De reditu suo

E Wikisource
(Redirectum de De Reditu Suo)
Jump to navigation Jump to search
De reditu suo
sive
De Reditu in Patriam
sive
Iter
415 p.Ch.n.


Liber Primus

Velocem potius reditum mirabere, lector,
   tam cito Romuleis posse carere bonis.
Quid longum toto Romam venerantibus aevo!
   Nil umquam longum est, quod sine fine placet.
5O quantum et quotiens possum numerare beatos,
   nasci felici qui meruere solo,
qui Romanorum procerum generosa propago
   ingenitum cumulant urbis honore decus!
Semina virtutum demissa et tradita caelo
10 non potuere aliis dignius esse locis.
Felices etiam, qui proxima munera primis
   sortiti Latias obtinuere domos!
Religiosa patet peregrinae curia laudi
   nec putat externos, quos decet esse suos;
15ordinis imperio collegarumque fruuntur
   et partem genii, quem venerantur, habent:
Quale per aetherios mundani verticis axes
   concilium summi credimus esse dei.
At mea dilectis fortuna revellitur oris
20 indigenamque suum Gallica rura vocant.
Illa quidem longis nimium deformia bellis,
   sed quam grata minus, tam miseranda magis.
Securos levius crimen contemnere cives:
   Privatam repetunt publica damna fidem.
25Praesentes lacrimas tectis debemus avitis;
   prodest admonitus saepe dolore labor;
nec fas ulterius longas nescire ruinas,
   quas mora suspensae multiplicavit opis.
Iam tempus laceris post saeva incendia fundis
30 vel pastorales aedificare casas.
Ipsi quin etiam fontes si mittere vocem
   ipsaque si possent arbuta nostra loqui,
cessantem iustis poterant urgere querelis
   et desideriis addere vela meis.
35Iamiam laxatis carae complexibus urbis
   vincimur - et serum vix toleramus iter.
Electum pelagus, quoniam terrena viarum
   plana madent fluviis, cautibus alta rigent.
Postquam Tuscus ager postquamque Aurelius agger
40 perpessus Geticas ense vel igne manus
non silvas domibus, non flumina ponte cohercet;
   incerto satius credere vela mari.
Crebra reliquendis infigimus oscula portis;
   inviti superant limina sacra pedes.
45Oramus veniam lacrimis et laude litamus,
   in quantum fletus currere verba sinit:
«Exaudi, regina tui pulcherrima mundi,
   inter sidereos, Roma, recepta polos;
exaudi, genetrix hominum genetrixque deorum:
50 Non procul a caelo per tua templa sumus.
Te canimus semperque, sinent dum fata, canemus:
   Sospes nemo potest immemor esse tui.
Obruerint citius scelerata oblivia solem
   quam tuus e nostro corde recedat honos.
55Nam solis radiis aequalia munera tendis,
   qua circumfusus fluctuat Oceanus;
volitur ipse tibi, qui continet omnia, Phoebus
   eque tuis ortos in tua condit equos.
Te non flammigeris Libye tardavit arenis;
60 non armata suo reppulit ursa gelu:
Quantum vitalis natura tetendit in axes,
   tantum virtuti pervia terrae tuae.
Fecisti patriam diversis gentibus unam;
   profuit iniustis te dominante capi;
65dumque offers victis proprii consortia iuris,
   Urbem fecisti, quod prius orbis erat.
Auctores generis Venerem Martemque fatemur,
   Aeneadum matrem Romulidumque patrem;
mitigat armatas victrix clementia vires,
70 convenit in mores nomen utrumque tuos.
Hinc tibi certandi bona parcendique voluptas:
   Quos timuit superat, quos superavit amat.
Inventrix oleae colitur vinique repertor
   et qui primus humo pressit aratra puer;
75aras Paeoniam meruit medicina per artem,
   factus et Alcides nobilitate deus:
Tu quoque, legiferis mundum complexa triumphis,
   foedere communi vivere cuncta facis.
Te, dea, te celebrat Romanus ubique resessus
80 pacificoque gerit libera colla iugo.
Omnia perpetuos quae servant sidera motus
   nullum viderunt pulchrius imperium.
Quid simile Assyriis connectere contigit armis?
   Medi finitimos condomuere suos;
85magni Parthorum reges Macetumque tyranni
   mutua per varias iura dedere vices.
Nec tibi nascenti plures animaeque manusque,
   sed plus consilii iudiciique fuit.
Iustis bellorum causis nec pace superba
90 nobilis ad summas gloria venit opes.
Quod regnas minus est quam quod regnare mereris:
   Excedis factis grandia fata tuis.
Percensere labor densis decora alta trophaeis,
   ut si quis stellas pernumerare velit,
95confunduntque vagos delubra micantia visus:
   Ipsos crediderim sic habitare deos.
Quid loquar aerio pendentes fornice rivos,
   qua vix imbriferas tolleret Iris aquas;
Hos potius dicas crevisse in sidera montes;
100 tale giganteum Graecia laudat opus?
Intercepta tuis conduntur flumina muris;
   consumunt totos celsa lavacra lacus.
Nec minus et propriis celebrantur roscida venis
   totaque nativo moenia fonte sonant.
105Frigidus aestivas hinc temperat halitus auras
   innocuamque levat purior unda sitim.
Nempe tibi subitus calidarum gurges aquarum
   rupit Tarpeias hoste premente vias.
Si foret aeternus, casum fortasse putarem:
110 Auxilio fluxit qui rediturus erat.
Quid loquar inclusas inter laquearia silvas,
   vernula qua vario carmine ludit avis.
Vere tuo numquam mulceri desinit annus;
   deliciasque tuas victa tuetur hiems.
115Erige crinales lauros seniumque sacrati
   verticis in virides, Roma, refinge comas.
Aurea turrigero radient diademata cono
   perpetuosque ignes aureus umbo vomat.
Abscondat tristem deleta iniuria casum;
120 contemptus solidet vulnera clausa dolor.
Adversis solemne tuis sperare secunda:
   Exemplo caeli ditia damna subis.
Astrorum flammae renovant occasibus ortus;
   Lunam finiri cernis, ut incipiat.
1255Victoris Brenni non distulit Allia poenam;
   Samnis servitio foedera saeva luit;
Post multas Pyrrhum clades superata fugasti;
   flevit successus Hannibal ipse suos.
Quae mergi nequeunt, nisu maiore resurgunt
130 exiliuntque imis altius acta vadis;
utque novas vires fax inclinata resumit,
   clarior ex humili sorte superna petis.
Porrige victuras Romana in saecula leges
   solaque fatales non vereare colos,
135quamvis sedecies denis et mille peractis
   annus praeterea iam tibi nonus eat.
Quae restant, nullis obnoxia tempora metis,
   dum stabunt terrae, dum polus astra feret.
Illud te reperat, quod cetera regna resolvit:
140 Ordo renascendi est crescere posse malis.
Ergo age, sacrilegae tandem cadat hostia gentis:
   Submittant trepidi perfida colla Getae.
Ditia pacatae dent vectigalia terrae;
   impleat augustos barbara praeda sinus.
145Aeternum tibi Rhenus aret, tibi Nilus inundet,
   altricemque suam fertilis orbis alat;
Quin et fecundas tibi conferat Africa messes,
   sole suo dives, sed magis imbre tuo.
Interea et Latiis consurgant horrea sulcis
150 pinguiaque Hesperio nectare prela fluant.
Ipse triumphali redimitus arundine Tibris
   Romuleis famulas usibus aptet aquas;
atque opulenta tibi placidis commercia ripis
   devehat hinc ruris, subvehat inde maris.
155Pande, precor, gemino pacatum Castore pontum;
   temperet aequoream dux Cytherea viam,
si non displicui, regerem cum iura Quirini,
   si colui sanctos consuluique patres.
Nam quod nulla meum strinxerunt crimina ferrum,
160 non sit praefecti gloria, sed populi.
Sive datur patriis vitam componere terris,
   sive oculis umquam restituere meis,
fortunatus agam votoque beatior omni,
   semper digneris si meminisse mei.»
165His dictis iter rripimus; comitantur amici.
   Dicere non possunt lumina sicca «vale».
Iamque aliis Romam redeuntibus haeret eunti
   Rufius, Albini gloria viva patris,
qui Volusi antiquo derivat stemmate nomen
170 et reges Rutulos teste Marone refert.
Huius facundae commissa palatia linguae;
   primaevus meruit principis ore loqui.
Rexerat ante puer populos pro consule Poenos:
   Aequalis Tyriis terror amorque fuit.
175Sedula promisit summos instantia fasces:
   Si fas est meritis fidere, consul erit.
Invitum tristis tandem remeare coegi;
   corpore divisos mens tamen una tenet.
Tum demum ad naves gradior, qua fronte bicorni
180 dividuus Tiberis dexteriora secat.
Laevus inaccessis fluvius vitatur arenis;
   hospitis Aeneae gloria sola manet.
Et iam nocturnis spatium laxaverat horis
   Phoebus Chelarum palliodore polo.
185Cunctamur tentare salum portuque sedemus;
   nec piget oppositis otia ferre moris,
occidua infido dum saevit gurgite Plias
   dumque procellosi temporis ira cadit.
Respectare iuvat vicinam saepius urbem
190 et montes visu deficiente sequi;
quaque duces oculi grata regione fruuntur,
   dum se quod cupiunt cernere posse putant.
Nec locus ille mihi cognoscitur indice fumo,
   qui dominas arces et caput orbis habet
195(quamquam signa levis fumi commendat Homerus,
   dilecto quotiens surgit in astra solo),
sed caeli plaga candidior tractusque serenus
   signat septenis culmina clara iugis.
Illic perpetui soles atque ipse videtur,
200 quem sibi Roma facit, purior esse dies.
Saepius attonitae resonant circensibus aures;
   nuntiat accensus plena theatra favor;
pulsato notae redduntur ab aethere voces,
   vel quia perveniunt vel quia fingit amor.
205Explorata fides pelagi ter quinque diebus
   dum melior lunae fideret aura novae.
Tum discessurus studiis urbique remitto
   Palladium, generis spemque decusque mei;
facundus iuvenis Gallorum nuper ab arvis
210 missus Romani discere iura fori.
Ille meae secum dulcissima vincula curae,
   filius affectu, stirpe propinquus habet.
Cuius Aremoricas pater Exuperantius oras
   nunc postliminium pacis amare docet;
215leges restituit libertatemque reducit
   et servos famulis non sinit esse suis.
Solvimus aurorae dubio, quo tempore primum
   agnosci patitur redditus arva color.
Progredimur parvis per littora proxima cymbis,
220 quorum perfugio crebra pateret humus.
Aestivos penetrent oneraria carbasa fluctus:
   Tutior autumnus mobilitate fugae.
Alsia praelegitur tellus Pyrgique recedunt,
   nunc villae grandes, oppida parva prius.
225Iam Caeretanos demonstrat navita fines:
   Aevo deposuit nomen Agylla vetus.
Stringimus +expugnatum+ et fluctu et tempore Castrum:
   Index semiruti porta vetusta loci.
Praesidet exigui formatus imagine saxi,
230 qui pastorali cornua fronte gerit.
Multa licet priscum nomen deleverit aetas,
   hoc Inui Castrum fama fuisse putat,
seu Pan Tyrrhenis mutavit Maenala silvis,
   sive sinus patrios incola Faunus init;
235dum renovat largo mortalia semina fetu,
   fingitur in Venerem pronior esse deus.
Ad Centumcellas forti defleximus austro;
   tranquilla puppes in statione sedent.
Molibus aequoreum concluditur amphitheatrum
240 angustosque aditus insula facta tegit;
attollit geminas turres bifidoque meatu
   faucibus artatis pandit utrumque latus.
Nec posuisse satis laxo navalia portu:
   Ne vaga vel tutas ventilet aura rates,
245interior medias sinus invitatus in aedes
   instabilem fixis aera nescit aquis;
qualis in Euboicis captiva natatibus unda
   sustinet alterno brachia lenta sono.
Nosse iuvat Tauri dictas de nomine Thermas,
250 nec mora difficilis milibus ire tribus.
Non illic gustu latices vitiantur amaro
   Lymphaque fumifico sulphure tincta calet:
Purus odor mollisque sapor dubitare lavantem
   cogit, qua melius parte petantur aquae.
255Credere si dignum famae, flagrantia taurus
   investigato fonte lavacra dedit,
ut solet excussis pugnam praeludere glebis,
   stipite cum rigido cornua prona terit:
Sive deus faciem mentitus et arma iuvenci,
260 noluit ardentis dona latere soli;
qualis Agenorei rapturus gaudia furti
   per freta virgineum sollicitavit onus.
Ardua non solos deceant miracula Graios.
   Auctorem pecudem fons Heliconis habet:
265Elicitas simili credamus origine nymphas,
   Musarum latices ungula fodit equi:
Haec quoque Pieriis spiracula comparat antris
   carmine Messalae nobilitatus ager;
intrantemque capit discedentemque moratur
270 postibus adfixum dulce poema sacris.
Hic est qui primo seriem de consule ducit,
   usque ad Publicolas si redeamus avos;
hic et praefecti nutu praetoria rexit,
   sed menti et linguae gloria maior inest;
275hic docuit, qualem poscat facundia sedem:
   Ut bonus esse velit, quisque disertus erit.
Roscida puniceo fulsere crepuscula caelo:
   Pandimus obliquo lintea flexa sinu.
Paulisper litus fugimus Munione vadosum:
280 Suspecto trepidant ostia parva salo.
Inde Graviscarum fastigia rara videmus,
   quas premit aestivae saepe paludis odor;
sed nemorosa viret densis vicinia lucis
   pineaque extremis fluctuat umbra fretis.
285Cernimus antiquas nullo custode ruinas
   et desolatae moenia foeda Cosae.
Ridiculam cladis pudet inter seria causam
   promere, sed risum dissimulare piget:
Dicuntur cives quondam migare coacti
290 muribus infestos deseruisse lares;
Credere maluerim Pygmaeae damna cohortis
   et coniuratos in sua bella grues.
Haud procul hinc petitur signatus ab Hercule portus;
   vergentem sequitur mollior aura diem.
295Inter castrorum vestigia sermo retexit
   Sardoam Lepido praecipitante fugam.
Littore namque Cosae cognatos depulit hostes
   virtutem Catuli Roma secuta ducis.
Ille tamen Lepidus peior, civilibus armis
300 qui gessit sociis impia bella tribus,
qui libertatem Mutinensi Marte receptam
   obruit auxiliis urbe pavente novis.
Insidias paci moliri tertius ausus
   tristibus excepit congrua facta reis.
305Quartus Caesareo dum vult inrepere regno,
   incesti poenam solvit adulterii.
Nunc quoque - sed melius de nostris fama queretur:
   Iudex posteritas semina dira notet.
Nominibus certos credam decurrere mores?
310 Moribus an potius nomina certa dari?
Quidquid id est, mirus Latiis annalibus ordo,
   quod Lepidum totiens reccidit ense malum.
Necdum decessis pelago permittimur umbris;
   natus vicino vertice ventus adest.
315Tenditur in medias mons Argentarius undas
   ancipitique iugo caerula curva premit.
Transversos colles bis ternis milibus artat;
   circuitu ponti ter duodena patet:
Qualis per geminos fluctus Ephyreius Isthmos
320 Ionias bimari littore findit aquas.
Vix circumvehimur sparsae dispendia rupis,
   nec sinuosa gravi cura labore caret;
mutantur totiens vario spiramina flexu:
   quae modo profuerant vela, repente nocent.
325Eminus Igilii silvosa cacumina miror,
   quam fraudare nefas laudis honore suae.
Haec proprios nuper tutata est insula saltus
   sive loci ingenio seu domini genio,
gurgite cum modico victricibus obstitit armis
330 tamquam longinquo dissociata mari.
Haec multos lacera suscepit ab urbe fugatos,
   hic fessis posito certa timore salus.
Plurima terreno populaverat aequora bello
   contra naturam classe timendus eques:
335Unum mira fides vario discrimine portum
   tam prope Romanis, tam procul esse Getis.
Tangimus Umbronem; non est ignobile flumen,
   quod tuto trepidas excipit ore rates:
Tam facilis pronis semper patet alveus undis,
340 in pontum quotiens saeva procella ruit.
Hic ego tranquillae volui succedere ripae,
   sed nautas avidos longius ire sequor.
Sic festinantem ventusque diesque reliquit;
   nec proferre pedem nec revocare licet.
345Littorea noctis requiem metamur arena;
   dat vespertinos myrtea silva focos.
Parvula subiectis facimus tentoria remis,
   transversus subito culmine contus erat.
Lux aderat: Tonsis progressi stare videmur,
350 sed cursum prorae terra relicta probat.
Occurrit Chalybum memorabilis Ilva metallis,
   qua nihil uberius Norica gleba tulit;
non Biturix largo potior strictura camino,
   nec quae Sardonico cespite massa fluit.
355Plus confert populis ferri fecunda creatrix
   quam Tartesiaci glarea fulva Tagi.
Materies vitiis aurum letale parandis,
   auri caecus amor ducit in omne nefas:
Aurea legitimas expugnant munera taedas
360 virgineosque sinus aureus imber emit,
auro victa fides munitas decipit urbes,
   auri flagitiis ambitus ipse furit.
At contra ferro squalentia rura coluntur,
   ferro vivendi prima reperta via est;
365saecula semideum, ferrati nescia Martis,
   ferro crudeles sustinuere feras:
Humanis manibus non sufficit usus inermis,
   si non sint aliae ferrea tela manus.
His mecum pigri solabar taedia venti,
370dum resonat variis vile celeuma modis.
Lassatum cohibet vicina Faleria cursum,
   quamquam vix medium Phoebus haberet iter.
Et tum forte hilares per compita rustica pagi
   mulcebant sacris pectora fessa iocis.
375Illo quippe die tandem revocatus Osiris
   excitat in fruges germina laeta novas.
Egressi villam petimus lucoque vagamur:
   Stagna placent saepto deliciosa vado.
Ludere lascivos intra vivaria pisces
380 gurgitis inclusi laxior unda sinit.
Sed male pensavit requiem stationis amoenae
   hospite conductor durior Antiphate.
Namque loci querulus curam Iudaeus agebat,
   humanis animal dissociale cibis.
385Vexatos frutices, pulsatas imputat algas
   damnaque libatae grandia clamat aquae.
Reddimus obscenae convicia debita genti,
   quae genitale caput propudiosa metit,
radix stultitiae, cui frigida sabbata cordi
390 sed cor frigidius religione sua.
Septima quaeque dies turpi damnata veterno,
   tamquam lassati mollis imago dei.
Cetera mendacis deliramenta catastae
   nec pueros omnes credere posse reor.
395Atque utinam numquam Iudaea subacta fuisset
   Pompeii bellis imperioque Titi!
Latius excisae pestis contagia serpunt
   victoresque suos natio victa premit.
Adversus surgit Boreas, sed nos quoque remis
400 surgere certamus, cum tegit astra dies.
Proxima securum reserat Populonia litus,
   qua naturalem ducit in arva sinum.
Non illic positas extollit in aethera moles
   lumine nocturno conspicienda Pharos,
405sed speculam validae rupis sortita vetustas,
   qua fluctus domitos arduus urget apex,
castellum geminos hominum fundavit in usus,
   praesidium terris indiciumque fretis.
Agnosci nequeunt aevi monumenta prioris:
410 Grandia consumpsit moenia tempus edax.
Sola manent interceptis vestigia muris,
   ruderibus latis tecta sepulta iacent.
Non indignemur mortalia corpora solvi:
   Cernimus exemplis oppida posse mori.
415Laetior hic nostras crebrescit fama per aures:
   Consilium Romam paene redire fuit.
Hic praefecturam sacrae cognoscimus urbis
   delatam meritis, dulcis amice, tuis.
Optarem verum complecti carmine nomen,
420 sed quosdam refugit regula dura pedes:
Cognomen versu neris, carissime Rufi;
   illo te dudum pagina nostra canit.
Festa dies pridemque meos dignata penates
   poste coronato vota secunda colat.
425Exornent virides communia gaudia rami:
   Provecta est animae portio magna meae.
Sic mihi, sic potius placeat geminata potestas;
   per quem malueram, rursus honore fruor.
Currere curamus velis Aquilone reverso,
430 cum primum roseo fulsit Eous equo.
Incipit obscuros ostendere Corsica montes
   nubiferumque caput concolor umbra levat:
Sic dubitanda solet gracili vanescere cornu
   defessisque oculis luna reperta latet.
435Haec ponti brevitas auxit mendacia famae:
   Armentale ferunt quippe natasse pecus,
tempore Cyrnaeas quo primum venit in oras
   forte secuta vagum femina Corsa bovem.
Processu pelagi iam se Capraria tollit;
440 squalet lucifugis insula plena viris.
Ipsi se monachos Graio cognomine dicunt,
   quod soli nullo vivere teste volunt.
Munera fortunae metuunt, dum damna verentur.
   Quisquam sponte miser, ne miser esse queat?
445Quaenam pervasi rabies tam stulta cerebri,
   dum mala formides, nec bona posse pati?
Sive suas repetunt factorum ergastula poenas,
   tristia seu nigro viscera felle tument.
Sic nimiae bilis morbum assignavit Homerus
450 Bellerophonteis sollicitudinibus;
nam iuveni offenso saevi post tela doloris
   dicitur humanum displicuisse genus.
In Volaterranum, vero Vada nomine, tractum
   ingressus dubii tramitis alta lego.
455Despectat prorae custos clavumque sequentem
   dirigit et puppim voce monente regit.
Incertas gemina discriminat arbore fauces
   defixasque offert limes uterque sudes.
Illis proceras mos est adnectere lauros
460 conspicuas ramis et fruticante coma,
ut praebente viam densi symplegade limi
   servet inoffensas semita clara notas.
Illic me rapidus consistere corus adegit,
   qualis silvarum frangere lustra solet.
465Vix tuti domibus saevos toleravimus imbres:
   Albini patuit proxima villa mei.
Namque meus, quem Roma meo subiunxit honori,
   per quem iura meae continuata togae.
Non exspectatos pensavit laudibus annos,
470 vitae flore puer, sed gravitate senex.
Mutua germanos iunxit reverentia mores
   et favor alternis crevit amicitiis.
Praetulit ille meas, cum vincere posset, habenas,
   at decessoris maior amore fuit.
475Subiectas villae vacat aspectare salinas;
   Namque hoc censetur nomine salsa palus,
qua mare terrenis declive canalibus intrat
   multifidosque lacus parvula fossa rigat.
Ast ubi flagrantes admonuit Sirius ignes,
480 cum pallent herbae, cum sitit omnis ager,
tum cataractarum claustris excluditur aequor,
   ut fixos latices torrida duret humus.
Concipiunt acrem nativa coagula Phoebum
   et gravis aestivo crusta calore coit;
485haud aliter quam cum glacie riget horridus Hister
   grandiaque adstricto flumine plaustra vehit.
Rimetur solitus naturae expendere causas
   inque pari dispar fomite quaerat opus:
iuncta fluenta gelu conspecto sole liquescunt
490 et rursus liquidae sole gelantur aquae.
O quam saepe malis generatur origo bonorum!
   Tempestas dulcem fecit amara moram:
Victurinus enim, nostrae pars maxima mentis,
   congressu explevit mutua vota suo.
495Errantem Tuscis considere compulit agris
   et colere externos capta Tolosa lares.
Nec tantum duris nituit sapientia rebus:
   Pectore non alio prosperiora tulit.
Conscius Oceanus virtutum, conscia Thule
500 et quaecumque ferox arva Britannus arat,
qua praefectorum vicibus frenata potestas
   perpetuum magni foenus amoris habet.
Extremum pars illa quidem discessit in orbem,
   sed tamquam media rector in urbe fuit.
505Plus palmae est illos inter voluisse placere,
   inter quos minor est displicuisse pudor.
Illustris nuper sacrae comes additus aulae
   contempsit summos ruris amore gradus.
Hunc ego complexus ventorum adversa fefelli,
510 dum videor patriae iam mihi parte frui.
Lutea protulerat sudos Aurora iugales:
   Antemnas tendi littoris aura iubet.
Inconcussa vehit tranquillus aplustria flatus,
   mollia securo vela rudente tremunt.
515Adsurgit ponti medio circumflua Gorgon
   inter Pisanum Cyrnaicumque latus.
Adversus scopulos, damni monumenta recentis:
   Perdius hic vivo funere civis erat.
Noster enim nuper iuvenis maioribus amplis,
520 nec censu inferior coniugiove minor,
impulsus furiis homines terrasque reliquit
   et turpem latebram credulus exul agit.
Infelix putat illuvie caelestia pasci
   seque premit laesis saevior ipse deis.
525Num, rogo, deterior Circaeis secta venenis?
   Tunc mutabuntur corpora, nunc animi.
Inde Triturritam petimus: Sic villa vocatur,
   quae latet expulsis insula paene fretis;
namque manu iunctis procedit in aequora saxis,
530 quique domum posuit, condidit ante solum.
Contiguum stupui portum, quem fama frequentat
   Pisarum emporio divitiisque maris.
Mira loci facies: Pelago pulsatur aperto,
   inque omnes ventos littora nuda patent;
535non ullus tegitur per bracchia tuta recessus,
   Aeolias possit qui prohibere minas,
sed procera suo praetexitur alga profundo
   molliter offensae non nocitura rati,
et tamen insanas cedendo interrigat undas
540 nec sinit ex alto grande volumen agi.
Tempora navigii clarus reparaverat Eurus,
   sed mihi Protadium visere cura fuit.
Quem qui forte velit certis cognoscere signis,
   virtutis speciem corde vidente petat.
545Nec magis efficiet similem pictura colore
   quam quae de meritis mixta figura venit.
Aspicienda procul certo prudentia vultu
   formaque iustitiae suspicienda micat.
Sit fortasse minus, si laudet Gallia civem:
550 Testis Roma sui praesulis esse potest.
Substituit patriis mediocres Umbria sedes:
   Virtus fortunam fecis utramque parem.
Mens invicta viri pro magis parva tuetur,
   pro parvis animo magna fuere suo.
555Exiguus regum rectores cespes habebat
   et Cincinnatos iugera pauca dabant:
Haec etiam nobis non inferiora feruntur
   vomere Serrani Fabriciique foco.
Puppibus ergo meis fida in statione locatis
560 ipse vehor Pisas, qua solet ire pedes.
Praebet equos, offert etiam carpenta tribunus,
   ex commilitio carus et ipse mihi,
officiis regerem cum regia tecta magister
   armigerasque pii principis excubias.
565Alpheae veterem contemplor originis urbem,
   quam cingunt geminis Arnus et Ausur aquis.
Conum pyramidis coeuntia flumina ducunt:
   Intratur modico frons patefacta solo.
Sed proprium retinet communi in gurgite nomen
570 et pontum solus scilicet Arnus adit.
Ante diu quam Troiugenas fortuna penates
   Laurentinorum regibus insereret,
Elide deductas suscepit Etruria Pisas
   nominis indicio testificata genus.
575Hic oblata mihi sancti genitoris imago,
   Pisano proprio quam posuere foro.
Laudibus amissi cogor lacrimare parentis;
   fluxerunt madidis gaudia maesta genis.
Namque pater quondam Tyrrhenis praefuit arvis,
580 fascibus et senis credita iura dedit.
Narrabat, memini, multos emensus honores,
   Tuscorum regimen plus placuisse sibi;
nam neque opum curam, quamvis sit magna, sacrarum
   nec ius quaesturae grata fuisse magis;
585ipsam, si fas est, postponere praefecturam
   pronior in Tuscos non dubitat amor.
Nec fallebatur, tam carus et ipse probatis:
   Aeternas grates mutua cura canit,
constantemque sibi pariter mitemque fuisse
590 insinuant natis, qui meminere, senes.
Ipsum me gradibus non degenerasse parentis
   gaudent et duplici sedulitate fovent.
Haec eadem, cum Flaminiae regionibus irem,
   splendoris patrii saepe reperta fides:
595Famam Lachanii veneratur numinis instar
   inter terrigenas Lydia tota suos.
Grata bonis priscos retinet provinicia mores
   dignaque rectores semper habere bonos,
qualis nunc Decius, Lucilli nobile pignus,
600 per Corythi populos arva beata regit.
Nec mirum, magni si redditus indole nati
   felix tam simili posteritate pater.
Huius vulnificis satira ludente Camenis
   nec Turnus potior nec Iuvenalis erit;
605restituit veterem censoria lima pudorem,
   dumque malos carpit, praecipit esse bonos.
Non olim sacri iustissimus arbiter auri
   circumsistenses reppulit Harpyias?
Harpyias, quarum discerpitur unguibus orbis,
610 quae pede glutineo quod tetigere trahunt,
quae luscum faciunt Argum, quae Lyncea caecum:
   Inter custodes publica furta volant.
Sed non Lucillum Briareia praeda fefellit
   totque simul manibus restitit una manus.
615Iamque Triturritam Pisaea ex urbe reversus
   aptabam nitido pendula vela Noto,
cum subitis tectus nimbis insorduit aether;
   sparserunt radios nubila rupta vagos.
Substitimus. Quis enim sub tempestate maligna
620 insanituris audeat ire fretis?
Otia vicinis terimus navalia silvis
   sectandisque iuvat membra movere feris.
Instrumenta parat venandi villicus hospes
   atque olidum doctas nosse cubile canes.
625Funditur insidiis et rara fraude plagarum
   terribilisque cadit fulmine dentis aper,
quem Meleagrei vereantur adire lacerti,
   qui laxet nodos Amphitryonidae.
Tum responsuros persultat bucina colles
630 fitque reportando carmine praeda levis.
Interea madidis non desinit Africus alis
   continuos picea nube negare dies.
Iam matutinis Hyades occasibus udae;
   iam latet hiberno conditus imbre Lepus,
635exiguum radiis, sed magnis fluctibus, astrum,
   quo madidam nullus navita linquat humum;
namque procelloso subiungitur Orioni
   aestiferumque Canem roscida praeda fugit.
Vidimus excitis pontum favescere arenis
640 atque eructato vertice rura tegi,
qualiter Oceanus mediis infunditur agris,
   destituenda vago cum premit arva salo,
sive alio refluus nostro conliditur orbe,
   sive corusca suis sidera pascit aquis.


Liber Secundus

Nondum longus erat nec multa volumina passus,
   iure suo poterat longior esse liber;
taedia continuo timuit cessura labori,
   sumere ne lector iuge paveret opus.
5Saepe cibis affert serus fastidia finis,
   gratior est modicis haustibus unda siti;
intervalla viae fessis praestare videtur
   qui notat inscriptus milia crebra lapis.
Partimur trepidum per opuscula bina ruborem,
10 quem satius fuerat sustinuisse semel.
Tandem nimbosa maris obsidione solutis
   Pisano portu contigit alta sequi.
Arridet placidum radiis crispantibus aequor
   et sulcata levi murmurat unda sono.
15Incipiunt Appennini devexa videri,
   qua fremit aerio monte repulsa Thetis.
Italiam rerum dominam qui cingere visu
   et totam pariter cernere mente velit,
inveniet quernae similem procedere frondi
20 artatam laterum conveniente sinu.
Milia per longum decies centena teruntur
   a Ligurum terris ad freta Sicaniae;
in latum variis damnosa amfractibus intrat
   Tyrrheni rabies Hadriacique salis.
25Qua tamen est iuncti maris angustissima tellus,
   triginta et centum milia sola patet.
Diversas medius mons obliquatur in undas,
   qua fert atque refert Phoebus uterque diem:
Urget Dalmaticos Eoo vertice fluctus
30 caerulaque occiduis frangit Etrusca iugis.
Si factum certa mundum ratione fatemur
   consiliumque dei machina tanta fuit,
excubiis Latiis praetexuit Appenninum
   claustraque montanis vix adeunda viis.
35Invidiam timuit natura parumque putavit
   Arctois Alpes opposuisse minis,
sicut vallavit multis vitalia membris
   nec semel inclusit quae pretiosa tulit.
Iam tum multiplici meruit munimine cingi
40 sollicitosque habuit Roma futura deos.
Quo magis est facinus diri Stilichonis acerbum,
   proditor arcani quod fuit imperii.
Romano generi dum nititur esse superstes,
   crudelis summis miscuit ima furor,
45dumque timet, quidquid se fecerat ipse timeri,
   immisit Latiae barbara tela neci.
Visceribus nudis armatum condidit hostem
   illatae cladis liberiore dolo.
Ipsa satellitibus pellitis Roma patebat
50 et captiva prius quam caperetur erat.
Nec tantum Geticis grassatus proditor armis:
   Ante Sibyllinae fata cremavit opis.
Odimus Althaeam consumpti funere torris,
   Nisaeum crinem flere putantur aves;
55at Stilicho aeterni fatalia pignora regni
   et plenas voluit praecipitare colos.
Omnia Tartarei cessent tormenta Neronis;
   consumat Stygias tristior umbra faces;
hic immortalem, mortalem perculit ille,
60 hic mundi matrem perculit, ille suam.
Sed diverticulo fuimus fortasse loquaces:
   Carmine propositum iam repetamus iter.
Advehimur celeri candentia moenia lapsu;
   nominis est auctor sole corusca soror.
65Indigenis superat ridentia lilia saxis
   et levi radiat picta nitore silex;
dives marmoribus telus, quae luce coloris
   provocat intactas luxuriosa nives.