque omnium rerum quaeri, cum videatis eum quem custodem vestrae libertatis fore videant expertem fieri dignitatis?


[26] Cognoscite nunc quae potestas xviris et quanta detur. Primum lege curiata xviros ornat. Iam hoc inauditum et plane novum, uti curiata lege magistratus detur qui nullis comitiis ante sit datus. Eam legem ab eo praetore populi Romani qui sit primus factus ferri iubet. At quo modo? Vt ei xviratum habeant quos plebs designaverit. Oblitus est nullos a plebe designari. Et is orbem terrarum constringit novis legibus qui, quod in secundo capite scriptum est, non meminit in tertio? Atque hic perspicuum est quid iuris a maioribus acceperitis, quid ab hoc tribuno plebis vobis relinquatur. Maiores de singulis magistratibus bis vos sententiam ferre voluerunt. Nam cum centuriata lex censoribus ferebatur, cum curiata ceteris patriciis magistratibus, tum iterum de eisdem iudicabatur, ut esset reprehendendi potestas, si populum benefici sui paeniteret. [27] Nunc, Quirites, prima illa comitia tenetis, centuriata et tributa, curiata tantum auspiciorum causa remanserunt. Hic autem tribunus plebis quia videbat potestatem neminem iniussu populi aut plebis posse habere, curiatis eam comitiis quae vos non initis confirmavit, tributa quae vestra erant sustulit. Ita cum maiores binis comitiis voluerint vos de singulis magistratibus iudicare, hic homo popularis ne unam quidem populo comitiorum potestatem reliquit. [28] Sed videte hominis religionem et diligentiam. Vidit et perspexit sine curiata lege xviros potestatem habere non posse, quoniam per viiii tribus essent constituti; iubet ferre de his legem curiatam; praetori imperat. Quam id ipsum absurde, nihil ad me attinet. Iubet enim, qui primus sit praetor factus, eum legem curiatam ferre; sin is ferre non possit, qui postremus sit, ut aut lusisse in tantis rebus aut profecto nescio quid spectasse videatur. Verum hoc quod est aut ita perversum ut ridiculum, aut ita malitiosum ut obscurum sit, relinquamus; ad religionem hominis revertamur. Videt sine lege curiata nihil agi per xviros posse. [29] Quid postea, si ea lata non erit? Attendite ingenium. 'Tvm ei xviri,' inquit, 'eodem ivre sint qvo qvi optima lege.' Si hoc fieri potest ut in hac civitate quae longe iure libertatis ceteris civitatibus antecellit quisquam nullis comitiis imperium aut potestatem adsequi possit, quid attinet tertio capite legem curiatam ferre iubere, cum quarto permittas ut sine lege curiata idem iuris habeant quod haberent, si optima lege a populo essent creati? Reges constituuntur, non xviri, Quirites, itaque ab his initiis fundamentisque nascuntur, ut non modo cum <magistratum> gerere coeperint, sed etiam cum constituentur, omne vestrum ius, potestas libertasque tollatur. [30] At videte quam diligenter retineat ius tribuniciae potestatis. Consulibus legem curiatam ferentibus a tribunis plebis saepe est intercessum--neque tamen nos id querimur, esse hanc tribunorum plebis potestatem; tantum modo, si quis ea potestate temere est usus, <furiosum> existimamus--; hic tribunus plebis legi curiatae quam praetor ferat adimit intercedendi potestatem. Atque hoc cum in eo reprehendendum est quod per tribunum plebis tribunicia potestas minuitur, tum in eo deridendum quod consuli, si legem curiatam non habet, attingere rem militarem non licet, hic, cui vetat intercedi, ei potestatem, etiam si intercessum sit, tamen eandem constituit quam si lata esset lex, ut non intellegam qua re aut hic vetet intercedere aut quemquam intercessurum putet, cum intercessio stultitiam intercessoris significatura sit, non rem impeditura.


[31] Sint igitur xviri neque veris comitiis, hoc est, populi suffragiis, neque illis ad speciem atque ad usurpationem vetustatis per xxx lictores auspiciorum causa adumbratis constituti. Videte nunc eos qui a vobis nihil potestatis acceperint quanto maioribus ornamentis adficiat quam omnes nos adfecti sumus quibus vos amplissimas potestates dedistis. Iubet auspicia coloniarum deducendarum causa xviros habere pullarios<que>, 'eodem ivre,' inquit, 'qvo habvervnt iiiviri lege Sempronia.' Audes etiam, Rulle, mentionem facere legis Semproniae, nec te ea lex ipsa commonet iiiviros illos xxxv tribuum suffragio creatos esse? Et cum tu a Ti. Gracchi aequitate ac pudore longissime remotus sis, id quod dissimillima ratione factum sit eodem iure putas esse oportere? [32] Dat praeterea potestatem verbo praetoriam, re vera regiam; definit in quinquennium, facit sempiternam; tantis enim confirmat opibus et copiis ut invitis eripi nullo modo possit. Deinde ornat apparitoribus, scribis, librariis, praeconibus, architectis, praeterea mulis, tabernaculis, centunculis, supellectili; sumptum haurit ex aerario, suppeditat a sociis; finitores ex equestri loco ducentos, vicenos singulorum stipatores corporis constituit, eosdem ministros et satellites potestatis.


Formam adhuc habetis, Quirites, et speciem ipsam tyrannorum; insignia videtis potestatis, nondum ipsam potestatem. Dixerit enim fortasse quispiam: 'quid me ista laedunt, scriba, lictor, praeco, pullarius?' Omnia sunt haec huius modi, Quirites, ut, ea qui habeat sine vestris suffragiis, aut rex non ferendus aut privatus furiosus esse videatur. [33] Perspicite quanta potestas permittatur; non privatorum insaniam, sed intolerantiam regum esse dicetis. Primum permittitur infinita potestas innumerabilis pecuniae conficiendae vestris vectigalibus non fruendis, sed alienandis; deinde orbis terrarum gentiumque omnium datur cognitio sine consilio, poena sine provocatione, animadversio sine auxilio. [34] Iudicare per quinquennium vel de consulibus vel de ipsis tribunis plebis poterunt; de illis interea nemo iudicabit; magistratus eis petere licebit, causam dicere non licebit; emere agros a quibus volent et quos volent quam volent magno poterunt; colonias deducere novas, renovare veteres, totam Italiam suis coloniis ut complere liceat permittitur; omnis provincias obeundi, liberos populos agris multandi, regnorum vendendorum summa potestas datur; cum velint, Romae esse, cum commodum sit, quacumque velint summo cum imperio iudicioque rerum omnium vagari ut liceat conceditur; interea dissolvant iudicia publica, e consiliis abducant quos velint, singuli de maximis rebus iudicent, quaestori permittant, finitorem mittant, ratum sit quod finitor uni illi a quo missus erit renuntiaverit. [35] Verbum mihi deest, Quirites, cum ego hanc potestatem regiam appello, sed profecto maior est quaedam. Nullum enim regnum fuit umquam quod non se, <si> minus iure aliquo, at regionibus tamen certis contineret. Hoc vero infinitum est, quo et regna omnia et vestrum imperium, quod latissime patet, et ea quae partim libera a vobis, partim etiam ignorata vobis sunt, permissu legis continentur.


Datur igitur eis primum ut liceat ea vendere omnia de quibus vendendis senatus consulta facta sunt M. Tullio Cn. Cornelio consulibus post<ve> ea. [36] Cur hoc tam est obscurum atque caecum? Quid? ista omnia de quibus senatus censuit nominatim in lege perscribi nonne potuerunt? Duae sunt huius obscuritatis causae, Quirites, una pudoris, si quis pudor esse potest in tam insigni impudentia, altera sceleris. Nam neque ea quae senatus vendenda censuit nominatim audet appellare; sunt enim loca publica urbis, sunt sacella quae post restitutam tribuniciam potestatem nemo attigit, quae maiores in urbe <partim ornamenta urbis,> partim periculi perfugia esse voluerunt. Haec lege tribunicia xviri vendent. Accedet eo mons Gaurus, accedent salicta ad Minturnas, adiungetur etiam illa via vendibilis Herculanea multarum deliciarum et magnae pecuniae, permulta alia quae senatus propter angustias aerari vendenda censuit, consules propter invidiam non vendiderunt. [37] Verum haec fortasse propter pudorem in lege reticentur. Sed illud magis est credendum et pertimescendum quod audaciae xvirali corrumpendarum tabularum publicarum fingendorumque senatus consultorum, quae facta numquam sint, cum ex eo numero qui per eos annos consules fuerunt multi mortui sint, magna potestas permittitur. Nisi forte nihil est aequum nos de eorum audacia suspicari quorum cupiditati nimium angustus orbis terrarum esse videatur.


[38] Habetis unum venditionis genus quod magnum videri vobis intellego; sed attendite animos ad ea quae consequuntur; hunc quasi gradum quendam atque aditum ad cetera factum intellegetis. 'Qvi agri, qvae loca, aedificia.' Quid est praeterea? Multa in mancipiis, in pecore, auro, argento, ebore, veste, supellectili, ceteris rebus. Quid dicam? invidiosum putasse hoc fore, si omnia nominasset? Non metuit invidiam. Quid ergo? Longum putavit et timuit ne quid praeteriret; ascripsit 'alivdve qvid,' qua brevitate rem nullam esse exceptam videtis. Quicquid igitur sit extra Italiam quod publicum populi Romani factum sit L. Sulla Q. Pompeio consulibus aut postea, id xviros iubet vendere. [39] Hoc capite, Quirites, omnis gentis, nationes, provincias, regna xvirum dicioni, iudicio potestatique permissa et condonata esse dico. Primum hoc quaero, ecqui tandem locus usquam sit quem non possint xviri dicere publicum populi Romani esse factum. Nam cum idem possit iudicare qui dixerit, quid est quod non liceat ei dicere cui liceat eidem iudicare? Commodum erit Pergamum, Smyrnam, Trallis, Ephesum, Miletum, Cyzicum, totam denique Asiam quae post L. Sullam Q. Pompeium consules recuperata sit populi Romani factam esse dicere; [40] utrum oratio ad eius rei disputationem deerit, an, cum idem et disseret et iudicabit, impelli non poterit ut falsum iudicet? an, si condemnare Asiam nolet, terrorem damnationis et minas non quanti volet aestimabit? Quid? quod disputari contra nullo pacto potest, quod iam statutum a nobis est et iudicatum, quoniam hereditatem iam crevimus, regnum Bithyniae, quod certe publicum est populi Romani factum, num quid causae est quin omnis agros, urbis, stagna, portus, totam denique Bithyniam xviri vendituri sint? Quid? Mytilenae, quae certe vestrae, Quirites, belli lege ac victoriae iure factae sunt, urbs et natura ac situ et descriptione aedificiorum et pulchritudine in primis nobilis, agri iucundi et fertiles, nempe eodem capite inclusi continentur. [41] Quid? Alexandrea cunctaque Aegyptus ut occulte latet, ut recondita est, ut furtim tota xviris traditur! Quis enim vestrum hoc ignorat, dici illud regnum testamento regis Alexae populi Romani esse factum? Hic ego consul populi Romani non modo nihil iudico sed ne quid sentiam quidem profero. Magna enim mihi res non modo ad statuendum sed etiam ad dicendum videtur esse. Video qui testamentum factum esse confirmet; auctoritatem senatus exstare hereditatis aditae sentio tum cum Alexa mortuo nos tris legatos Tyrum misimus, qui ab illo pecuniam depositam recuperarent. [42] Haec L. Philippum saepe in senatu confirmasse memoria teneo; eum qui regnum illud teneat hoc tempore neque genere neque animo regio esse inter omnis fere video convenire. Dicitur contra nullum esse testamentum, non oportere populum Romanum omnium regnorum appententem videri, demigraturos in illa loca nostros homines propter agrorum bonitatem et omnium rerum copiam. [43] Hac tanta de re P. Rullus cum ceteris xviris conlegis suis iudicabit, et utrum iudicabit? Nam utrumque ita magnum est ut nullo modo neque concedendum neque ferendum sit. Volet esse popularis; populo Romano adiudicabit. Ergo idem ex sua lege vendet Alexandream, vendet Aegyptum, urbis copiosissimae pulcherrimorumque agrorum iudex, arbiter, dominus, rex denique opulentissimi regni reperietur. Non sumet sibi tantum, non appetet; iudicabit Alexandream regis esse, a populo Romano abiudicabit. [44] Primum cur <de> populi Romani hereditate xviri iudicent, cum vos volueritis de privatis hereditatibus cviros iudicare? Deinde quis aget causam populi Romani? ubi res ista agetur? qui sunt isti xviri, quos prospiciamus regnum Alexandreae Ptolomaeo gratis adiudicaturos? Quod si Alexandrea petebatur, cur non eosdem cursus hoc tempore quos L. Cotta L. Torquato consulibus cucurrerunt? cur non aperte ut antea, cur non item ut tum, derecto et palam regionem illam petiverunt? an qui etesiis, qui per cursum rectum regnum tenere non potuerunt, nunc caecis tenebris et caligine se Alexandream perventuros arbitrati sunt? [45] Atque illud circumspicite vestris mentibus una, Quirites. Legatos nostros, homines auctoritate tenui, qui rerum privatarum causa legationes liberas obeunt, tamen exterae nationes ferre vix possunt. Grave est enim nomen imperi atque id etiam in levi persona pertimescitur, propterea quod vestro, non suo nomine, cum hinc egressi sunt, abutuntur. Quid censetis, cum isti xviri cum imperio, cum fascibus, cum illa delecta finitorum iuventute per totum orbem terrarum vagabuntur, quo tandem animo, quo metu, quo periculo miseras nationes futuras? [46] Est in imperio terror; patientur. Est in adventu sumptus; ferent. Imperabitur aliquid muneris; non recusabunt. Illud vero quantum est, Quirites, cum is xvir qui aliquam in urbem aut exspectatus ut hospes aut repente ut dominus venerit illum ipsum locum quo venerit, illam ipsam sedem hospitalem in quam erit deductus publicam populi Romani esse dicet! At quanta calamitas populi, si dixerit, quantus ipsi quaestus, si negarit! Atque idem qui haec appetunt queri non numquam solent omnis terras Cn. Pompeio atque omnia maria esse permissa. Simile vero est multa committi et condonari omnia, labori et negotio praeponi an praedae et quaestui, mitti ad socios liberandos an ad opprimendos! Denique, si qui est honos singularis, nihilne interest, utrum populus Romanus eum cui velit deferat, an is impudenter populo Romano per legis fraudem surripiatur?


[47] Intellexistis quot res et quantas xviri legis permissu vendituri sint. Non est satis. Cum se sociorum, cum exterarum nationum, cum regum sanguine implerint, incidant nervos populi Romani, adhibeant manus vectigalibus vestris, inrumpant in aerarium. Sequitur enim caput, quo capite ne permittit quidem, si forte desit pecunia, quae tanta ex superioribus recipi potest ut deesse non debeat, sed plane, quasi ea res vobis saluti futura sit, ita cogit atque imperat ut xviri vestra vectigalia vendant nominatim, Quirites. [48] Eam tu mihi ex ordine recita de legis scripto populi Romani auctionem; quam me hercule ego praeconi huic ipsi luctuosam et acerbam praedicationem futuram puto.--ßAwjtio--Vt in suis rebus, ita in re publica luxuriosus <est> nepos, qui prius silvas vendat quam vineas! Italiam percensuisti; perge in Siciliam.--Nihil est in hac provincia quod aut in oppidis aut in agris maiores nostri proprium nobis reliquerint quin id venire iubeat. [49] Quod partum recenti victoria maiores vobis in sociorum urbibus ac finibus et vinculum pacis et monumentum belli reliquerunt, id vos ab illis acceptum hoc auctore vendetis? Hic mihi parumper mentis vestras, Quirites, commovere videor, dum patefacio vobis quas isti penitus abstrusas insidias se posuisse arbitrantur contra Cn. Pompei dignitatem. Et mihi, quaeso, ignoscite, si appello talem virum saepius. Vos mihi praetori biennio ante, Quirites, hoc eodem in loco personam hanc imposuistis ut, quibuscumque rebus possem, illius absentis dignitatem vobiscum una tuerer. Feci adhuc quae potui, neque familiaritate illius adductus nec spe honoris atque amplissimae dignitatis, quam ego, etsi libente illo, tamen absente illo per vos consecutus sum. [50] Quam ob rem, cum intellegam totam hanc fere legem ad illius opes evertendas tamquam machinam comparari, et resistam consiliis hominum et perficiam profecto, quod ego video, ut id vos universi non solum videre verum etiam tenere possitis. Iubet venire quae Attalensium, quae Phaselitum, quae Olympenorum fuerint, agrumque Aperensem et Oroandicum et Gedusanum. Haec P. Servili imperio et victoria, clarissimi viri, vestra facta sunt. Adiungit agros Bithyniae regios quibus nunc publicani fruuntur; deinde Attalicos agros in Cherroneso, in Macedonia qui regis Philippi sive Persae fuerunt, qui item a censoribus locati sunt et certissimum vectigal <adferunt>. [51] Ascribit eidem auctioni Corinthios agros opimos et fertilis, et Cyrenensis qui Apionis fuerunt, et agros in Hispania propter Carthaginem novam et in Africa ipsam veterem Carthaginem vendit, quam videlicet P. Africanus non propter religionem sedum illarum ac vetustatis de consili sententia consecravit, nec ut ipse locus eorum qui cum hac urbe de imperio decertarunt vestigia calamitatis ostenderet, sed non fuit tam diligens quam est Rullus, aut fortasse emptorem ei loco reperire non potuit. Verum inter hos agros captos veteribus bellis virtute summorum imperatorum adiungit regios agros Mithridatis, qui in Paphlagonia, qui in Ponto, qui in Cappadocia fuerunt, ut eos xviri vendant. [52] Itane vero? non legibus datis, non auditis verbis imperatoris, nondum denique bello confecto, cum rex Mithridates amisso exercitu regno expulsus tamen in ultimis terris aliquid etiam nunc moliatur atque ab invicta Cn. Pompei manu Maeote et illis paludibus et itinerum angustiis atque altitudine montium defendatur, cum imperator in bello versetur, in locis autem illis etiam nunc belli nomen reliquum sit, eos agros quorum adhuc penes Cn. Pompeium omne iudicium et potestas more maiorum debet esse xviri vendent? [53] Et, credo, P. Rullus--is enim sic se gerit ut sibi iam xvir designatus esse videatur--ad eam auctionem potissimum proficiscetur! Is videlicet, ante quam veniat in Pontum, litteras ad Cn. Pompeium mittet, quarum ego iam exemplum ab istis compositum esse arbitror: 'P. Servilivs Rvllvs tribvnvs plebis xvir s. d. <Cn.> Pompeio Cn. f.' Non credo ascripturum esse 'Magno,' non enim videtur id quod imminuere lege conatur concessurus verbo. 'Te volo cvrare vt mihi Sinopae praesto sis avxilivmqve addvcas, dvm eos agros qvos <tv> tvo labore cepisti ego mea lege vendam.' An Pompeium non adhibebit? in eius provincia vendet manubias imperatoris? Ponite ante oculos vobis Rullum in Ponto inter nostra atque hostium castra hasta posita cum suis formosis finitoribus auctionantem. [54] Neque in hoc solum inest contumelia, quae vehementer et insignis est et nova, ut ulla res parta bello nondum legibus datis etiam tum imperatore bellum administrante non modo venierit verum locata sit. Plus spectant homines certe quam contumeliam; sperant, si concessum sit inimicis Cn. Pompei cum imperio, cum iudicio omnium rerum, cum infinita potestate, cum innumerabili pecunia non solum illis in locis vagari verum etiam ad ipsius exercitum pervenire, aliquid illi insidiarum fieri, aliquid de eius exercitu, copiis, gloria detrahi posse. Putant, si quam spem in Cn. Pompeio exercitus habeat aut agrorum aut aliorum commodorum, hanc non habiturum, cum viderit earum rerum omnium potestatem ad xviros esse translatam. [55] Patior non moleste tam stultos esse qui haec sperent, tam impudentis qui conentur; illud queror, tam me ab eis esse contemptum ut haec portenta me consule potissimum cogitarent.


Atque in omnibus his agris aedificiisque vendendis permittitur xviris ut vendant 'qvibvscvmqve in locis.' O perturbatam rationem, o libidinem effrenatam, o consilia dissoluta atque perdita! Vectigalia locare nusquam licet nisi in hac urbe, hoc ex loco, hac vestrum frequentia. Venire nostras res proprias et in perpetuum a nobis abalienari in Paphlagoniae tenebris atque in Cappadociae solitudine licebit? [56] L. Sulla cum bona indemnatorum civium funesta illa auctione sua venderet et se praedam suam diceret vendere, tamen ex hoc loco vendidit nec, quorum oculos offendebat, eorum ipsorum conspectum fugere ausus est; xviri vestra vectigalia non modo non vobis, Quirites, arbitris sed ne praecone quidem publico teste vendent?


Sequitur 'omnis agros extra Italiam' infinito ex tempore, non, ut antea, ab Sulla et Pompeio consulibus. Cognitio xvirum, privatus sit an publicus; eique agro pergrande vectigal imponitur. [57] Hoc quantum iudicium, quam intolerandum, quam regium sit, quem praeterit, posse quibuscumque locis velint nulla disceptatione, nullo consilio privata publicare, publica liberare? Excipitur hoc capite ager <in> Sicilia Recentoricus; quem ego excipi et propter hominum necessitudinem et propter <rei> aequitatem, Quirites, ipse vehementer gaudeo. Sed quae <est> haec impudentia! Qui agrum Recentoricum possident, vetustate possessionis se, non iure, misericordia senatus, non agri condicione defendunt. Nam illum agrum publicum esse fatentur; se moveri possessionibus, antiquissimis sedibus, ac dis penatibus negant oportere. Ac, si est privatus ager Recentoricus, quid eum excipis? sin autem publicus, quae est ista aequitas ceteros, etiam si privati sint, permittere ut publici iudicentur, hunc excipere nominatim qui publicum se esse fateatur? Ergo eorum ager excipitur qui apud Rullum aliqua ratione valuerunt, ceteri agri omnes qui ubique sunt sine ullo dilectu, sine populi Romani notione, sine iudicio senatus xviris addicentur? [58] Atque etiam est alia superiore capite quo omnia veneunt quaestuosa exceptio, quae teget eos agros de quibus foedere cautum est. Audivit hanc rem non a me, sed ab aliis agitari saepe in senatu, non numquam ex hoc loco, possidere agros in ora maritima regem Hiempsalem quos P. Africanus populo Romano adiudicarit; ei tamen postea per C. Cottam consulem cautum esse foedere. Hoc quia vos foedus non iusseritis, veretur Hiempsal ut satis firmum sit et ratum. Cuicuimodi est illud, tollitur vestrum iudicium, foedus totum accipitur, comprobatur. Quod minuit auctionem xviralem laudo, quod regi amico cavet non reprehendo, quod non gratis fit indico. [59] Volitat enim ante oculos istorum Iuba, regis filius, adulescens non minus bene nummatus quam bene capillatus.


Vix iam videtur locus esse qui tantos acervos pecuniae capiat; auget, addit, accumulat. 'Avrvm, argentvm ex praeda, ex manvbiis, ex coronario ad qvoscvmqve pervenit neqve relatvm est in pvblicvm neqve in monvmento consvmptvm,' id profiteri apud xviros et ad eos referri iubet. Hoc capite etiam quaestionem de clarissimis viris qui populi Romani bella gesserunt, iudiciumque de pecuniis residuis ad xviros translatum videtis. Horum erit nullum iudicium quantae cuiusque manubiae fuerint, quid relatum, quid residuum sit; in posterum vero lex haec imperatoribus vestris constituitur; ut, quicumque de provincia decesserit, apud eosdem xviros quantum habeat praedae, manubiarum, auri coronarii, profiteatur. [60] Hic tamen vir optimus eum quem amat excipit, Cn. Pompeium. Vnde iste amor tam improvisus ac tam repentinus? Qui honore xviratus excluditur prope nominatim, cuius iudicium legumque datio, captorum agrorum ipsius virtute cognitio tollitur, cuius non in provinciam, sed in ipsa castra xviri cum imperio, infinita pecunia, maxima potestate et iudicio rerum omnium mittuntur, cui ius imperatorium, quod semper omnibus imperatoribus est conservatum, soli eripitur, is excipitur unus ne manubias referre iubeatur? Vtrum tandem hoc capite honos haberi homini, an invidia quaeri videtur?


[61] Remittit hoc Rullo Cn. Pompeius; beneficio isto legis, benignitate xvirali nihil utitur. Nam si est aequum praedam ac manubias suas imperatores non in monumenta deorum immortalium neque in urbis ornamenta conferre, sed ad xviros tamquam ad dominos reportare, nihil sibi appetit praecipui Pompeius, nihil; volt se in communi atque in eodem quo ceteri iure versari. Sin est iniquum, Quirites, si turpe, si intolerandum hos xviros portitores omnibus omnium pecuniis constitui, qui non modo reges atque exterarum nationum homines sed etiam imperatores vestros excutiant, non mihi videntur honoris causa excipere Pompeium, sed metuere ne ille eandem contumeliam quam ceteri ferre non possit. [62] Pompeius autem <cum> hoc animo sit ut, quicquid vobis placeat, sibi ferendum putet, quod vos ferre non poteritis, id profecto perficiet ne diutius inviti ferre cogamini. Verum tamen cavet ut, si qua pecunia post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, ea xviri utantur. Nova porro vectigalia videt ea fore quae Pompeius adiunxerit. Ita remissis manubiis vectigalibus eius virtute partis se frui putat oportere.


Parta sit pecunia, Quirites, xviris tanta quanta sit in terris, nihil praetermissum sit, omnes urbes, agri, regna denique, postremo etiam vectigalia vestra venierint, accesserint in cumulum manubiae vestrorum imperatorum; quantae et quam immanes divitiae xviris in tantis auctionibus, tot iudiciis, tam infinita potestate rerum omnium quaerantur videtis. [63] Cognoscite nunc alios immensos atque intolerabilis quaestus, ut intellegatis ad certorum hominum importunam avaritiam hoc populare legis agrariae nomen esse quaesitum. Hac pecunia iubet agros emi quo deducamini. Non consuevi homines appellare asperius, Quirites, nisi lacessitus. Vellem fieri posset ut a me sine contumelia nominarentur ei qui se xviros sperant futuros; iam videretis quibus hominibus omnium rerum et vendendarum et emendarum potestatem permitteretis. [64] Sed quod ego nondum statuo mihi esse dicendum, vos tamen id potestis cum animis vestris cogitare; unum hoc certe videor mihi verissime posse dicere: tum cum haberet haec res publica Luscinos, Calatinos, Acidinos, homines non solum honoribus populi rebusque gestis verum etiam patientia paupertatis ornatos, et tum cum erant Catones, Phili, Laelii, quorum sapientiam temperantiamque in publicis privatisque, forensibus domesticisque rebus perspexeratis, tamen huiusce modi res commissa nemini est ut idem iudicaret et venderet et hoc faceret per quinquennium toto in orbe terrarum idemque agros vectigalis populi Romani abalienaret et, cum summam tantae pecuniae nullo teste sibi ipse ex sua voluntate fecisset, tum denique emeret a quibus vellet quod videretur. [65] Committite vos nunc, Quirites, his hominibus haec omnia quos odorari hunc xviratum suspicamini; reperietis partem esse eorum quibus ad habendum, partem quibus ad consumendum nihil satis esse videatur. Hic ego iam illud quod expeditissimum est ne disputo quidem, Quirites, non esse hanc nobis a maioribus relictam consuetudinem ut emantur agri a privatis quo plebes publice deducatur; omnibus legibus agris publicis privatos esse deductos. Huiusce modi me aliquid ab hoc horrido ac truce tribuno plebis exspectasse <confiteor>; hanc vero emendi et vendendi quaestuosissimam ac turpissimam mercaturam alienam actione tribunicia, alienam dignitate populi Romani semper putavi. Iubet agros emi. [66] Primum quaero quos agros et quibus in locis? Nolo suspensam et incertam plebem Romanam obscura spe et caeca exspectatione pendere. Albanus ager est, Setinus, Privernas, Fundanus, Vescinus, Falernus, Literninus, Cumanus, Nucerinus. Audio. Ab alia porta Capenas, Faliscus, Sabinus ager, Reatinus; <ab alia> Venafranus, Allifanus, Trebulanus. Habes tantam pecuniam qua hosce omnis agros et ceteros horum similis non modo emere verum etiam coacervare possis; cur eos non definis neque nominas, ut saltem deliberare plebes Romana possit quid intersit sua, quid expediat, quantum tibi in emendis et in vendendis rebus committendum putet? 'Definio,' inquit, 'Italiam.' Satis certa regio. Etenim quantulum interest utrum in Massici radices, an in Silam silvam deducamini? [67] Age, non definis locum; quid? naturam agri? 'Vero,' inquit, 'qvi arari avt coli possit.' 'Qui possit arari,' inquit, 'aut coli,' non qui aratus aut cultus sit. Vtrum haec lex est, an tabula Veratianae auctionis? in qua scriptum fuisse aiunt: 'Ivgera cc in qvibvs olivetvm fieri potest, ivgera ccc vbi institvi vineae possvnt.' Hoc tu emes ista innumerabili pecunia quod arari aut coli possit? Quod solum tam exile et macrum est quod aratro perstringi non possit, aut quod est tam asperum saxetum in quo agricolarum cultus non elaboret? 'Idcirco,' inquit, 'agros nominare non possum quia tangam nullum ab invito.' Hoc, Quirites, multo est quaestuosius quam si ab invito sumeret; inibitur enim ratio quaestus de vestra pecunia, et tum denique ager emetur cum idem expediet emptori et venditori.


[68] Sed videte vim legis agrariae. Ne ei quidem qui agros publicos possident decedent de possessione, nisi erunt deducti optima condicione et pecunia maxima. Conversa ratio. Antea cum erat a tribuno plebis mentio legis agrariae facta, continuo qui agros publicos aut qui possessiones invidiosas tenebant extimescebant; haec lex eos homines fortunis locupletat, invidia liberat. Quam multos enim, Quirites, existimatis esse qui latitudinem possessionum tueri, qui invidiam Sullanorum agrorum ferre non possint, qui vendere cupiant, emptorem non reperiant, perdere iam denique illos agros ratione aliqua velint? Qui paulo ante diem noctemque tribunicium nomen horrebant, vestram vim metuebant, mentionem legis agrariae pertimescebant, ei nunc etiam ultro rogabuntur atque orabuntur ut agros partim publicos, partim plenos invidiae, plenos periculi quanti ipsi velint xviris tradant. Atque hoc carmen hic tribunus plebis non vobis, sed sibi intus canit. [69] Habet socerum, virum optimum, qui tantum agri in illis rei publicae tenebris occupavit quantum concupivit. Huic subvenire volt succumbenti iam et oppresso, Sullanis oneribus gravi, sua lege, ut liceat illi invidiam deponere, pecuniam condere. Et vos non dubitatis quin vectigalia vestra vendatis plurimo maiorum vestrorum sanguine et sudore quaesita, ut Sullanos possessores divitiis augeatis, periculo liberetis? [70] Nam ad hanc emptionem xviralem duo genera agrorum spectant, Quirites. Eorum unum propter invidiam domini fugiunt, alterum propter vastitatem. Sullanus ager a certis hominibus latissime continuatus tantam habet invidiam ut veri ac fortis tribuni plebis stridorem unum perferre non possit. Hic ager omnis, quoquo pretio coemptus erit, tamen ingenti pecunia nobis inducetur. Alterum genus agrorum propter sterilitatem incultum, propter pestilentiam vastum atque desertum emetur ab eis qui eos vident sibi esse, si non vendiderint, relinquendos. Et nimirum id est quod ab hoc tribuno plebis dictum est in senatu, urbanam plebem nimium in re publica posse; exhauriendam esse; hoc enim <verbo> est usus, quasi de aliqua sentina ac non de optimorum civium genere loqueretur. [71] Vos vero, Quirites, si me audire voltis, retinete istam possessionem gratiae, libertatis, suffragiorum, dignitatis, urbis, fori, ludorum, festorum dierum, ceterorum omnium commodorum, nisi forte mavoltis relictis his rebus atque hac luce rei publicae in Sipontina siccitate aut in Salpinorum <plenis> pestilentiae finibus Rullo duce conlocari. Aut dicat quos agros empturus sit; ostendat et quid et quibus daturus sit. Vt vero, cum omnis urbis, agros, vectigalia, regna vendiderit, tum harenam aliquam aut paludes emat, id vos potestis, quaeso, concedere? Quamquam illud est egregium quod hac lege ante omnia veneunt, ante pecuniae coguntur et coacervantur quam gleba una ematur. Deinde emi iubet, ab invito vetat. [72] Quaero, si qui velint vendere non fuerint, quid pecuniae fiet? Referre in aerarium lex vetat, exigi prohibet. Igitur pecuniam omnem xviri tenebunt, vobis ager non emetur; vectigalibus abalienatis, sociis vexatis, regibus atque omnibus gentibus exinanitis illi pecunias habebunt, vos agros non habebitis. 'Facile,' inquit, 'adducentur pecuniae magnitudine ut velint vendere.' Ergo ea lex est qua nostra vendamus quanti possimus, aliena emamus quanti possessores velint.


[73] Atque in hos agros qui hac lege empti sint colonias ab his xviris deduci iubet. Quid? omnisne locus eius modi est ut nihil intersit rei publicae, colonia deducatur in eum locum necne, an est locus qui coloniam postulet, est <qui> plane recuset? Quo in genere sicut in ceteris rei publicae partibus est operae pretium diligentiam maiorum recordari, qui colonias sic idoneis in locis contra suspicionem periculi conlocarunt ut esse non oppida Italiae, sed propugnacula imperi viderentur. Hi deducent colonias in eos agros quos emerint; etiamne si rei publicae non expediat? [74] 'Et in qvae loca praeterea videbitvr.' Quid igitur est causae quin coloniam in Ianiculum possint deducere et suum praesidium in capite atque cervicibus nostris conlocare? Tu non definias quot colonias, in quae loca, quo numero colonorum deduci velis, tu occupes locum quem idoneum ad vim tuam iudicaris, compleas numero, confirmes praesidio quo velis, populi Romani vectigalibus atque omnibus copiis ipsum populum Romanum coerceas, opprimas, redigas in istam xviralem dicionem ac potestatem? [75] Vt vero totam Italiam suis praesidiis obsidere atque occupare cogitet, quaeso, Quirites, cognoscite. Permittit xviris ut in omnia municipia, in omnis colonias totius Italiae colonos deducant quos velint, eisque colonis agros dari iubet. Num obscure maiores opes quam libertas vestra pati potest, et maiora praesidia quaeruntur, num obscure regnum constituitur, num obscure libertas vestra tollitur? Nam cum idem omnem pecuniam, maximam multitudinem <obtinebunt>, idem totam Italiam suis opibus obsidebunt, idem vestram libertatem suis praesidiis et coloniis interclusam tenebunt, quae spes tandem, quae facultas recuperandae vestrae libertatis relinquetur?


[76] At enim ager Campanus hac lege dividetur orbi terrae pulcherrimus et Capuam colonia deducetur, urbem amplissimam atque ornatissimam. Quid ad haec possumus dicere? De commodo prius vestro dicam, Quirites; deinde ad amplitudinem et dignitatem revertar, ut, si quis agri aut oppidi bonitate delectatur, ne quid exspectet, si quem rei indignitas commovet, ut huic simulatae largitioni resistat. Ac primum de oppido dicam, si quis est forte quem Capua magis quam Roma delectet. V milia colonorum Capuam scribi iubet; ad hunc numerum quingenos sibi singuli sumunt. [77] Quaeso, nolite vosmet ipsos consolari; vere et diligenter considerate. Num vobis aut vestri similibus integris, quietis, otiosis hominibus in hoc numero locum fore putatis? Si est omnibus vobis maiori<ve> vestrum parti, quamquam me vester honos vigilare dies atque noctes et intentis oculis omnis rei publicae partis intueri iubet, tamen paulisper, si ita commodum vestrum fert, conivebo. Sed si v hominum milibus ad vim, facinus caedemque delectis locus atque urbs quae bellum facere atque instruere possit quaeritur, tamenne patiemini vestro nomine contra vos firmari opes, armari praesidia, urbis, agros, copias comparari? [78] Nam agrum quidem Campanum quem vobis ostentant ipsi concupiverunt; deducent suos, quorum nomine ipsi teneant et fruantur; coement praeterea; ista dena iugera continuabunt. Nam si dicent per legem id non licere, ne per Corneliam quidem licet; at videmus, ut longinqua mittamus, agrum Praenestinum a paucis possideri. Neque istorum pecuniis quicquam aliud deesse video nisi eius modi fundos quorum subsidio familiarum magnitudines et Cumanorum ac Puteolanorum praediorum sumptus sustentare possint. Quod si vestrum commodum spectat, veniat et coram mecum de agri Campani divisione disputet. [79] Quaesivi ex eo Kalendis Ianuariis quibus hominibus et quem ad modum illum agrum esset distributurus. Respondit a Romilia tribu se initium esse facturum. Primum quae est ista superbia et contumelia ut populi pars amputetur, ordo tribuum neglegatur, ante rusticis detur ager, qui habent, quam urbanis, quibus ista agri spes et iucunditas ostenditur? Aut, si hoc ab se dictum negat et satis facere omnibus vobis cogitat, proferat; in iugera dena discribat, a Suburana usque ad Arniensem nomina vestra proponat. Si non modo dena iugera dari vobis sed ne constipari quidem tantum numerum hominum posse in agrum Campanum intellegetis, tamenne vexari rem publicam, contemni maiestatem populi Romani, deludi vosmet ipsos diutius a tribuno plebis patiemini? [80] Quod si posset ager iste ad vos pervenire, nonne eum tamen in patrimonio vestro remanere malletis? Vnumne fundum pulcherrimum populi Romani, caput vestrae pecuniae, pacis ornamentum, subsidium belli, fundamentum vectigalium, horreum legionum, solacium annonae disperire patiemini? An obliti estis Italico bello amissis ceteris vectigalibus quantos agri Campani fructibus exercitus alueritis? an ignoratis cetera illa magnifica populi Romani vectigalia perlevi saepe momento fortunae inclinatione temporis pendere? Quid nos Asiae portus, quid Syriae ora, quid omnia transmarina vectigalia iuvabunt tenuissima suspicione praedonum aut hostium iniecta? [81] At vero hoc agri Campani vectigal, Quirites, eius modi est ut cum domi sit et omnibus praesidiis oppidorum tegatur, tum neque bellis infestum nec fructibus varium nec caelo ac loco calamitosum esse soleat. Maiores nostri non solum id quod <de> Campanis ceperant non imminuerunt verum etiam quod ei tenebant quibus adimi iure non poterat coemerunt. Qua de causa nec duo Gracchi qui de plebis Romanae commodis plurimum cogitaverunt, nec L. Sulla qui omnia sine ulla religione quibus voluit est dilargitus, agrum Campanum attingere ausus est; Rullus exstitit qui ex ea possessione rem publicam demoveret ex qua nec Gracchorum benignitas eam nec Sullae dominatio deiecisset. Quem agrum nunc praetereuntes vestrum esse dicitis et quem per iter qui faciunt, externi homines, vestrum esse audiunt, is, cum erit divisus, <neque erit vester> neque vester esse dicetur. [82] At qui homines possidebunt? Primo quidem acres, ad vim prompti, ad seditionem parati qui, simul ac xviri concrepuerint, armati in civis et expediti ad caedem esse possint; deinde ad paucos opibus et copiis adfluentis totum agrum Campanum perferri videbitis. Vobis interea, qui illas a maioribus pulcherrimas vectigalium sedis armis captas accepistis, gleba nulla de paternis atque avitis possessionibus relinquetur. At quantum intererit inter vestram et privatorum diligentiam! Quid? Cum a maioribus nostris P. Lentulus, qui princeps senatus <fuit>, in ea loca missus esset ut privatos agros qui in publicum Campanum incurrebant pecunia publica coemeret, dicitur renuntiasse nulla se pecunia fundum cuiusdam emere potuisse, eumque qui nollet vendere ideo negasse se adduci posse uti venderet quod, cum pluris fundos haberet, ex illo solo fundo numquam malum nuntium audisset. [83] Itane vero? privatum haec causa commovit; populum Romanum ne agrum Campanum privatis gratis Rullo rogante tradat non commovebit? At idem populus Romanus de hoc vectigali potest dicere quod ille de suo fundo dixisse dicitur. Asia multos annos vobis fructum Mithridatico bello non tulit, Hispaniarum vectigal temporibus Sertorianis nullum fuit, Siciliae civitatibus bello fugitivorum M'. Aquilius etiam mutuum frumentum dedit; at ex hoc vectigali numquam malus nuntius auditus est. Cetera vectigalia belli difficultatibus adfliguntur; hoc vectigali etiam belli difficultates sustentantur. [84] Deinde in hac adsignatione agrorum ne illud quidem dici potest quod in ceteris, agros desertos a plebe atque a cultura hominum liberorum esse non oportere. Sic enim dico, si Campanus ager dividatur, exturbari et expelli plebem ex agris, non constitui et conlocari. Totus enim ager Campanus colitur et possidetur a plebe, et a plebe optima et modestissima; quod genus hominum optime moratum, optimorum et aratorum et militum, ab hoc plebicola tribuno plebis funditus eicitur. Atque illi miseri nati in illis agris et educati, glebis subigendis exercitati, quo se subito conferant non habebunt; his robustis et valentibus et audacibus xvirum satellitibus agri Campani possessio tota tradetur, et, ut vos nunc de vestris maioribus praedicatis: 'hunc agrum nobis maiores nostri reliquerunt,' sic vestri posteri de vobis praedicabunt: 'hunc agrum patres nostri acceptum a patribus suis perdiderunt.' [85] Equidem existimo: si iam campus Martius dividatur et uni cuique vestrum ubi consistat bini pedes adsignentur, tamen promiscue toto quam proprie parva frui parte malitis. Qua re etiam si ad vos esset singulos aliquid ex hoc agro perventurum qui vobis ostenditur, aliis comparatur, tamen honestius eum vos universi quam singuli possideretis. Nunc vero cum ad vos nihil pertineat, sed paretur aliis, eripiatur vobis, nonne acerrime, tamquam armato hosti, sic huic legi pro vestris agris resistetis?


Adiungit Stellatem campum agro Campano et in eo duodena discribit in singulos homines iugera. Quasi vero paulum differat ager Campanus a Stellati; [86] sed multitudo, Quirites, quaeritur qua illa omnia oppida compleantur. Nam dixi antea lege permitti ut quae velint municipia, quas velint veteres colonias colonis suis occupent. Calenum municipium complebunt, Teanum oppriment, Atellam, Cumas, Neapolim, Pompeios, Nuceriam suis praesidiis devincient, Puteolos vero qui nunc in sua potestate sunt, suo iure libertateque utuntur, totos novo populo atque adventiciis copiis occupabunt. Tunc illud vexillum Campanae coloniae vehementer huic imperio timendum Capuam a xviris inferetur, tunc contra hanc Romam, communem patriam omnium nostrum, illa altera Roma quaeretur. [87] In id oppidum homines nefarie rem publicam vestram transferre conantur, quo in oppido maiores nostri nullam omnino rem publicam esse voluerunt, qui tris solum urbis in terris omnibus, Carthaginem, Corinthum, Capuam, statuerunt posse imperi gravitatem ac nomen sustinere. Deleta Carthago est, quod cum hominum copiis, tum ipsa natura ac loco, succincta portibus, armata muris, excurrere ex Africa, imminere duabus fructuosissimis insulis populi Romani videbatur. Corinthi vestigium vix relictum est. Erat enim posita in angustiis atque in faucibus Graeciae sic ut terra claustra locorum teneret et duo maria maxime navigationi diversa paene coniungeret, cum pertenui discrimine separentur. Haec quae procul erant a conspectu imperi non solum adflixerunt sed etiam, ne quando recreata exsurgere atque erigere se possent, funditus, ut dixi, sustulerunt. [88] De Capua multum est et diu consultatum; exstant litterae, Quirites, publicae, sunt senatus consulta complura. Statuerunt homines sapientes, si agrum Campanis ademissent, magistratus, senatum, publicum ex illa urbe consilium sustulissent, imaginem rei publicae nullam reliquissent, nihil fore quod Capuam timeremus. Itaque hoc perscriptum in monumentis veteribus reperietis, ut esset urbs quae res eas quibus ager Campanus coleretur suppeditare posset, ut esset locus comportandis condendisque fructibus, ut aratores cultu agrorum defessi urbis domiciliis uterentur, idcirco illa aedificia non esse deleta. [89] Videte quantum intervallum sit interiectum inter maiorum nostrorum consilia et inter istorum hominum dementiam. Illi Capuam receptaculum aratorum, nundinas rusticorum, cellam atque horreum Campani agri esse voluerunt, hi expulsis aratoribus, effusis ac dissipatis fructibus vestris eandem Capuam sedem novae rei publicae constituunt, molem contra veterem rem publicam comparant. Quod si maiores nostri existimassent quemquam in tam inlustri imperio et tam praeclara populi Romani disciplina <M.> Bruti aut P. Rulli similem futurum --hos enim nos duos adhuc vidimus qui hanc rem publicam Capuam totam transferre vellent--profecto nomen illius urbis non reliquissent. [90] Verum arbitrabantur Corinthi et Carthagini, etiam si senatum et magistratus sustulissent agrumque civibus ademissent, tamen non defore qui illa restituerent atque qui ante omnia commutarent quam nos audire possemus; hic vero in oculis senatus populique Romani nihil posse exsistere quod non ante exstingui atque opprimi posset quam plane exortum <esset> ac natum. Neque vero ea res fefellit homines divina mente et consilio praeditos. Nam post Q. Fulvium Q. Fabium consules, quibus consulibus Capua devicta atque capta est, nihil est in illa urbe contra hanc rem publicam non dico factum, sed nihil omnino est cogitatum. Multa postea bella gesta cum regibus, Philippo, Antiocho, Persa, Pseudophilippo, Aristonico, Mithridate et ceteris; multa praeterea bella gravia, Carthaginiense iii, Corinthium, Numantinum; multae in hac re publica seditiones domesticae quas praetermitto; bella cum sociis, Fregellanum, Marsicum; quibus omnibus domesticis externisque bellis Capua non modo non obfuit sed opportunissimam se nobis praebuit et ad bellum instruendum et ad exercitus ornandos et tectis ac sedibus suis recipiendos. [91] Homines non inerant in urbe qui malis contionibus, turbulentis senatus consultis, iniquis imperiis rem publicam miscerent et rerum novarum causam aliquam quaererent. Neque enim contionandi potestas erat cuiquam nec consili capiendi publici; non gloriae cupiditate efferebantur, propterea quod, ubi honos publice non est, ibi gloriae cupiditas esse non potest; non contentione, non ambitione discordes. Nihil enim supererat de quo certarent, nihil quod contra peterent, nihil ubi dissiderent. Itaque illam Campanam adrogantiam atque intolerandam ferociam ratione et consilio maiores nostri ad inertissimum ac desidiosissimum otium perduxerunt. Sic et crudelitatis infamiam effugerunt quod urbem ex Italia pulcherrimam non sustulerunt, et multum in posterum providerunt quod nervis urbis omnibus exsectis urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt. [92] Haec consilia maiorum M. Bruto, ut antea dixi, reprehendenda et P. Rullo visa sunt; neque te, P. Rulle, omina illa M. Bruti atque auspicia a simili furore deterrent. Nam et ipse qui deduxit, et qui magistratum Capuae illo creante ceperunt, et qui aliquam partem illius deductionis, honoris, muneris attigerunt, omnis acerbissimas impiorum poenas pertulerunt. Et quoniam <M.> Bruti atque illius temporis feci mentionem, commemorabo id quod egomet vidi, cum venissem Capuam colonia iam deducta L. Considio et Sex. Saltio, quem ad modum ipsi loquebantur, 'praetoribus,' ut intellegatis quantam locus ipse adferat superbiam, quae paucis diebus quibus illo colonia deducta est perspici atque intellegi potuit. [93] Nam primum, id quod dixi, cum ceteris in coloniis iiviri appellentur, hi se praetores appellari volebant. Quibus primus annus hanc cupiditatem attulisset, nonne arbitramini paucis annis fuisse consulum nomen appetituros? Deinde anteibant lictores non cum bacillis, sed, ut hic praetoribus urbanis anteeunt, cum fascibus bini. Erant hostiae maiores in foro constitutae, quae ab his praetoribus de tribunali, sicut a nobis consulibus, de consili sententia probatae ad praeconem et ad tibicinem immolabantur. Deinde patres conscripti vocabantur. Iam vero voltum Considi videre ferendum vix erat. Quem hominem 'vegrandi macie torridum' Romae contemptum, abiectum videbamus, hunc Capuae Campano fastidio ac regio spiritu cum videremus, Blossios mihi videbar illos videre ac Vibellios. [94] Iam vero qui metus erat tunicatorum illorum! et in Albana et Seplasia quae concursatio percontantium quid praetor edixisset, ubi cenaret, quo denuntiasset! Nos autem, hinc Roma qui veneramus, iam non hospites, sed peregrini atque advenae nominabamur. [95] Haec qui prospexerint, maiores nostros dico, Quirites, non eos in deorum immortalium numero venerandos a nobis et colendos putatis? Quid enim viderunt? Hoc quod nunc vos, quaeso, perspicite atque cognoscite. Non ingenerantur hominibus mores tam a stirpe generis ac seminis quam ex eis rebus quae ab ipsa natura nobis ad vitae consuetudinem suppeditantur, quibus alimur et vivimus. Carthaginienses fraudulenti et mendaces non genere, sed natura loci, quod propter portus suos multis et variis mercatorum et advenarum sermonibus ad studium fallendi studio quaestus vocabantur. Ligures duri atque agrestes; docuit ager ipse nihil ferendo nisi multa cultura et magno labore quaesitum. Campani semper superbi bonitate agrorum et fructuum magnitudine, urbis salubritate, descriptione, pulchritudine. Ex hac copia atque omnium rerum adfluentia primum illa nata est adrogantia qua a maioribus nostris alterum Capua consulem postularunt, deinde ea luxuries quae ipsum Hannibalem armis etiam tum invictum voluptate vicit. [96] Huc isti xviri cum icc colonorum ex lege Rulli deduxerint, c decuriones, x augures, vi pontifices constituerint, quos illorum animos, quos impetus, quam ferociam fore putatis? Romam in montibus positam et convallibus, cenaculis sublatam atque suspensam, non optimis viis, angustissimis semitis, prae sua Capua planissimo in loco explicata ac praeclarissime sita inridebunt atque contemnent; agros vero Vaticanum et Pupiniam cum suis opimis atque uberibus campis conferendos scilicet non putabunt. Oppidorum autem finitimorum illam copiam cum hac per risum ac iocum contendent; Veios, Fidenas, Collatiam, ipsum hercle Lanuvium, Ariciam, Tusculum cum Calibus, Teano, Neapoli, Puteolis, Cumis, Pompeiis, Nuceria comparabunt. [97] Quibus illi rebus elati et inflati fortasse non continuo, sed certe, si paulum adsumpserint vetustatis ac roboris, non continebuntur; progredientur, cuncta secum ferent. Singularis homo privatus, nisi magna sapientia praeditus, vix cancellis et regionibus offici magnis in fortunis et copiis continetur, nedum isti ab Rullo et Rulli similibus conquisiti atque electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus luxuriosis conlocati non statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagiti, immo vero etiam hoc magis quam illi veteres germanique Campani, quod in vetere fortuna illos natos et educatos nimiae tamen rerum omnium copiae depravabant, hi ex summa egestate in eandem rerum abundantiam traducti non solum copia verum etiam insolentia commovebuntur.


[98] Haec tu, P. Rulle, M. Bruti sceleris vestigia quam monumenta maiorum sapientiae sequi maluisti, haec tu cum istis tuis auctoribus excogitasti, ut vetera vectigalia nostra <expilaretis,> exploraretis nova, <urbem novam huic> urbi ad certamen dignitatis opponeretis; ut sub vestrum ius, iuris dictionem, potestatem urbis, nationes, provincias, liberos populos, reges, terrarum denique orbem subiungeretis; ut, cum omnem pecuniam ex aerario exhausissetis, ex vectigalibus redegissetis, ab omnibus regibus, gentibus, ab imperatoribus nostris coegissetis, tamen omnes vobis pecunias ad nutum vestrum penderent; ut idem partim invidiosos agros a Sullanis possessoribus, partim desertos ac pestilentis a vestris necessariis et a vobismet ipsis emptos quanti velletis populo Romano induceretis; ut omnia municipia coloniasque Italiae novis colonis occuparetis; ut quibuscumque in locis vobis videretur ac quam multis videretur colonias conlocaretis; [99] ut omnem rem publicam vestris militibus, vestris urbibus, vestris praesidiis cingeretis atque oppressam teneretis; ut ipsum Cn. Pompeium, cuius praesidio saepissime res publica contra acerrimos hostis et contra improbissimos civis <munita est, exercitu> victore atque horum conspectu privare possetis; ut nihil auro et argento violari, nihil numero et servitiis declarari, nihil vi et manu perfringi posset quod non vos oppressum atque ereptum teneretis; ut volitaretis interea per gentis, per regna omnia cum imperio summo, cum iudicio infinito, cum omni pecunia; ut veniretis in castra Cn. Pompei atque ipsa castra, si commodum vobis esset, venderetis; ut interea magistratus reliquos legibus omnibus soluti sine metu iudiciorum, sine periculo petere possetis; ut nemo ad populum Romanum vos adducere, nemo producere, nemo in senatum cogere, non consul coercere, non tribunus plebis retinere posset.


[100] Haec ego vos concupisse pro vestra stultitia atque intemperantia non miror, sperasse me consule adsequi posse demiror. Nam cum omnium consulum gravis in re <publica> custodienda cura ac diligentia debet esse, tum eorum maxime qui non in cunabulis, sed in campo sunt consules facti. Nulli populo Romano pro me maiores mei spoponderunt; mihi creditum est; a me petere quod debeo, me ipsum appellare debetis. Quem ad modum, cum petebam, nulli me vobis auctores generis mei commendarunt, sic, si quid deliquero, nullae sunt imagines quae me a vobis deprecentur. Qua re, modo mihi vita suppetat, quam ego <conabor> ab istorum scelere insidiisque defendere, polliceor hoc vobis, Quirites, bona fide: rem publicam vigilanti homini, non timido, diligenti, <non ignavo,> commisistis. [101] Ego <sum> is consul qui contionem metuam, qui tribunum plebis perhorrescam, qui saepe et sine causa tumultuer, qui timeam ne mihi in carcere habitandum sit, si tribunus plebis duci iusserit? Ego cum vestris armis armatus <sim>, imperio, auctoritate insignibusque amplissimis exornatus, non horreo in hunc locum progredi, possum vobis, Quirites, auctoribus improbitati hominis resistere, nec vereor ne res publica tantis munita praesidiis ab istis vinci aut opprimi possit. Si antea timuissem, tamen hac contione, hoc populo certe non vererer. Quis enim umquam tam secunda contione legem agrariam suasit quam ego dissuasi? si hoc dissuadere est ac non disturbare atque pervertere. [102] Ex quo intellegi, Quirites, potest nihil esse tam populare quam id quod ego vobis in hunc annum consul popularis adfero, pacem, tranquillitatem, otium. Quae nobis designatis timebatis, ea ne accidere possent consilio meo ac ratione provisa sunt. Non modo vos eritis in otio qui semper esse volueratis, verum etiam istos quibus odio est otium quietissimos atque otiosissimos reddam. Etenim illis honores, potestates, divitiae ex tumultu atque ex dissensionibus civium comparari solent; vos, quorum gratia in suffragiis consistit, libertas in legibus, ius in iudiciis et aequitate magistratuum, res familiaris in pace, omni ratione otium retinere debetis. [103] Nam si ei qui propter desidiam in otio vivunt, tamen in sua turpi inertia capiunt voluptatem ex ipso otio, quam vos fortunati eritis, si <in> hoc statu quem habetis vestra non ignavia quaesitum, sed virtute partum, otium tenueritis, Quirites! Ego ex concordia quam mihi constitui cum conlega, invitissimis eis hominibus qui nos in consulatu inimicos esse et fore aiebant, providi omnibus, prospexi annonae, revocavi fidem, tribunis plebis denuntiavi <ne> quid turbulenti me consule conflarent. Summum et firmissimum est illud communibus fortunis praesidium, Quirites, ut, qualis vos hodierno die maxima contione mihi pro salute vestra praebuistis, talis reliquis temporibus rei publicae praebeatis. Promitto, recipio, polliceor hoc vobis atque confirmo, me esse perfecturum ut iam tandem illi qui honori inviderunt meo tamen vos universos in consule deligendo plurimum vidisse fateantur.