Migne Patrologia Latina Tomus II
Tertul.DeAni 2 Tertullianus150-230 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin'
ARGUMENTUM.
Scripserat Tertullianus, ut ipse ait, contra Hermogenem librum de censu seu origine animae; qui liber, hodie desideratus, quantum datur, mentionem habet in sectione sequenti: nunc autem in hoc tractatu, Auctor, jam montanista, de animae statu et reliquis ad eam pertinentibus quaestionibus, adversus philosophos dimicat, cui tamen falsa inspersit principia, variosque errores ipse Tertullianus inseruit.
I. In primis autem docet non a Socrate immortalitatem animae, sed a Deo discendam. II. Etsi enim a natura pleraque suggerantur, aut etiam ex prophetis hausta fuerunt, tamen philosophi multa mixta versis falsa tradiderunt. III. Utinam, nulla haeresi existente, nihil omnino cum philosophis, patriarchis haereticorum, experiendum foret: nec essent tum illa quibus a philosophia haeretici capiuntur, destruenda, tunc haec quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundenda. IV. Deinde ad institutum accedens, primum adversus Platonem animam natam et factam dicit, utpote ex Dei flatu. V. Plures etiam philosophos, etsi Aristotele et Platone corpulentiam ei auferentibus, corpus animae vindicasse. VI. Quod paradoxon etiam Auctor hic secutus, Platonicorum argumenta, quibus incorporalem ammam asserebant, satis frivole refellit. VII. Imo corporalitatem animae ex Evangelio perperam probare nititur. VIII. Ad alia iterum Platonicorum argumenta respondens. IX. Quid? quod effigiem quoque non vereatur animae quantumvis immortali affingere, eamque coloris aerei et lucidi. X. Rectius deinceps unum esse docet animam et spiritum, vivere et spirare, vel ex eo quod ad statum fidei pertinet, simplicem animam determinare secundum Platonem. XI. Ita tamen spiritum animam dici, ut neque Dei spiritus sit, quod videbatur Hermogenes sentire, neque spiritale nescio quod semen Valentinianorum animae collatum sit. XII. Animum item ab anima non separari, utpote qui non aliud quam suggestus, sive ornatus sit animae quo sapit: idque contra Anaxagoram et Aristotelem, quorum ille commiscibilem, iste passibilem animum negabat. XIII. Quod etiam inde probat, quod principalitas animae, non animo tribuatur; etiam animam Deus semper alloquatur, non animum. XIV. Cum autem dividitur anima in partes a Platone aut aliis, vires et efficacias et operas diversas intelligi, sicuti de quibusdam etiam Aristoles indicavit, utpote etiam ipse cum aliis plerisque unitatem animae agnoscens. XV. Hegemonicon interim, id est, summum in anima gradum sapientialem, contraquam sentiebant Asclepiades et Dicaearchus, cum Platone et Aristotele agnosci etiam a Christianis, idque in recessu cordis. XVI. Ad fidem quoque pertinere, quod Plato partitur animam per rationalem et irrationalem; ita tamen ut naturae primaevae deputetur rationale, irrationale vero transgressioni; non tamen placere irrationalis distinctionem in indignativum et concupiscentivum, quod utrumque etiam Christo et rationali animae competat. XVII. Etiam in hoc non probari Platonem et Academicos, quod sensualitatem quinque sensuum irrationalem pronuntient: neque enim licere sensus istos in dubium revocare, ne et in Christo de fide eorum deliberetur. XVIII. Neque audiendos haereticos, qui non aliter quam suas Plato Idaeas, intellectualia faciunt veritates, sensualia vero imagines veritatis dumtaxat, sed perinde animam per corpus corporalia sentire, quemadmodum per animum incorporalia intelligit; sic tamen ut etiam sentiat, cum intelligit. XIX. Atque adeo intellectum semper animae inesse, uti etiam reliqua animae naturalia. XX. Etsi autem uniformis anima, foetu tamen ingeniorum multiformem, pro conditione coeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum, et corporis etiam valetudine; ut ne de fati necessitate quid dicatur, de qua suo titulo disseruerit. XXI. Proinde etiam animam, contraquam sentiunt Valentiniani, convertibilem fuisse liberi arbitrii potestate, juxta quod Marcioni jam et Hermogeni ostenderit. XXII. Quocirca animam definiri: Dei flatu natam, immortalem, corporalem (en iterum paradoxon Auctoris) effigiatam, substantia simplicem, de suo patientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem. XXIII. Dum deinceps quaeritur unde anima, haereticos quosdam non recte eam e coelis deferre, atque eodem indubitate redituram asserere, quorum omnium condimentarium Plato. XXIV. Novum itaque Platonis argumentum elidit: discentias reminiscentias esse, hoc est, venientes e coelo animas oblivisci eorum in quibus fuerint prius, dehinc ex his visibilibus recordari eorumdem. XXV. Agit deinde adversus Stoicos, et ipsum interdum Platonem, qui post partum corpori animam inducunt, ex aeris frigidi pulsu, aut prima spiratione. XXVI. Eorum sententiam, etiam ex Scripturarum christianarum fundamento, impugnans. XXVII. Definiens simul ambas animae corporisque substantias, et concipi, et confici, et perfici. XXVIII. Porro etiam Platonis secundum Pythagoram temerarium mendacium μετεμψύχωσιν impugnat, id est, recidivatum animarum, revolubilem ex alterna mortuorum et vivorum suffectione. XXIX. Etsi enim ex vivis fiant mortui, non tamen ideo ex mortuis vivos. XXX. Dein, si ex mortuis semper vivi, unum omnino et eumdem oportere fuisse hominum numerum; cum e contrario inveniamus paulatim humanum genus exuberasse. XXXI. Etiamsi ita sit, singulas animas in singula corpora reverti oportere; eadem aetate, eisdem institutis, ingeniis, artibus, et ex omni gente, sexu, dignitate; quod tamen ipse Pythagoras non admisit. XXXII. Delirare vero magis Empedoclem, qui μετενσωμάτωσιν induxerit, bestias ex hominibus, et homines ex bestiis revolventem. XXXIII. Neque vero etiam judicii nomine vindicari hoc dogma; evacuari enim, si crimina non aliter puniantur, aut merces non alia bonis detur, quam in animalia restitutio. XXXIV. Eadem repercussione caedi, etiam Simonis samaritae haeretici similem opinionem de sua Helena, quam per alios atque alios habitus foemineos volutatam, etiam illam fuisse aiebat Priamo perniciosissimam. XXXV. Imo etiam Carpocratis animarum recorporationem, qua toties volebat animam in corpora revocari, quoties minus de delictis satisfecisset; qui etiam Heliae reditum frustra pro se interpretatus sit. XXXVI. Reversus inde ad prius institutum, etiam sexum animae et corporis simul oriri tradit. XXXVII. Omnem autem hominis paraturam aliqua potestate divinae voluntatis ministra (ab angelo nempe aliquo) modulari; simul etiam crescere et proficere, animam ingenio et sensu, corpus modulo et habitu. XXXVIII. Pubertatem quoque, uti in corpore, ita et anima, simul exsurgere suggestu sensuum; et etiam ciborum concupiscentiam esse in anima, sed necessitate corporis, non sui proprietate, ne quis hinc mortalem credat. XXIX. Item nullam ferme animam sine daemonio esse, saltem in ethnicis, donec in Christo nascantur. XL. Tandiu enim animam ex carnis societate in Adam immundam censeri; et peccatricem tam animam, quam carnem dici. XLI. Atque adeo, malum animae non solum ex obventu spiritus nequam superstrui, sed et ex origine; quo obfuscatur bonum ejus prius, donec reformetur per secundam ejus nativitatem ex aqua et superna Spiritus Sancti virtute: a quo ibi excipitur, sicuti a profano spiritu in pristina. XLII. Atquin mortis quoque tractatum ad nos pertinere (secus quam Epicurus sentit) in qua anima consummat. XLIII. Proinde etiam somnum mortis speculum; quem non supernaturalem, sed naturalem esse, tum aliis rationibus, tum Scripturis sacris probat. XLIV. Nam quod de Hermotimo scribunt, anima illum in somno caruisse, id subornatum; uti somnus, non otium animae, sed secessio crederetur. XLV. De somniis quoque, et accidentibus somni, quatenus ab extasi differunt, dicendum; quibus significatur anima perpetuo negotiosa, quod immortalitatis est ratio; in quibus interim non magis ob stupri visionem damnabimur, quam ob martyrii coronabimur. XLVI. Neque enim vana esse in totum somnia (uti judicabat Epicurus) multis exemplis probari; et varios esse commentatores, ac in hanc rem affirmatores. XLVII. Christianam vero eam esse sententiam: a daemoniis plurimum incuti somnia, etiam vera interdum; Deo interim deputanda, si quae honesta, sancta, prophetica, revelatoria, aedificatoria, vacatoria; quaedam etiam sibimetipsi animam fingere ex intentione circumstantiarum; reliqua denique extasi separanda. XLVIII. Atque adeo ex ingenio magis quam constantia, somnia a Platone aestimari, tanquam certiora ab extimo noctis, certis anni temporibus, quietis situ, aut ciborum distinctione, aut derogatione. XLIX. Et vero etiam infantes ac atlantes somniare; cum et somnia a Deo sint, nullaque jam gens Dei sit extranea, in omnes terminos orbis Evangelio coruscante. L. Nunc ad mortem quod attinet, debitum esse toto humano generi naturae finem, quamtumvis Epicurus id neget, et Menander haereticus ad suo baptismo initiatos pertinere neget, apud quem nec pro Deo mori lex est; nam etiam Enoch et Heliam morituros, et Joannem jam obiisse. LI. Opus autem mortis esse separationem corporis et animae; quantumvis quidam philosophi crediderint, post mortem quasdam animas haerere corporibus. LII. Atque omnem mortem, sive ordinariam, sive extraordinariam, non ex natura esse, sed ex culpa, nec ipsa naturali. LIII. Excedere porro animam, non deficere, dilabentibus paulatim corporis instrumentis, jam clariorem obtutu, ac si de somno emergentem instante morte; utpote, quae tum exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius angeli facie evocatoris animarum. LIV. Quo autem deducantur animae, varias esse philosophorum sententias; inter quos Stoici prudentum animas in supernis mansionibus collocant, reliquas apud inferos; quos inferos Christiani non in gremio terrae, ut Plato, sed in intimis visceribus collocant. LV. Suam vero eam esse sententiam (quae interim ab Ecclesia non probatur) quod in sinum Abrahae seu paradisum (de quo librum ediderit) martyrum solae animae commigrent, reliquae vero ad inferos. LVI. Atqui vanas eas esse opiniones, quibus putabant, tantisper in terris animas detineri, donec justa perceperint; aut immatura morte praeventas, isthic vagari, donec reliquatio compleatur aetatis. LVII. Neque vero ab inferis animas ex imperio daemonum per magicam (cujus species aliquot recenset) aut ex arbitrio huc redire. LVIII. Atqui illic, interim dum corpus exspectant, animas innocentium gaudere, et nocentum dolere ac puniri; vel ob cogitatus solos, quos censura divina persequitur; maxime, cum etiam modica delicta ad novissimum usque quadrantem illic luenda, ex Evangelio intelligatur.
CAPUT PRIMUM De solo censu animae congressus Hermogeni, quatenus et istum ex materiae potius suggestu, quam ex Dei flatu constitisse praesumpsit, nunc ad reliquas conversus quaestiones, plurimum videbor cum philosophis dimicaturus. Etiam in carcere Socratis de animae statu velitatum est. Nescio jam hoc primum, an opportuno in tempore magistri, etsi nihil de loco interest. Quid enim liquido saperet anima tunc Socratis, jam sacro navigio regresso, jam cicutis damnationis exhaustis, jam morte praesente, utique consternata ad aliquem motum secundum naturam, aut externata, si non secundum naturam. Quamvis enim placida atque tranquilla, quam nec conjugiis fletus statim viduae, nec liberorum conspectus exinde pupillorum, lege pietatis inflexerat, vel in hoc tamen mota, ne moveretur, ipsa constantia concussa est adversus inconstantiae concussionem. Quid autem aliud saperet vir quilibet injuria damnatus, praeter injuriae solamen, nedum philosophus, gloriae animal, cui nec consolanda injuria, sed potius insultanda? Denique, post sententiam, obviae conjugi et muliebriter inclamanti: Injuste damnatus es, Socrates; jam et de gratulatione responderat: Volebas autem juste? Nihil mirandum, si et in carcere lemniscatas Anyti et Meliti palmas gestiens infringere, ipsa morte coram, immortalitatem vindicat animae necessaria praesumptione ad injuriae frustrationem. Adeo omnis illa tunc sapientia Socratis de industria venerat consultae aequanimitatis, non de fiducia compertae veritatis. Cui enim veritas comperta sine Deo? cui Deus cognitus sine Christo? cui Christus exploratus sine Spiritu Sancto? cui Spiritus Sanctus accommodatus sine fidei sacramento? Sane Socrates facilius diverso spiritu agebatur. Siquidem aiunt daemonium illi a puero adhaesisse, pessimum revera paedagogum, etsi post deos et cum deis daemonia deputantur penes poetas et philosophos. Nondum enim christianae potestatis documenta processerant, quae vim istam perniciosissimam, nec unquam bonam, antiqui erroris artificem, omnis veritatis avocatricem sola traducit. Quod si idcirco sapientissimus Socrates secundum Pythii quoque daemonis suffragium, scilicet negotium navantis socio suo, quanto dignior atque constantior christianae sapientiae assertio, cujus adflatui tota vis daemonum cedit? Haec sapientia de schola coeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi jubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia, sed vetera depellens; nec adolescentiam vitians, sed omni bono pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum jocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore carcere saeculi inter suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de anima examinandum est, ad Dei regulas dirigat. Certe nullum alium potiorem animae demonstratorem quam auctorem reperiet; a Deo discat, quod a Deo habeat ; aut nec ab alio, si nec a Deo. Quis enim revelabit quod Deus texit? Inde sciscitandum est, unde et ignorare tutissimum est: praestat per Deum nescire, quia non revelaverit, quam per hominem scire, quia ipse praesumpserit.
CAPUT II.
Plane non negabimus aliquando philosophos juxta nostra sensisse; testimonium est veritatis etiam inventus ipsius. Nonnunquam et in procella confusis vestigiis coeli et freti aliqui portus offenditur, prospero errore: nonnunquam et in tenebris aditus quidam et exitus deprehenduntur, caeca felicitate; sed et natura pleraque suggeruntur, quasi de publico sensu, quo animam Deus dotare dignatus est. Hunc nacta philosophia ad gloriam propriae artis inflavit, prae studio [non mirum si istum ita dixerim] eloquii quidvis struere eruditi, magisque dicendo persuadentis, quam docendo. Formas rebus imponit, eas nunc peraequat, nunc privat, de certis incerta praejudicat, provocat ad exempla, quasi comparanda sint omnia; omnia praescribit, proprietatibus etiam inter similia diversis; nihil divinae licentiae servat, leges naturae opiniones suas facit; ferrem, si naturalis ipsa, ut compos naturae de conditionis consortio probaretur. Visa est quidem sibi et ex sacris quas putant, literis hausisse, quia plerosque auctores etiam deos existimavit antiquitas, nedum divos, ut Mercurium Aegyptium, cui praecipue Plato adsuevit: ut Silenum Phrygem, cui a pastoribus perducto ingentes aures suas Midas tradidit: ut Hermotimum, cui Clazomenii mortuo templum contulerunt; ut Orpheum, ut Musaeum, ut Pherecydem, Pythagorae magistrum. Quid autem, si philosophi etiam illa incursaverunt quae penes nos apocryphorum confessione damnantur, certos nihil recipiendum quod non conspiret germanae et ipso jam aevo pronatae propheticae paraturae, quando et pseudoprophetarum meminerimus, et multo prius apostatarum spirituum, qui hujusmodi quoque ingeniorum calliditate omnem faciem saeculi instruxerint? Postremo, si etiam ad ipsos Prophetas adisse credibile est indagatorem quemque sapientiae ex negotio curiositatis, tamen plus diversitatis invenias inter philosophos quam societatis, cum et in ipsa societate diversitas eorum deprehendatur. Siquidem vera quaeque et consonantia Prophetis aut aliunde commendant, aut aliorsum subornant, cum maxima injuria veritatis, quam efficiunt aut adjuvari falsis, aut patrocinari. Hoc itaque commiserit nos et philosophos in ista praesertim materia, quod interdum communes sententias propriis argumentationibus vestiant, contrariis alicubi regulae nostrae; interdum sententias proprias communibus argumentationibus muniant, consentaneis alicubi regulae illorum; ut prope sit exclusa veritas a philosophia per veneficia in illam sua, et ideo utroque titulo societatis adversario veritatis urgemur, et communes sententias ab argumentationibus philosophorum liberare, et communes argumentationes a sententiis eorum separare, revocando quaestiones ad Dei literas, exceptis plane quae sine laqueo alicujus praejudicii ad simplex testimonium licebit adsumere: quia et ex aemulis nonnunquam testimonium necessarium, si non aemulis prosit. Nec ignoro quanta sit sylva materiae istius apud philosophos pro numero etiam ipsorum commentatorum, quot varietates sententiarum, quot palaestrae opinionum, quot propagines quaestionum, quot implicationes expeditionum. Sed et medicinam inspexi, sororem, ut aiunt, philosophiae, sibi quoque hoc negotium vindicantem, ut ad quam magis animae ratio pertinere videatur per corporis curam, unde et plurimum sorori refragatur, quod animam quasi coram in domicilio suo tractando magis norit. Sed viderit utriusque praestantiae ambitio. Habuit et philosophia libertatem ingenii, et medicina necessitatem artificii ad extendendos de anima retractatus: late quaeruntur incerta, latius disputantur praesumpta. Quanta difficultas probandi, tanta operositas suadendi: ut merito Heraclitus ille tenebrosus vastiores caligines animadvertens apud examinatores animae, taedio quaestionum pronuntiarit, terminos animae nequaquam invenisse omnem viam ingrediendo. Christiano autem paucis ad scientiam hujus rei opus est: nam et certa semper in paucis; et amplius illi quaerere non licet, quam quod inveniri licet; infinitas enim quaestiones Apostolus prohibet. Porro non amplius inveniri licet, quam quod a Deo discitur; quod autem a Deo discitur, totum est.
CAPUT III.
Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut probabiles quique emicarent (I Cor. II, 19), nihil omnino cum philosophis super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum. Siquidem et ab Apostolo jam tunc philosophia concussio veritatis providebatur. Athenis enim expertus linguatam civitatem, cum omnes illic sapientiae atque facundiae caupones degustasset, inde concepit praemonitorium illud edictum. Proinde enim et animae ratio, per philosophatas doctrinas hominum miscentes aquas vino. Alii immortalem negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant: alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant: hi statum ejus aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor, aut Zenonis vigor, aut Aristotelis tenor, aut Epicuri stupor, aut Heracliti moeror, aut Empedoclis furor persuaserunt. Deliquit, opinor, divina doctrina, ex Judaea potius quam ex Graecia oriens. Erravit et Christus, piscatores citius quam sophistas ad praeconium emittens. Si qua igitur in hunc modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aerem veritatis infuscant, ea erunt Christianis enubilanda, et percutientibus argumentationes originales, id est philosophicas, et opponentibus definitiones coelestes, id est dominicas: ut et illa quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur, et haec quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur. Una jam congressionne decisa adversus Hermogenem, ut praefati sumus; quia animam ex Dei flatu, non ex materia vindicamus; muniti et illic divinae determinationis inobscurabili regula: Et flavit, inquit, Deus flatum vitae in faciem hominis, et factus est homo in animam vivam, utique ex Dei flatu: de isto nihil amplius revolvendum: Habet suum titulum, et suum haereticum. Caeteris hinc exordium inducam.
CAPUT IV.
Post definitionem census, quaestionem status patitur. Consequens enim est, ut ex Dei flatu animam professi, initium ei deputemus. Hoc Plato excludit, innatam et infectam animam volens; et natam autem docemus, et factam, ex initii constitutione. Nec statim erravimus, utrumque dicentes; quia scilicet aliud sit natum, aliud factum; utpote illud animalibus competens. Differentiae autem, sua habendo loca et tempora, habent aliquando et passivitatis commercia. Capit itaque et facturam dici generari, pro in esse poni, siquidem omne quod quoquo modo accipit esse, generatur. Nam et factor ipse parens facti potest dici; sic et Plato utitur. Igitur quantum ad fidem nostram factae nataeve animae, depulsa est philosophi opinio auctoritate prophetiae quoque.
CAPUT V.
Accerserit Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem, et isto in loco amicum Platonis Aristotelem. Fortassean extruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint, et quidem plures corpus animae vindicantes, nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaüs, et peripatetici ejus, ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit; sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam, pene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt. Denique Zeno consitum spiritum definiens animam, hoc modo instruit: Quo, inquit, digresso animal emoritur, corpus est; consito autem spiritu digresso, animal emoritur; ergo consitus spiritus corpus est: consitus autem spiritus anima est; ergo corpus est anima. Vult et Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem parentibus in filios respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum et adfectuum: corporis autem similitudinem et dissimilitudinem capere et animam: itaque corpus similitudini vel dissimilitudini obnoxium. Item corporalium et incorporalium passiones inter se non communicare. Porro et animam compati corpori, cui laeso ictibus, vulneribus, ulceribus condolescit; et corpus animae, cui afflictae cura, angore, amore, coaegrescit, per detrimentum scilicet vigoris, cujus pudorem et pavorem rubore atque pallore testetur. Igitur anima corpus, ex corporalium passionum communione. Sed et Chrysippus manum ei porrigit, constituens corporalia ab incorporalibus derelinqui omnino non posse, quia nec contingantur ab eis; unde et Lucretius: Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res; derelicto autem corpore ab anima, affici morte. Igitur corpus anima, quae, nisi corporalis, corpus non derelinqueret.
CAPUT VI.
Haec Platonici, subtilitate potius quam veritate, conturbant. Omne, inquiunt, corpus, aut animale sit necesse est, aut inanimale. Et siquidem inanimale est, extrinsecus movebitur; si vero animale, intrinsecus. Anima autem nec intrinsecus movebitur, ut quae non sit inanimalis; nec extrinsecus, ut quae ipsa potius moveat corpus. Itaque non videri eam corpus, quae non corporalium fornia ex aliqua regione moveatur. Ad hoc nos mirabimur incongruentiam primo definitionis provocantis ad ea quae in animam non conveniunt. Non enim potest anima animale corpus dici, aut inanimale; cum ipsa sit quae aut faciat corpus animale, si adsit; aut inanimale, si absit ab illo. Itaque quod facit, non potest esse ipsa, ut dicatur animale vel inanimale. Anima enim dicitur substantiae suae nomine. Quod si non capit animale corpus dici aut inanimale quod est anima, quomodo provocabitur ad animalium et inanimalium corporum formam? Dehinc, si corporis est moveri extrinsecus ab aliquo; ostendimus autem supra moveri animam et ab alio cum vaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, cum ab alio: merito quod movebitur extrinsecus ab alio, secundum exempli propositionem, corpus agnoscam. Enim vero, si ab alio moveri corporis est, quanto magis movere aliud? Anima autem movet corpus, et conatus ejus extrinsecus, foris parent. Ab illa est enim impingi et pedes in incessum, et manus in contactum, et oculos in conspectum, et linguam in effatum, velut sigillario motu superficiem intus agitante. Unde haec vis incorporal animae? unde vacuae rei solida propellere? Sed quomodo divisi videntur in homine sensus corporales et intellectuales? Corporalium aiunt rerum ualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari, ut tactu, ut visu: incorporalium vero intellectualibus conveniri, ut benignitatis, vel malignitatis. Itaque incorporalem esse animam constat, cujus qualitates non corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur. Plane, si non hujus definitionis gradum exclusero. Ecce enim, incorporalia ostendo corporalibus sensibus subjici, sonum auditui, colorem conspectui, odorem odoratui: quorum exemplo etiam anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales renuntiari sensus, quia corporalibus accedant. Igitur si constat incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et anima, quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? Certe definitio exclusa sit. De insignioribus argumentationibus erit etiam illa, quod omne corpus corporalibus ali judicant; animam vero ut incorporalem, incorporalibus, sapientiae scilicet studiis. Sed nec hic gradus stabit, etiam Sorano methodicae medicinae instructissimo auctore respondente animam corporalibus quoque ali; denique, deficientem eam cibo plerumque fulciri. Quidni, quo adempto, in totum dilabitur ex corpore? Ita etiam ipse Soranus plenissime super anima commentatus quatuor voluminibus, et cum omnibus philosophorum sententiis expertus, corporalem animae substantiam vindicat, etsi illam immortalitate fraudavit. Non enim omnium est credere, quod Christianorum est. Sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus ali, proinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus pasci. Sed nemo unquam cunctanti de exitu animae mulsam aquam de eloquio Platonis infudit; aut micas de minutiloquio Aristotelis infersit. Quid autem facient tot ac tantae animae rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, tamen indoctae prudentia pollent, et sine academiis et porticibus atticis, et carceribus Socratis, denique jejunantes philosophia, nihilominus vivunt. Non enim substantiae ipsi alimenta proficiunt studiorum, sed disciplinae; quia nec opimiorem animam efficiunt, sed ornatiorem. Bene autem, quod et artes Stoici corporales adfirmant. Adeo sic quoque anima corporalis, si et artibus ali creditur. Sed enormis intentio philosophiae solet plerumque nec prospicere pro pedibus: sic Thales in puteum. Solet et, sententias non intelligendo, valetudinis corruptelam suspicari: sic Chrysippus ad elleborum. Tale aliquid, opinor, ei accidit, cum duo in unum corpora negavit, alienatus a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non singula quotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt. Invenitur etiam in jure civili graeca quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici foetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae tot stipata corporibus, pene dixerim populo, sextum ipsa corpus fuit. Universa conditio testabitur, corpora de corporibus processura jam illic esse, unde procedunt: secundum sit necesse est, quod ex alio est: nihil porro ex alio est, nisi dum gignitur: sed tunc duo sunt.
CAPUT VII.
Quantum ad philosophos, satis haec; quia quantum ad nostros, ex abundanti, quibus corporalitas animae in ipso Evangelio relucebit. Dolet apud inferos anima cujusdam, punitur in flamma, et cruciatur in lingua, et de digito animae felicioris implorat solatium roris. Imaginem existimas exitum illum pauperis laetantis et divitis moerentis? Et quid illic Lazari illic Lazari nomen, si non in veritate res est? Sed etsi imago credenda est, testimonium erit veritatis. Si enim non haberet anima corpus, non caperet imago animae imaginem corporis: nec mentiretur de corporalibus membris Scriptura, si non erant. Quid est autem illud quod ad inferna transfertur post divortium corporis? quod detinetur? quod in diem judicii reservatur? ad quod et Christus moriendo descendit? puto ad animas Patriarcharum. Sed quamobrem, si nihil anima sub terris? Nihil enim, si non corpus: incorporalitas enim ab omni genere custodiae libera est, immunis a poena et a fovela. Per quod enim punitur aut fovetur, hoc erit corpus; reddam de isto plenius et opportunius. Igitur si quid tormenti sive solatii anima praecerpit ia carcere seu diversorio inferum, in igni, vel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae. Incorporalitas enim nihil patitur, non habens per quod pati possit: aut si habet, hoc erit corpus. In quantum enim omne corporale, passibile est; in tantum, quod passibile est, corporale est.
CAPUT VIII.
Abruptum alioquin et absurdum, idcirco quid de corporalium eximere censu, quia caeteris corporalibus exemplis non adaequet; ubi proprietatum privata discrimina, per quae magnificentia auctoris ex operum eorumdem diversitate signatur; ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula. Siquidem et ipsi philosophi ex contrariis universa constare condicunt, secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. Sic igitur etsi corporalia incorporalibus objacent, ipsa quoque inter se differunt, ut differentia species eorum ampliet, non genus mutet: ut sint corporalia, sic multa in Dei gloriam, dum varia; sic varia, dum diversa; dum his alii qualitatum sensus, alii illis; dum his alia alimenta, alia illis; dum haec invisibilia, illa visibilia; dum haec gravia, illa levia. Aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam, quia, digressa ea, graviora efficiantur corpora defunctorum, cum leviora esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima corpus. Quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus, quia extra mare immobilis et gravis navis efficitur? Quanto ergo validius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus levissima mobilitate circumfert? Caeterum est invisibilis anima, et pro conditione corporis sui, et pro proprietate substantiae, et pro natura etiam eorum quibus invisibilis esse sortita est. Solem noctuae nesciunt oculi; aquilae ita sustinent, ut natorum suorum generositatem de pupillarum audacia judicent: alioqui non educabunt, ut degenerem, quem solis radius averterit. Est adeo alteri quid invisibile, alteri non, quod non ideo incorporale sit, quia non ex aequo vis valet. Sol enim corpus, siquidem ignis; sed quod aquila confiteatur, neget noctua; non tamen praejudicans aquilae: tantumdem et animae corpus invisibile carni si forte, spiritus vero visibile: sic Joannes, in spiritu Dei factus, animas martyrum conspicit (Apoc. VI, 20).
CAPUT IX.
Cum animae corpus adserimus propriae qualitatis et sui generis, jam haec conditio proprietatis de caeteris accidentibus corpulentiae praejudicavit, aut haec adesse ei quam corpus ostendimus, sed et ipsa sui generis, pro corporis proprietate; aut et si non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae. quae corporibus caeteris adsint. Et tamen non inconstanter profitebimur, solemniora quaeque, et omnimode debita corpulentiae, adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantivum, longitudinem dico, et latitudinem, et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi. Quid nunc, quod et effigiem animae damus, Platone nolente, quasi periclitetur de animae immortalitate? Omne enim effigiatum compositum et structile adfirmat: dissolubile autem, omne composititium et structile: sed animam immortalem: igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua indissolubilem. Caeterum composititiam et structilem, si effigiatam; tanquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram justitia et disciplinis philosophiae, deformem vero contrariis artibus. Sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem, verum et ex constantia gratiae per revelationem. Nam quia spiritalia charismata agnoscimus, post Joannem quoque prophetiam meruimus consequi. Est hodie soror apud nos revelationum charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica solemnia per ecstasin in spiritu patitur; conversatur cum angelis, aliquando etiam cum Domino, et videt et audit sacramenta, et quorumdam corda dignoscit, et medicinas desiderantibus submittit. Jam vero, prout Scripturae leguntur, aut Psalmi canuntur, aut adlocutiones proferuntur, aut petitiones delegantur, ita inde materiae visionibus subministrantur. Forte nescio quid de anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset. Post transacta solemnia, dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare quae viderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam probentur): Inter caetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter, et spiritus videbatur, sed non inanis et vacuae qualitatis, imo quae etiam teneri repromitteret, tenera, et lucida, et acrei coloris, et forma per omnia humana. Hoc visio, et Deus testis, et Apostolus charismatum in Ecclesia futurorum idoneus sponsor; tu, nec si res ipsa de singulis persuaserit, credas! Si enim corpus anima, sine dubio inter illa quae supra sumus professi. Proinde et coloris proprietas oomni corpori adhaeret; quem igitur alium animae aestimabis colorem, quam aerium ac lucidum? Non ut aer sit ipsa substantia ejus, etsi hoc Aenesidemo visum est et Anaximeni, puto secundum quosdam, et Heraclito; nec ut lumen, etsi hoc placuit pontico Heraclidi. Nam et cerauneis gemmis non ideo substantia ignita est, quod coruscent rutilato rubore; nec beryllis ideo aquosa materia est, quod fluctuent colato nitore. Quanta enim et alia color sociat, natura dissociat! Sed quoniam omne tenue atque perlucidum aeris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est et spiritus tradux. Siquidem, prae ipsa tenuitatis subtilitate, de fide corporalitatis periclitatur. Sic et effigiem de sensu jam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter humanam, et quidem ejus corporis quod unaquaeque circumtulit. Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat: Recogita enim, cum Deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum, et per universa corporis spatia diffusum, simulque divina aspiratione densatum, omni intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut in forma gelasse. Inde igitur et corpulentia animae ex densatione solidata est, et effigies expressione formata. Hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus: habens et ille oculos et aures suas, quibus populus Dominum audire et videre debuerat; habens et caeteros artus, per quos et in cogitatibus utitur, et in somniis fungitur. Sic et diviti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus Abrahae. Per has lineas et animae martyrum sub altari intelliguntur. A primordio enim in Adam concreta et configurata corpori anima, ut totius substantiae, ita et conditionis istius semen effecit.
- CAPUT X.
Pertinet ad statum fidei, simplicem animam determinare, secundum Platonem, id est, uniformem dumtaxat substantiae nomine. Viderint artes et disciplinae, viderint et haereses. Quidam enim volunt, aliam illi substantiam naturalem inesse, spiritum; quasi aliud sit vivere, quod venit ab anima; aliud spirare, quod fiat a spiritu: nam et animalibus non omnibus utrumque adesse. Pleraque enim vivere solummodo, non etiam spirare, eo quod non habeant organa spiritus, pulmones et arterias. Quale est autem, in examinatione humanae animae, culicis atque formicae argumenta respicere? quando et vitalia, pro cujusque generis dispositione, omnibus propria animalibus temperavit artifex Deus, ut nulla inde conjectura captanda sit. Nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est, idcirco aliunde spirabit, aliunde vivet: neque formica, si membris hujusmodi caret, idcirco negabitur spirare, quasi solummodo vivens. Cui vero tantum patuit in Dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit? Herophilus ille, medicus aut lanius, qui sexcentos exsecuit ut naturam scrutaretur, qui hominem odiit ut nosset, nescio an omnia interna ejus liquido exploravit, ipsa morte mutante quae vixerant, et morte non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis errante. Philosophi pro certo renuntiaverunt, culicibus et formicis et tineis deesse pulmones et arterias. Dic mihi, inspector curiosissime, oculos habent ad videndum? Atquin et pergunt quo volunt, et vitant et adpetunt quae videndo sciunt; designa oculos, denota pupulas. Sed et exedunt tineae; demonstra mandibulas, deprome genuinos. Sed et personant culices, ne in tenebris quidem aurium caeci: tubam pariter et lanceam oris illius ostende. Quodvis animal, unius licet puncti, aliquo alatur necesse est; exhibe pabuli transmittendi, decoquendi, defaecandique membra. Quid ergo dicemus? Si per haec vivitur, erunt haec in omnibus utique quae vivunt, etsi non videntur, etsi non adprehenduntur pro mediocritate: hoc magis credas, si Deum recogites tantum artificem in modicis, quantum et in maximis. Si vero non putas capere tam minuta corpuscula Dei ingenium, sic quoque magnificentiam ejus agnoscas, quod modicis animalibus, sine necessariis membris nihilominus vivere instruxerit, salvo etiam visu sine oculis, et esu sine denticulis, et digestu sine alveis: quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus, manante impetu, quod angues; et insurgente conatu, quod vermes; et spumante reptatu, quod limaces. Ita et spirari cur non putes sine pulmonum follibus, et sine fistulis arteriarum? ut pro magno amplectaris argumento, idcirco animae humanae spiritum accedere, quia sint quae spiritu careant; et idcirco ea spiritu carere, quia flaturalibus artubus structa non sint. Vivere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine pulmonibus non putas? Quid est, oro te, spinare? flatum, opinor, ex semetipso agere. Quid est non vivere? flatum, opinor, ex semetipso non agere. Hoc enim respondere debeo, si non idem est spirare quod vivere. Sed mortui erit non agere flatum: ergo viventis est agere flatum. Sed et spirantis est agere flatum: ergo et spirare viventis est. Utrumque si sine anima decurrere potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo vivere. Atenim vivere spirare est, et spirare vivere est. Ergo totum hoc, et spirare et vivere, ejus est, cujus et vivere, id est animae. Denique, si separas spiritum et animam, separa et opera: agant in discreto aliquid ambo, seersum anima, scorsum spiritus: anima sine spiritu vivat, spiritus sine anima spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et vita conveniant. Si enim duo sunt, anima et spiritus, dividi possunt, ut divisione eorum, alterius discedentis, alterius immanentis, mortis et vitae concursus eveniat. Sed nullo modo eveniet: ergo duo non erunt, quae dividi non possunt; quae dividi possent, si fuissent. Sed licet et duo esse concreta. Sed non erunt concreta, si aliud est vivere, aliud spirare. Distinguunt substantias opera: et quanto nunc firmius est, ut unum credas, cum distantiam non das, ut ipsa sit anima spiritus, dum ipsius est spirare, cujus et vivere! Quid enim, si diem aliud habere velis, aliud lucem quae accidat diei? cum dies ipsa lux sit. Plane erunt et alia genera lucis, ut ex ignium ministerio. Erunt enim et aliae spiritus species, ut ex Deo, ut ex diabolo. Ita cum de anima et spiritu agitur, ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies lux. Ipsum est enim quid, per quod est quid.
- CAPUT XI.
Sed ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur: hoc dum animae vindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa conditione dicamus; non status nomine, sed actus; nec substantiae titulo, sed operae; quia spirat, non quia spiritus proprie est: nam et flare, spirare est. Ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus, spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus. Caeterum adversus Hermogenem, qui eam ex materia, non ex Dei flatu contendit, flatum proprie tuemur. Ille enim, adversus ipsius Scripturae fidem, flatum in spiritu vertit: ut dum incredibile est, spiritum Dei in delictum, et mox in judicium devenire, ex materia potius anima credatur, quam ex Dei spiritu. Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum Scripturam, et secundum spiritus distinctionem: et hic spiritum ingratis pronuntiamus, secundum spirandi et flandi communionem. Illic de substantia quaestio est: spirare enim substantiae actus est. Nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio quod spiritale semen infulciunt animae, de Sophiae matris occulta liberalitate conlatum, ignorante factore, cum Scriptura factoris magis Dei sui conscia, nihil amplius promulgaverit, quam Deum flantem in faciem hominis flatum vitae, et hominem factum in animam vivam, per quam exinde et vivat et spiret: satis declarans differentias spiritus et animae, insequentibus instrumentis, ipso Deo pronuntiante (Is. LVII, 16): Spiritus ex me prodivit. et flatum omnem ego feci. Et anima enim flatus factus ex spiritu. Et rursus (Is. XLII, 5): Qui dedit flatum populo super terram, et spiritum calcantibus eam. Primo enim anima, id est flatus, populo in terra incedenti, id est in carne carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant, id est opera carnis subigunt: quia et Apostolus (I Cor. XV, 46): Non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. Nam etsi Adam statim prophetavit magnum illum sacramentum in Christum et Ecclesiam (Eph. V, 30, 31): Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adglutinabit se uxori suae, et erunt duo in carnem unam; accidentiam spiritus passus est: cecidit enim ecstasis super illum, Sancti Spiritus vis, operatrix prophetiae. Nam et malus spiritus accidens res est. Denique Saulem tam Dei spiritus postea vertit in alium virum, id est in propheten, cum dictum est (I Reg. X, II): Quid hoc filio Cis? an et Saul in prophetis? quam et malus spiritus postea vertit in alium virum, in apostatam scilicet. Judam quoque aliquandiu cum electis deputatum usque ad loculorum officium, et, si jam fraudatorem, traditorem tamen nondum, postea diabolus intravit. Igitur si neque Dei, neque diaboli spiritus ex nativitate conferitur animae, solam eam constat ante eventum spiritus utriusque: si solam, et simplicem et uniformem substantiae nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae suae sorte.
- CAPUT XII.
Proinde, et animum, sive mens est, νοῦς apud Graecos, non aliud quid intelligimus quam suggestum animae ingenitum et insitum, et nativitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum habens ex semetipsa se commoveat in semetipsa, atque ita moveri videatur ab illo tanquam substantia alia, ut volunt qui etiam universitatis motatorem animum, decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini Monogenem ex patre Bytho et matre Sige. Quamvis Anaxagorae turbata sententia est: initium enim omnium commentatus animum, et universitatis oscillum illius axe suspendens, purumque cum adfirmans, et simplicem et incommiscibilem, hoc vel maxime titulo segregat ab animae commixtione; et tamen eumdem alibi animae addicit. Hoc etiam Aristoteles denotavit, nescio an sua paratior implere, quam aliena inanire. Denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum animi genus pronuntiavit, illum divinum, quem rursus et impassibilem subostendens, abstulit, et ipse cum a consortio animae. Cum enim animam passibilem constet eorum quae sortita est pati; aut per animum et cum animo patietur, si concreta est animo (non potest animus impassibilis induci); aut si non per animum nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo nihil, et qui nihil patitur. Porro si nihil per illum et cum illo anima patietur, jam nec sentiet, nec sapiet, nec movebitur per illum, ut volunt. Nam et sensus passiones facit Aristoteles. Quidni? et sentire enim pati est, quia pati sentire est. Proinde et sapere sentire est, et moveri sentire est: ita totum pati est. Videmus autem nihil istorum animam experiri, ut non et animo deputetur, quia per illum et cum illo transfigatur. Jam ergo et commiscibilis est animus, adversus Anaxagoram; et passibilis, adversus Aristotelem. Caeterum, si discretio admittitur, ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit et passio, et sensus, et sapor omnis, et actus, et motus: alterius autem otium, et quies et stupor, et nulla jam causa; et aut animus vacabit, aut anima. Quod si constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus obtinebit, differentiam tollens, et quaeretur quomodo unum utrumque, ex duarum substantiarum confusione, an ex unius dispositione. Nos autem animum ita dicimus animae concretum, non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.
- CAPUT XIII.
Ad hoc dispicere superest, principalitas ubi sit, id est, qui cui praeest, ut cujus principalitas apparuerit, illa sit substantiae massa; id autem cui massa substantiae praeerit, officium naturale substantiae deputetur. Enimvero, quis non animae dabit summam omnem, cujus nomine totius hominis mentio titulata est? Quantas animas pasco, ait dives, non animos; et animas salvas optat gubernator, non animos; et rusticus in opere, et in praelio miles, animam se, non animum ponere adfirmat. Cujus nominatoria pericula aut vota sunt, animi an animae? Quid autem agere dicuntur moribundi, animum an animam? Ipsi postremo philosophi, ipsique medici, quamvis de animo quoque disputaturi, faciem tamen operis frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit. Ut autem et a Deo discas, animam Deus semper adloquitur; animam compellat atque advocat, ut animum sibi advertat. Illam salvam venit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur, illam pluris fieri vetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus suis ponit. Habes animae principalitatem, habes in illa et substantiae unionem, cujus intelligas instrumentum esse animum, non patrocinium.
- CAPUT XIV.
Singularis alioquin et simplex, et de suo tota est; non magis instructilis aliunde, quam divisibilis ex se, quia nec dissolubilis. Si enim structilis, et dissolubilis; si dissolubilis, jam non immortalis. Itaque, quia non mortalis, neque dissolubilis, neque divisibilis. Nam et dividi dissolvi est, et dissolvi mori est. Dividetur autem in partes, nunc in duas a Platone, nunc in tres a Zenone, nunc in quinque et in sex a Panaetio, in septem a Sorano, etiam in octo penes Chrysippum, etiam in novem penes Apollophanem, sed in decem apud quod quosdam Stoicorum, et in duas amplius apud Posidonium, quia a duobus exorsus titulis, principali, quod aiunt ἡγεμονικὸν, et a rationali, quod aunt λογικὸν, in duodecim exinde prosecuit: ita in alias ex aliis species dividunt animam. Hujusmodi autem, non tam partes animae habebuntur, quam vires et efficaciae et operae, sicut de quibusdam et Aristoteles judicavit. Non enim membra sunt substantiae animalis, sed ingenia: ut motorium, ut actorium, ut cogitatorium, et si qua in hunc modum distinguunt; ut et ipsi illi quinque notissimi sensus, visus, auditus, gustus, tactus, odoratus. Quibus omnibus, etsi certa singulis domicilia in corpore determinaverunt, non idcirco haec quoque distributio animae ad animae sectiones pertinebit; quando ne ipsum quidem corpus ita dividatur in membra, ut isti volunt animam. Atquin ex multitudine membrorum unum corpus efficitur, ut concretio sit potius ipsa divisio. Specta portentosissimam Archimedis munificentiam, organum hydraulicum dico, tot membra, tot partes, tot compagines, tot itinera vocum, tot compendia sonorum, tot commercia modorum, tot acies tibiarum, et una moles erunt omnia. Sic et spiritus, qui illic de tormento aquae anhelat, non ideo separabitur in partes, quia per partes administratur, substantia quidem solidus, opera vero divisus. Non longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo et Heraclito: nam et ipsi unitatem animae tuentur, quae in totum corpus defusa, et ubique ipsa, velut flatus in calamo per cavernas, ita per sensualia variis modis emicet, non tam concisa quam dispensata. Haec omnia quibus titulis nuncupentur, et quibus ex se divisionibus detineantur, et quibus in corpore metationibus sequestrentur, medici potius cum philosophis considerabunt, nobis pauca convenient.
- CAPUT XV.
In primis an sit aliquis summus in anima gradus vitalis, et sapientalis, quod ἡγεμονικὸν appellant, id est principale, si negetur, totus animae status periclitatur. Denique, qui negant principale, ipsam prius animam nihil censuerunt. Messenius aliquis Dicaearchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades, ita abstulerunt principale, dum in animo ipso volunt esse sensus, quorum vindicatur principale. Asclepiades etiam illa argumentatione vectatur, quod pleraque animalia, ademptis eis partibus corporis, in quibus plurimum aestimatur principale consistere, et insuper vivant aliquatenus, et sapiant nihilominus, ut muscae, et vespae, et locustae, si capita decideris; ut caprae et testudines, et anguillae, si corda detraxeris: itaque principale non esse: quod si fuisset, amisso cum suis, vigor animae non perseveraret. Sed plures et philosophi adversus Dicaearchum, Plato, Strato, Epicurus, Democritus, Empedocles, Socrates, Aristoteles; et medici adversus Andream et Asclepiadem, Herophilus, Erasistratus, Diocles, Hippocrates, et ipse Soranus; jamque omnibus plures christiani, qui apud Deum de utroque ducimur, et esse principale in anima, et certo in corporis recessu consecratum. Si enim scrutatorem et dispectorem cordis (Sap. I; Prov. XXIV) Deum legimus; si etiam prophetes ejus occulta cordis traducendo probatur (Ps. CXXXVIII): si Deus ipse recogitatus cordis in populo praevenit (Matt. IX): Quid cogitatis in cordibus vestris nequam? si et David (Ps. L): Cor mundum conde in me Deus; et Paulus (Rom. X) corde ait credi in justitiam; et Joannes (I Joan. III) corde ait suo unumquemque reprehendi; si postremo (Matt. V), qui viderit faeminam ad concupiscendum, jam adulteravit in corde; simul utrumque dilucet, et esse principale in anima, quo intentio divina conveniat, id est, vim sapientialem atque vitalem (quod enim sapit, vividum est), et in eo thesauro corporis haberi, ad quem Deus respicit: ut neque extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum, neque per totum corpus ventilari secundum Moschionem, neque in capite concludi secundum Platonem, neque in vertice potius praesidere secundum Xenocratem, neque in cerebro cubare secundum Hippocratem; sed nec circa cerebri fundamentum ut Herophilus, nec in membranulis ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio ut Strato Physicus, nec in tota lorica pectoris ut Epicurus. sed quod et Aegyptii renuntiaverunt, et qui divinarum commemoratores videbantur, ut et ille versus Orphei vel Empedoclis; Namque homini sanguis circumcordialis est sensus. Etiam Protagoras, etiam Apollodorus et Chrysippus haec sapiunt; ut vel ab istis retusus Asclepiades capras suas quaerat sine corde balantes, et muscas suas abigat sine capite volitantes; et omnes jam sciant se potius sine corde et cerebro vivere, qui dispositionem animae humanae de conditione bestiarum praejudicarint.
- CAPUT XVI.
Est et illud ad finem pertinens, quod Plato bifariam partitur animam, per rationale et irrationale. Cui definitioni et nos quidem applaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque. Naturale enim rationale credendum est quod animae a primordio sit ingenitum, a rationali videlicet auctore. Quid enim non rationale, quod Deus jussu quoque ediderit, nedum id quod proprie adflatu suo emiserit? Irrationale autem posterius intelligendum est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsorum illud transgressionis admissum, atque exinde inoleverit et coadoleverit in anima ad instar jam naturalitatis, quia statim in naturae primordio accidit. Caeterum, cum idem Plato solum rationale dicat, ut in anima Dei ipsius, si nos etiam irrationale naturae adscribimus quam a Deo anima nostra sortita est, aeque irrationale de Deo erit, utpote naturale, quia naturae Deus auctor est. Sed enim a diabolo immissio delicti; irrationale autem omne delictum: igitur a diabolo irrationale, a quo et delictum; extraneum a Deo, a quo est irrationale alienum. Proinde diversitas horum ex distantia auctorum. Proinde, cum Plato, soli Deo segregans rationale, duo genera subdividit ex rationali, indignativum quod appellant θυμικὸν, concupiscentivum quod vocant ἐπιθυμητικὸν, ut illud quidem commune sit nobis et leonibus, istud vero cum muscis, rationale porro cum Deo; video et de hoc mihi esse retractandum, propter ea quae in Christo deprehenduntur. Ecce enim tota haec trinitas et in domino: rationale quo docet, quo disserit, quo salutis vias sternit; indignativum, quo invehitur in Scribas et Pharisaeos; et concupiscentivum, quo pascha cum discipulis suis edere concupiscit. Igitur apud nos non semper ex irrationali censenda sunt indignativum et concupiscentivum, quae certi sumus in Dominum rationaliter decucurisse. Indignabitur Deus rationaliter, quibus scilicet debet, et concupiscet Deus rationaliter quae digna sunt ipso. Nam et malo indignabitur, et bono concupiscet salutem. Dat et Apostolus nobis concupiscentiam (I Tim., III, 1): Si quis episcopatum concupiscit, bonum opus concupiscit; et bonum opus dicens, rationalem concupiscentiam ostendit. Concedit et indignationem; quidni, quam et ipse suscepit? Utinam et praecidantur, inquit (Gal., V, 12), qui vos subvertunt! Rationalis et indignatio, quae ex affectu disciplinae est. At cum dicit (Eph., II, 3): Fuimus aliquando natura filii irae, irrationale indignativum suggillat, quod non sit ex ea natura quae a Deo est, sed ex illa quam diabolus induxit, dominus et ipse dictus (Matth., VI, 24) sui ordinis: Non potestis duobus dominis servire; pater et ipse cognominatus (Joan., VIII, 44): Vos ex diabolo patre estis: ne timeas et illi proprietatem naturae alterius adscribere, posterioris et adulterae, quem legis (Matth., XIII) avenarum superseminatorem, et frumentariae segetis nocturnum interpolatorem.
- CAPUT XVII.
Contingit nos illorum etiam quinque sensuum quaestio, quos in primis literis discimus, quoniam et hinc aliquid haereticis procuratur. Visus est, et auditus, et odoratus, et gustus, et tactus. Horum fidem Academici durius damnant; secundum quosdam, et Heraclitus, et Diocles, et Empedocles; certe Plato in Timaeo, irrationalem pronuntians sensualitatem, et opinioni coimplicitam. Itaque mendacium visui objicitur, quod remos in aqua inflexos vel infractos adseverat adversus conscientiam integritatis, quod turrem quadrangulatam de longinquo rotundam persuadeat, quod aequalissimam porticum angustiorem in ultimo infamet, quod coelum tanta sublimitate suspensum mari jungat. Perinde auditus fallaciae reus: ut cum coeleste murmur putamus, et plaustrum est; vel tonitru meditante, pro certo de plaustro credimus sonitum. Sic et odoratus et gustus arguuntur; siquidem eadem unguenta, eademque vina, posteriore quoque usu depretiantur. Sic et tactus reprehenditur; siquidem eadem pavimenta manibus asperiora, pedibus laeviora creduntur; et in lavacris, idem calidae lacus ferventissimus primo, dehinc temperatissimus renuntiatur. Adeo, inquiunt, sic quoque fallimur sensibus, dum sententias vertimus. Moderantius Stoici non omnem sensum, nec semper, de mendacio onerant. Epicurei constantius parem omnibus atque perpetuam defendunt veritatem, sed alia via: non enim sensum mentiri, sed opinionem; sensum enim pati, non opinari; animam enim opinari. Absciderunt et opinionem a sensu, et sensum ab anima. Et unde opinio, si non a sensu? Denique nisi visus rotundam senserit turrem, nulla opinio rotunditatis. Et unde sensus, si non ab anima? Denique carens anima corpus, carebit et sensu. Ita et sensus ex anima est, et opinio ex sensu, et anima totum. Caeterum optime proponetur, esse utique aliquid, quod efficiat aliter quid a sensibus renuntiari, quam sit in rebus. Porro si potest id renuntiari quod non sit in rebus, cur non perinde possit per id renuntiare quod non sit in sensibus, sed in eis rationibus quae interveniant suo nomine? Atque adeo licebit eas recognosci. Nam ut in aqua remus inflexus vel infractus appareat, aqua in caussa est. Denique extra aquam integer visui remus. Teneritas autem substantiae illius, qua speculum ex lumine efficitur, prout icta seu mota est, ita et imaginem vibrans, evertit lineam recti. Item ut turris habitus eludat, intervalli conditio compellit in aperto: aequalitas enim circumfusi aeris, pari luce vestiens angulos, obliterat lineas. Sic et uniformitas porticus acuitur in fine, dum acies in concluso stipata, illic tenuatur quo et extenditur. Sic et coelum mari unitur, ubi visio absumitur; quae quamdiu viget, tamdiu dividit. Auditum vero quid aliud decipiet, quam sonorum similitudo? Et, si postea minus spirat unguentum, et minus sapit vinum, et minus lacus fervet, in omnibus ferme prima vis tota est. Caeterum, de scabro ac laevi merito manus ac pedes, tenera scilicet et callosa membra, dissentiunt. Igitur hoc modo, nulla sensuum frustratio caussa carebit. Quod si caussae fallunt sensus, et per sensus opiniones, jam nec in sensibus constituenda fallacia est, qui caussas sequuntur, nec opinionibus, quae a sensibus diriguntur, sequentibus caussas. Qui insaniunt, alios in aliis vident, ut Orestes matrem in sorore, et Ajax Ulyssem in armento, ut Athamas et Agave in filiis bestias. Oculisne hoc mendacium exprobrabis, an furiis? Qui redundantia fellis auruginant, amara sunt omnia. Num ergo gustui praevaricationem exprobrabis, an valetudinem? Omnes itaque sensus evertuntur, vel circumveniuntur ad tempus, ut proprietate fallaciae careant. Imo jam ne ipsis quidem caussis adscribendum est fallaciae elogium. Si enim ratione haec accidunt, ratio fallacia perhiberi non meretur. Quod sic fieri oportet, mendacium non est. Itaque si et ipse caussae infamia liberantur, quanto magis sensus, quibus jam et caussae libere praeeunt! cum hinc potissimum et veritas et fides et integritas sensibus vindicanda sit, quod non aliter renuntient, quam quod illa ratio mandavit, quae efficiat aliter quid a sensibus renuntiari, quam sit in rebus. Quid agis, Academia procacissima? totum vitae statum evertis, omnem naturae ordinem turbas, ipsius Dei providentiam excaecas, qui cunctis operibus suis intelligendis, incolendis, dispensandis, fruendisque fallaces et mendaces dominos praefecerit sensus. Annon istis universa conditio subministratur? Annon per istos secunda quoque mundo instructio accessit? tot artes, tot ingenia, tot studia, negotia, officia, commercia, remedia, consilia, solatia, victus, cultus ornatusque omnia? Totum vitae saporem condierunt, dum per hos sensus solus omnium homo animal rationale dignoscitur, intelligentiae capax et ipsius Academiae. Sed enim Plato, ne quod testimonium sensibus signet, propterea et in Phaedro ex Socratis persona negat se cognoscere posse semetipsum, ut monet Delphica inscriptio; et in Theaeteto adimit sibi scire, atque sentire; et in Phaedro, post mortem differt sententiam veritatis, posthumam scilicet; et tamen, nondum mortuus, philosophabatur. Non licet, non licet nobis in dubium sensus istos devocare, ne et in Christo de fide eorum deliberetur; ne forte dicatur, quod falso Satanam prospectarit de coelo praecipitatum (Luc, X, 18), aut falso vocem Patris audierit de ipso testificatam (Matth, III, 17); aut deceptus sit cum Petri socrum tetigit (Matth., VIII, 15); aut alium postea unguenti senserit spiritum, quod in sepulturam suam acceptavit, alium postea vini saporem, quod in sanguinis sui memoriam consecravit. Sic enim et Marcion phantasma eum maluit credere, totius corporis in illo dedignatus veritatem. Atquin ne in Apostolis quidem ejus ludificata natura est Fidelis fuit et visus et auditus in monte (Matth., XVII): fidelis et gustus vini illius, licet aquae ante, in nuptiis Galilaeae (Joan., II): fidelis et tactus exinde creduli Thomae (Joan., XX). Recita Joannis testationem: Quod vidimus, inquit (I Joan., I, 1), quod audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de Sermone vitae. Falsa utique testatio, si oculorum, et aurium, et manuum sensus natura mentitur.
- CAPUT XVIII.
Convertor ad intellectualium partem, quemadmodum illam Plato a corporalibus separatam haereticis commendaverit, agnitionem ante mortem consecutus. Ait enim in Phaedone: Quid tum erga ipsam prudentiae possessionem? Utrumne impedimentum erit corpus, annon, si quis illud socium adsumpserit in quaestionem? Tale quid dico, habetne veritatem aliquam visio et auditio hominibus, annon? Annon etiam poetae haec nobis semper obmussant, quod neque audiamus certum, neque videamus? Meminerat scilicet et Epicharmi Comici: Animus cernit, animus audit, reliqua surda et caeca sunt. Itaque rursus, illum ergo ait supersapere, qui mente maxime sapiat, neque visionem proponens, neque ullum ejusmodi sensum attrahens animo, sed ipsa mente sincera utens in recogitando, ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus potissimum ab oculis et auribus, et, quod dicendum sit, a toto corpore, ut turbante, et non permittente animae possidere veritatem atque prudentiam, quando communicat. Videmus igitur adversus sensus corporales aliam portendi paraturam, ut multo idoniorem, vires scilicet animae, intellectum operantes ejus veritatis, cujus res non sint coram, nec subjaceant corporalibus sensibus, sed absint longe a communi conscientia, in arcano, et in superioribus, et apud ipsum Deum. Vult enim Plato esse quasdam substantias invisibiles, incorporales, supermundiales, divinas et aeternas, quas appellat Ideas, id est formas, exempla, et caussas naturalium istorum manifestorum, et subjacentium corporalibus sensibus; et illas quidem esse veritates, haec autem imagines earum. Relucentne jam haeretica semina Gnosticorum et Valentinianorum? Hinc enim arripiunt differentiam corporalium sensuum, et intellectualium virium, quam etiam parabolae decem virginum (Matt. XXIV) adtemperant: ut quinque stultae sensus corporales figuraverint, stultos videlicet, quia deceptui faciles; sapientes autem intellectualium virium notam expresserint, sapientiam scilicet, quia contingentium veritatem illam arcanam et supernam, et apud pleroma constitutam, haereticarum idearum sacramenta: hoc enim sunt et aeones, et genealogiae illorum. Itaque et sensum dividunt: et intellectualibus quidem, a spiritali suo semine; sensualibus vero, ab animali, quia spiritalia nullo modo capiat; et illius quidem esse invisibilia, hujus vero visibilia, et humilia, et temporalia, quae sensu conveniantur, in imaginibus constituta. Ob haec ergo praestruximus neque animum aliud quid esse, quam animae suggestum et structum; neque spiritum extraneum quid, quam animae suggestum et structum; neque spiritum extraneum quid, quam quod et ipsa per flatum. Caeterum accessioni deputandum, quod aut Deus postea, aut diabolus adspiraret. Et nunc ad differentiam sensualium et intellectualium, non aliud admittimus, quam rerum diversitates, corporalium et spiritalium, visibilium et invisibilium, publicatarum et arcanarum; quod illae sensui, istae intellectui adtribuantur; apud animam tamen et istis et illis obsequio deputatis, quae perinde per corpus corporalia sentiat, quemadmodum per animum incorporalia intelligat, salvo eo, ut etiam sentiat dum intelligit. Non enim et sentire intelligere est, et intelligere sentire est? Aut quid erit sensus, nisi ejus rei quae sentitur intellectus? Quis erit intellectus, nisi ejus rei quae intelligitur sensus? Unde ista tormenta cruciandae simplicitatis, et suspendendae veritatis? Quis mihi exhibebit sensum non intelligentem quod sentit, aut intellectum non sentientem quod intelligit, ut probet alterum sine altero posse? Si corporalia quidem sentiuntur, incorporalia vero intelliguntur, rerum genera diversa sunt, non domicilia sensus et intellectus, id est, non anima et animus. Denique, a quo sentiuntur corporalia? Si ab animo, ergo jam et sensualis est animus, non tantum intellectualis: nam dum intelligit, sentit; quia si non sentit, nec intelligit. Si vero ab anima corporalia sentiuntur, jam ergo intellectualis est vis animae, non tantum sensualis: nam dum sentit, intelligit; quia si non intelligit, nec sentit. Proinde, a quo intelliguntur incorporalia? si ab animo, ubi erit anima? si ab anima, ubi erit animus? Quae enim distant, abesse invicem debent, cum suis muneribus operantur. Putabis quidem abesse animum ab anima, si quando animo ita afficimur, ut nesciamus nos vidisse quid, vel audisse, quia alibi fuerit animus; adeo contendam, imo ipsam animam nec vidisse, nec audisse, quia alibi fuerit cum sua vi, id est, animo. Nam et cum dementit homo, dementit anima, non peregrinante, sed compatiente tunc animo. Caeterum, animae principaliter casus est. Hoc inde firmatur, quod, anima digressa, nec animus in homine inveniatur: ita illam ubique sequitur, a qua nec in fine subremanet. Cum vero sequitur et addicitur, perinde intellectus animae addicitur, quam sequitur animus cui addicitur intellectus. Sit nunc et potior sensu intellectus, et potior cognitor sacramentorum: dummodo et ipse propria vis animae, quod et sensus, nihil mea interest, nisi cum idcirco praefertur sensui intellectus, ut ex hoc quoque separatior habeatur, quo potior adfirmatur. Tunc mihi post differentiam, etiam praelatio retundenda est, perventuro usque ad potioris Dei persuasionem. Sed de Deo, suo quoque campo, experiemur cum haereticis. Nunc de anima titulus, et intellectu non insidiose praeferendo locus. Nam etsi potiora sunt quae intellectu attinguntur, ut spiritalia, quam quae sensu, ut corporalia, rerum erit praelatio, sublimiorum scilicet adversus humiliores, non intellectus adversus sensum. Quomodo enim praeferatur sensui intellectus, a quo informatur ad cognitionem veritatum? Si enim veritates per imagines adprehenduntur, id est invisibilia per visibilia noscuntur, quia et Apostolus nobis scribit (Rom. I, 20): Invisibilia enim ejus a conditione mundi de factitamentis intellecta visuntur; et Plato haereticis: Facies occultorum, ea quae apparent; et necesse est omnino hunc mundum imaginem quamdam esse alterius alicujus. Videtur intellectus duce uti sensu, et auctore, et principali fundamento, nec sine illo veritates posse contingi: quomodo ergo potior erit eo per quem est, quo eget, cui debet totum quod attingit? Ita utrumque concluditur: neque praeferendum sensui intellectum; per quem enim quid constat, inferius ipso est; neque separandum a sensu: per quod enim quid est, cum ipso est.
- CAPUT XIX.
Sed ne illi quidem praetereundi, qui vel modico temporis viduant animam intellectu. Proinde enim viam sternunt postea inducendi ejus, sicut et animi, a quo scilicet proveniat intellectus. Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat; quia nec omnia sapiant quae vivant: denique, arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo ut Dei opus, quod et caetera, sed ut Dei flatus, quod haec sola, quam dicimus cum omni instructu suo nasci. Et si ad arbores provocamur, amplectemur exemplum: siquidem et illis, necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc, et surculis etiam nunc, simul de scrobibus oriuntur, inest propria vis animae. Verum pro temporis ratione remoratur, coalescens et coadulescens robori suo, donec aetas impleat habitum quo natura fungatur. Aut unde mox illis et frutices inoculantur, et folia formantur, et germina inflantur, et flosculi inornantur, et succi condiuntur; si non in ipsis omnis paratura generis quiescit, et partibus promota grandescit? Inde igitur et sapiunt unde vivunt, tam vivendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia et ipsae sua. Video enim et vitem adhuc teneram et impuberem, intelligentem tamen jam opera sua, et volentem alicui adhaerere, cui innisa et innexa proficiat; denique non expectata rustica disciplina, sine arundine, sine cervo, si quid attigerit, ultro ambibit, et quidem viriosius de suo ingenio, quam de tuo arbitrio: properat esse secura. Video et hederas, quantum velis primas, statim ad superna conari, et, nullo praeeunte, suspendi; quod malint parietibus invehi, textili sylva, quam humi teri, voluntaria injuria. Contra, quibus de aedificio male est, ut crescendo recedunt! ut refugiunt! Sentias ramos aliorsum destinatos et animationem arboris de divortio parietis intelligas; contenta est parvitate, quam ex primordio providentissimi fruticis edidicit, timens etiam ruinam. Has ego sapientias et scientias arborum, cur non contendam? Vivant ut philosophi volunt; sapiant ut philosophi nolunt; intelligat et infantia ligni; quo magis hominis, cujus anima, velut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta, et genitalibus foeminae foveis commendata cum omni sua paratura, pullulabit tam intellectu quam et sensu? Mentior, si non statim infans ut vitam vagitu salutavit, hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse, quod natus est, omnes simul ibidem dedicans sensus, et luce visum, et sono auditum, et humore gestum, et aere odoratum, et terra tactum. Ita prima illa vox de primis sensuum, et de primis intellectuum pulsibus cogitur. Plus est, quod de prospectu lacrymabilis vitae quidam augurem incommodorum vocem illam flebilem interpretantur; quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu nativitatis, nedum intelligens. Exinde et matrem spiritu probat, et nutricem spiritu examinat, et gerulam spiritu agnoscit, fugiens extranea ubera, et recusans ignota cubilia, et neminem appetens nisi ex usu. Unde illi judicium novitatis et moris, si non sapit? unde illi et offendi et demulceri, si non intelligit? Mirum satis, ut infantia naturaliter animosa sit, non habens animum; et naturaliter adfectiosa sit, non habens intellectum. Atenim Christus ex ore lactentium et parvulorum experiendo laudem, nec pueritiam, nec infantiam hebetes pronuntiavit: quarum altera (Matt. XXI), cum suffragio occurrens, testimonium ei potuit offerre; altera (Matt. II), pro ipso trucidata, utique vim sensit.
- CAPUT XX.
Et hic itaque concludimus, omnia naturalia animae, ut substantiva ejus, ipsi inesse, et cum ipsa procedere atque proficere, ex quo ipsa censetur, sicut et Seneca saepe noster: « Insita sunt nobis omnium artium et aetatum semina: magisterque ex occulto Deus producit ingenia. » Ex seminibus scilicet insitis, et occultis per infantiam, quae sunt et intellectus. Ex his enim producuntur ingenia. Porro, ut frugum seminibus una cujusque generis forma est, processus tamen varii, alia integro statu evadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro conditione coeli et soli, pro ratione operis, et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum: ita et animam licebit semine uniformem, foetu multiformem: nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et brutos nasci relatum est; Athenis sapiendi dicendique acutissimos; ubi penes Colytum pueri mense citius eloquuntur, praecoce lingua. Siquidem et Plato in Timaeo, Minervam adfirmat, cum urbem illam moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse, talia ingenia pollicitam. Unde et ipse, in Legibus, Megillo et Cliniae praecipit condendae civitati locum procurare. Sed Empedocles caussam argutae indolis et obtusae in sanguinis qualitate constituit; perfectum ac profectum de doctrina disciplinaque deducit. Tamen vulgata jam res est gentilium proprietatum. Comici Phrygas timidos illudunt; Sallustius vanos Mauros, et feroces Dalmatas pulsat; mendaces Cretas etiam Apostolus (Tit. I, 12) inurit. Fortassean et de corpore et de valetudine aliquid accedat: opimitas sapientiam impedit, exilitas expedit; paralysis mentem prodigit, phthisis servat. Quanto magis de accidentibus habebuntur, quae, citra corpulentiam et valentiam, vel acuunt, vel obtundunt! Acuunt doctrinae, disciplinae, artes, et experientia, negotia, studia; obtundunt inscitiae, ignaviae, desidiae, libidines, inexperientiae, otia, vitia; super haec, si et alia, quae praesunt potestates. Enimvero praesunt, secundum nos quidem, Deus Dominus, et diabolus aemulus; secundum communem autem opinionem providentiae fatum et necessitas, et fortuna et arbitrii libertas. Nam haec, et philosophi distingunt, et nos secundum fidem disserenda suo jam vovimus titulo. Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius; illius scilicet, quam Deus in Adam contulit, et matricem omnium fecit: atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, ut et varietas ista moralis quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. Debuerant enim fuisse haec omnia in illo, ut in fonte naturae, atque inde cum tota varietate manasse, si varietas naturae fuisset.
- CAPUT XXI.
Quod si uniformis natura anima ab initio in Adam, ante tot ingenia, ergo non multiformis per tot ingenia; jam nec triformis, ut adhuc trinitas valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam recognoscitur. Quid enim spiritale in illo? Si quia prophetavit magnum illud sacramentum in Christum et Ecclesiam (Gen. II): Hoc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea, vocabitur mulier; propterea relinquet homo patrem et matrem, et adglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in carnem unam; hoc postea obvenit, cum in illum Deus amentiam immisit, spiritalem vim qua constat prophetia. Si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est (Gen. III), tam non naturale, quam nec materiale; quia et materiae fidem jam exclusimus. Quod si nec spiritale, nec quod dicitur materiale proprium in illo fuit; nam si ex materia fuisset mali semen, superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale, quod censetur animale; quod statu simplex et uniforme defendimus. De hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. Iidem enim convertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus figant: quia arbor bona malos non ferat fructus, nec mala bonos; et nemo de spinis metat ficus, et de tribulis uvas. Ergo si ita est, neque de lapidibus filios Abrahae suscitare (Matt. III) poterit Deus, nec genimina viperarum facere poenitentiae fructus; et erravit Apostolus scribens (Eph. V): Eratis et vos aliquando tenebrae; et (Eph. II): Fuimus et nos aliquando natura filii irae, et (I Cor. VI): In his vos quoque fuistis, sed abluti estis. Sed nunquam discordabunt sententiae sanctae. Non dabit enim (Luc. VI) arbor mala bonos fructus, si non inseratur; et bona malos dabit, si non colatur; et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae formentur, et genimina viperarum fructum poenitentiae facient, si venena malignitatis expuerint. Haec erit vis divinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subjacentem sibi liberam arbitrii potestatem, quod αὐτεξοὺσιον dicitur; quae cum sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo vertitur, natura convertitur. Inesse autem nobis τὸ αὑτεξούσιον naturaliter, jam et Marcioni ostendimus et Hermogeni. Quid nunc, si et naturae conditio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum et infectorum? Atque ita quod natum factumque constiterit, ejus natura capiet demutationem: et renasci enim poterit, et refici. Innatum autem et infectum immobile stabit. Quod cum soli Deo competat, ut soli innato et infecto, et idcirco immortali et inconvertibili, absolutum est, caeterorum omnium natorum atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam; ut etsi trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur.
- CAPUT XXII.
Caetera animae naturalia jam a nobis audiit Hermogenes, cum ipsorum defensione et probatione per quae Dei potius quam materiae cognoscitur. Hic solummodo nominabuntur, ne praeterita videantur. De dimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum. et divinationem interdum, seposita quae per Dei gratiam obvenit ex prophetia. Itaque jam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem ejus expungam. Definimus animam Dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo patientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem. Sequitur nunc, ut quomodo ex una redundet consideremus, id est, unde, et quando, et qua ratione sumatur.
- CAPUT XXIII.
Quidam de coelis devenisse se credunt, tanta persuasione, quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt; ut Saturninus Menandri simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab angelis factum, primoque opus futile, et invalidum, et instabile, in terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent; dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cujus effigiem, nec tamen plene perspectam, temere structus fuisset, scintillulam vitae consecutum quae illud exsuscitarit et erexerit, et constantius animarit, et post decessum vitae ad matricem relatura sit. Sed et Carpocrates tantumdem sibi de superioribus vindicat, ut discipuli ejus animas suas jam et Christo, nedum Apostolis, et peraequent, et cum volunt praeferant; quas perinde de sublimi virtute conceperint, despectrice mundi potentium principatuum. Apelles sollicitatas refert animas terrenis escis de supercoelestibus sedibus ab igneo angelo Deo Israel et nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit carnem. Examen Valentini semen Sophiae infulcit animae, per quod historias, atque milesias Aeonum suorum ex imaginibus visibilium recognoscunt. Doleo bona fide, Platonem omnium haereticorum condimentarium factum. Illius est enim et in Phaedone, quod animae hinc euntes sint illuc, et inde huc; item in Timaeo, quod genimina Dei, delegata sibi mortalium genitura, accepto initio animae immortali, mortale ei circumgelaverint corpus: tum quod mundus hic imago sit alterius alicujus. Quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in superioribus cum Deo egisse in commercio idearum, et inde huc transvenire, et hic quae retro norit de exemplaribus recensere, novum elaboravit argumentum, μαθήσεις ἀναμνήσεις, id est, discentias reminiscentias esse: venientes enim inde huc animas oblivisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his visibilibus edoctas recordari. Cum igitur hujusmodi argumento illa insinuentur a Platone, quae haeretici mutuantur, satis haereticos repercutiam, si argumentum Platonis elidam.
- CAPUT XXIV.
Primo quidem oblivionis capacem animam non cedam, quia tantam illi concessit divinitatem, ut Deo adaequetur: innatam eam facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium plenae divinitatis: adjicit immortalem, incorruptibilem, incorporalem, quia hoc et Deum credidit, invisibilem, ineffigiabilem, uniformem, principalem, rationalem, intellectualem. Quid amplius proscriberet animam, si eam Deum nuncuparet? Nos autem qui nihil Deo appendimus, hoc ipso animam longe infra Deum expendimus, quod natam eam agnoscimus, ac per hoc dilutioris divinitatis, et exilioris felicitatis; ut flatum, non ut spiritum; et si immortalem, ut hoc sit divinitatis, tamen passibilem, ut hoc sit nativitatis: ideoque et a primordio exorbitationis capacem, et inde etiam oblivionis affinem. Satis de isto cum Hermogene. Caeterum, quae, ut haberi merito possit ex peraequatione omnium proprietatum deus, nulli passioni subjacebit; ita nec oblivioni, cum tanta sit injuria oblivio, quanta est gloria ejus, cujus injuria est, memoria scilicet: quam et ipse Plato sensuum et intellectuum salutem, et Cicero thesaurum omnium studiorum praedicavit. Nec hoc jam in dubium deducetur, an tam divina anima memoriam potuerit amittere; sed an quam amiserit, recuperare denuo possit. Quae enim non debuit oblivisci, si oblita sit, nescio an valeat recordari. Ita utrumque meae animae, non platonicae congruet. Secundo gradu opponam: natura compotem animam facis idearum illarum, annon? Imo natura, inquis. Nemo ergo concedet naturalem scientiam naturalium excidere artium. Excidet studiorum, excidet doctrinarum, disciplinarum, excidet fortasse et ingeniorum, et affectuum: quae naturae videntur, non tamen sunt, quia, ut praemisimus et pro locis, et pro institutionibus, et pro corpulentiis, ac valetudinibus, et pro potestatibus dominatricibus, pro libertatibus arbitrii, ex accidentibus constant. Naturalium vero scientia ne in bestiis quidem deficit. Plane obliviscetur feritatis leo, mansuetudinis eruditione praeventus, et cum toto suggestu jubarum, delicium fiet Berenices alicujus reginae, lingua genas ejus emaculans; mores bestiam relinquent: scientia naturalium permanebit. Non obliviscetur idem naturalium pabulorum, naturalium remediorum, naturalium terrorum; etsi de piscibus, etsi de placentis regina ei obtulerit, carnem desiderabit; etsi languenti theriacam composuerit, simiam leo requiret: et si nullum illi venabulum obfirmabit, gallum tamen formidabit. Perinde et homini omnium forsitan obliviosissimo inobliterata perseverabit sola scientia naturalium, ut sola scilicet naturalis; memor semper manducandi in esurie, et bibendi in siti, et oculis videndum, et auribus audiendum, et naribus odorandum, et ore gustandum, et manu contrectandum. Hi sunt certe sensus, quos philosophia depretiat intellectualium praelatione. Igitur si naturalis scientia sensualium permanet, quomodo intellectualium, quae potior habetur, intercidit? Unde nunc ipsa vis oblivionis antecedentis recordationem? Ex multitudine, ait, temporis. Satis improspecte. Quantitas enim temporis non pertinebit ad eam rem quae innata dicatur, ac per hoc potissimum aeterna credatur. Quod enim aeternum est, eo quia et innatum est, neque initium, neque finem temporis admittendo, nullum modum temporis patitur; cui temporis modus nullus est, nec ulla demutatione tempori subest, nec ea de multitudine tempori vis est. Si tempus in caussa est oblivionis, cur, ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur, quasi exinde tempus anima sustineat, quae sine dubio prior corpore, non fuit utique sine tempore? Ingressa vero corpus, statimne obliviscitur, an aliquanto post? Si statim, et quae erit temporis nondum supputandi multitudo? infantia scilicet. Si aliquando post, ergo illo in spatio ante tempora oblivionis memor adhuc aget anima, et quale est, ut postea obliviscatur, et rursus postea recordetur? Quoquo autem tempore illam oblivio irruerit, quantus hic etiam habebitur modus temporis? tota opinor vitae decursio satis non erit ad evertendam memoriam tanti ante corpus aevi. Sed rursus Plato caussam demutat in corpus. Quasi et hoc fide dignum, ut nata substantia innatae vim exstinguat. Magnae autem et multae differentiae corporum, pro gentilitate, pro magnitudine, pro habitudine, pro aetate, pro valetudine. Num ergo et oblivionum differentiae aestimabuntur? Sed uniformis oblivio est; ergo non erit corporalitas multiformis in caussa exitus uniformis. Multa item documenta, teste ipso Platone, divinationem animae probaverunt, quae proposuimus jam Hermogeni. Sed nec quisquam hominum, non et ipse aliquando praesagam animam suam sentit, aut ominis, aut periculi, aut gaudii augurem. Si divinationi non obstrepit corpus, nec memoriae, opinor, officiet. In eodem certe corpore, et obliviscuntur animae, et recordantur. Si qua corporis ratio incutit oblivionem, quomodo contrariam ejus admittet recordationem? quia et ipsa post oblivionem recordatio, memoria recidiva est. Quod primae memoriae adversatur, cur non et secundae refragatur? Postremo, qui magis reminiscerentur quam pueruli, ut recentiores animae, ut nondum immersae domesticis ac publicis curis, ut ipsis solis deditae studiis, quorum discentiae reminiscentiae fiunt? Imo cur non ex aequo omnes recordamur, cum ex aequo omnes obliviscamur, sed tantummodo Philosophi? Ne hi quidem omnes. Plato scilicet solus in tanta gentium sylva, in tanto sapientium prato, idearum et oblitus et recordatus est. Igitur si nullo modo consistit argumentatio ista praecipua, totum illud pariter eversum est, cui accommodata est, ut animae et innatae, et in coelestibus conversatae, et consciae divinorum illic, et inde delatae, et hic recordatae crederentur, ad occasiones plane haereticis subministrandas.
- CAPUT XXV.
Jam nunc regrediar ad caussam hujus excessus, ut reddam quomodo animae ex una redundent, quando, et ubi, et qua ratione sumantur: de qua specie nihil refert, a philosopho, an ab haeretico, an a vulgo quaestio occurrat. Nulla interest professoribus veritatis de adversariis ejus, maxime tam audacibus quam sunt primo isti qui praesumunt non in utero concipi animam, nec cum carnis figulatione compingi atque produci; sed effuso jam partu, nondum vivo infanti extrinsecus imprimi: caeterum, semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum, motuque naturali vegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam, et de uteri fornace fumantem, et calore solutam, ut ferrum ignitum, et ibidem frigidae immersum, ita aeris rigore percussam, et vim animalem rapere, et vocalem sonum reddere. Hoc Stoici cum Aenesidemo, et ipse interdum Plato, cum dicit, perinde animam extraneam alias, et extorrem uteri, prima adspiratione nascentis infantis adduci, sicut ex spiratione novissima educi. Videbimus an sententiam finxerit. Ne ex medicis quidem defuit Hicesius, et naturae et artis suae praevaricator. Puduit, opinor, illos hoc statuere, quod foeminae agnoscerent. At quanto ruboratior exitus, a foeminis revinci, quam probari? In ista namque specie nemo tam idoneus magister, arbiter, testis, quam sexus ipsius. Respondete, matres, vosque praegnantes, vosque puerperae; steriles et masculi taceant; vestrae naturae veritas quaeritur, vestrae passionis fides convenitur; an aliquam in foetu sentiatis vivacitatem, alienam de vestro? de quo palpitent ilia, micent latera, tota ventris ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur? an hi motus gaudia vestra sint, et certa securitas, quod ita infantem et vivere confidatis, et ludere? an si desierit inquies ejus, illi prius pertimescatis? an et audiat jam in vobis, cum ad novum sonum excutitur? An et ciborum varietates illi desideretis, illi etiam fastidiatis? an et valetudinibus in vicem communicetis? Ille quidem usque eo, de contusionibus vestris, quibus et ipse intus per eadem membra signatur, rapiens sibi injurias matris. Si livor ac rubor sanguinis passio est, sine anima non erit sanguis: si valetudo animae accessio est, sine anima non erit valetudo: si alimonia, inedia, crementa, decrementa, pavor, motus, tractatio est animae, his qui fungitur, vivet. Denique desinit vivere, qui desinit fungi. Denique et mortui eduntur; quomodo, nisi et vivi? Qui autem et mortui, nisi qui prius vivi? Atquin et in ipso adhuc utero infans trucidatur, necessaria crudelitate, cum in exitu obliquatus denegat partum; matricida, ni moriturus. Itaque et inter arma medicorum et organon est quo prius patescere secreta coguntur, tortili temperamento, cum anulocultro quo intus membra caeduntur, anxio arbitrio; cum hebete unco, quo totum facinus extrahitur violento puerperio. Est etiam a neum spiculum, quo jugulatio ipsa dirigitur, caeco latrocinio: ἐμβρυοσφάκτην appellant, de infanticidii officio, utique viventis infantis peremptorium. Hoc et Hippocrates habuit, et Asclepiades, et Erasistratus, et majorum quoque prosector Herophilus, et mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum, atque ita miserti infelicissimae hujusmodi infantiae, ut prius occidatur, ne viva lanietur. De qua sceleris necessitate nec dubitabat credo Hicesius, jam natis animam superducens ex aeris frigidi pulsu, quia et ipsum vocabulum animae penes Graecos de refrigeratione respondeat. Num ergo Barbarae Romanaeque gentes aliter animantur, quia animam aliud quid, quam ψυχὴν cognominaverunt? Quantae vero nationes sub ferventissimo axe censentur, colorem quoque excoctae? unde illis anima, quibus aeris rigor nullus? Taceo cubiculares aestus, et omnem illic caloris paraturam enitentibus necessariam, quas adflari vel maxime periculum est. In ipsis pene balneis foetus elabitur, et statim vagitus auditur. Caeterum, si aeris rigor thesaurus est animae, extra Germanias, et Alpes, et Argaeos nemo debuit nasci. Atquin et populi frequentiores apud orientalem et meridialem temperaturam, et ingenia expeditiora, omnibus Sarmatis etiam mente torpentibus. Et animi enim de rigoribus scitiores provenirent, si animae de frigusculis evenirent: cum substantia enim et vis. His ita praestructis, possumus illos quoque recogitare, qui exsecto matris utero vivi aerem hauserunt, Liberi aliqui et Scipiones. Quod si qui, ut Plato, perinde non putat duas animas in unum convenire, sicut nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora in foetibus, verum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso; verum et septenarii spiritus, ut in Magdalena; et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate substantiae, quam spiritus nequam ex diversitate naturae. At idem in sexto Legum, monens cavere ne vitiatio seminis ex aliqua vilitate concubitus labem corpori et animae supparet, nescio de pristinis magis, an de ista sententia sibi exciderit. Ostendit enim animam de semine induci, quod curari monet, non de prima aspiratione nascentis. Unde, oro te, similitudine animae quoque parentibus de ingeniis respondemus, secundum Cleanthis testimonium, si non ex animae semine educimur? Cur autem et veteres astrologi genituram hominis ab initio conceptus digerebant, si non exinde et anima est, ad quam aeque pertinet si quid est flatus?
- CAPUT XXVI.
Sed omnis inaequalitas sententiae humanae usque ad Dei terminos: in nostras jam lineas gradum colligam, ut quod Philosophis Medicisque respondi, Christiano probem. De tuo, frater, fundamento fidem aedifica: Aspice viventes uteros sanctissimarum foeminarum, nec modo spirantes jam illic infantes, verum etiam prophetantes. Ecce (Gen., XXV) viscera Rebeccae inquietantur, et longe adhuc partus, et aeris nullus impulsus. Ecce duplex foetus in locis matris tumultuantur, et nusquam adhuc populi duo. Portentosa forsitan petulantia infantiae, ante certantis quam viventis, ante animosae quam animatae, si tantummodo matrem subsultando turbasset. At cum partus aperitur, et numerus inspicitur, et auguratus recognoscitur, puto, jam non animae solummodo probantur infantium, sed et pugnae. Detinebatur qui praevenerat nasci a praevento, nec dum plenius edito, tantum manu nato. Et si ipse animam de prima aspiratione potabat platonico more, aut de aeris rigore carpebat stoica forma, quid ille qui exspectabatur, qui adhuc intus detinebatur et foris jam detinebat? Nondum opinor spirans plantam fratris invaserat, etiam nunc calens matre, se priorem prodisse cupiebat. O infantem et aemulum, et validum, et olim contentiosum! Credo quia vivum. Aspice (Luc. I) etiam singulares conceptus, et quidem monstrosiores, sterilis et virginis, quae vel hoc ipso imperfectos edere potuissent pro eversione naturae, ut altera semini stupida, altera intacta. Decebat, si forte, sine anima nasci, qui fuerant non rite concepti; sed et illi vivunt, in suo quisque utero. Exultat Elizabeth, Joannes intus impulerat: glorificat Dominum Maria, Christus intus instinxerat. Agnoscunt matres suos invicem foetus, agnitae mutuo ab ipsis utique viventibus, qui non tantum animae erant, verum et spiritus. Sic et ad Hieremiam legis Dei vocem (Jerem., I): Prius quam te in utero fingerem, novi te. Si fingit Deus in utero, et afflat ex primordii forma (Gen. I): Et finxit Deus hominem, et flavit in eum flatum vitae; nec nosset autem hominem Deus in utero, nisi totum: Et priusquam exires de vulva, sanctificavi te: et mortuum adhuc corpus? Utique nequaquam; Deus enim (Matth., XXII) vivorum, non mortuorum.
- CAPUT XXVII.
Quomodo igitur animal conceptum? simulne conflata utriusque substantia corporis animaeque, an altera earum praecedente? imo simul ambas et concipi, et confici, et perfici dicimus, sicut et promi, nec ullum intervenire momentum in conceptu, quo locus ordinetur. Recogita enim de novissimis prima, si mors non aliud determinatur, quam disjunctio corporis animaeque; contrarium morti vita non aliud definietur, quam conjunctio corporis animaeque. Si disjunctio simul utrique substantiae accidit per mortem, hoc debet conjunctionis forma mandasse pariter obvenientis per vitam utrique substantiae. Porro vitam a conceptu agnoscimus, quia animam a conceptu vindicamus. Exinde enim vita, quo anima: pariter ergo in vitam compinguntur, quae pariter in mortem separantur. Tunc si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis quoque discernenda sunt tempora, pro statu ordinis; et quando collocabitur corporis semen, quando animae; imo si tempora seminum dividentur, et materiae diversae habebuntur, ex distantia temporum. Nam etsi duas species confitebimur seminis, corporalem et animalem, indiscretas tamen vindicamus, et hoc modo contemporales, ejusdemque momenti. Ne itaque pudeat necessariae interpretationis: natura veneranda est, non crubescenda. Concubitum libido, non conditio foedavit. Excessus, non status est impudicus. Siquidem benedictus status apud Deum (Gen. II): Crescite, et in multitudinem proficite. Excessus vero maledictus, adulteria, et stupra, et lupanaria. In hoc itaque solemni sexuum officio, quod marem ac foeminam miscet, in concubitu dico communi, scimus et animam et carnem simul fungi: animam concupiscentia, carnem opera; animam instinctu, carnem actu. Unico igitur impetu utriusque, toto homine concusso, despumatur semen totius hominis, habens ex corporali substantia humorem, ex animali calorem. Et si frigidum nomen est anima Graecorum, quare corpus, exempta ea, friget? Denique, ut adhuc verecundia magis pericliter quam probatione, in illo ipso voluptatis ultimo aestu quo genitale virus expellitur, nonne aliquid de anima quoque sentimus exire, atque adeo marcescimus et devigescimus cum lucis detrimento? Hoc erit semen animale protinus ex animae destillatione, sicut et virus illud corporale semen ex carnis defaecatione. Fidelissima primordii exempla. De limo caro in Adam: quid aliud limus, quam liquor opimus? Inde erit genitale virus. Ex adflatu Dei anima: quid aliud adflatus Dei, quam vapor spiritus? Inde erit, quod per virus illud efflamus. Cum igitur in primordio duo diversa atque divisa, limus et flatus, unum hominem coegissent, confusae substantiae ambae jam in uno semina quoque sua miscuerunt, atque exinde generi propagando formam tradiderunt; ut nunc duo, licet diversa, etiam unita pariter effluant, pariterque insinuata sulco et arvo suo, pariter hominem ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit secundum genus, sicut omni conditioni genitali praestitutum est. Igitur ex uno homine tota haec animarum redundatia agitur, observante scilicet natura Dei edictum: Crescite, et in multitudinem proficite. Nam et in ipsa praefatione operis unius (Gen., I): Faciamus hominem, universa posteritas pluraliter praedicata est: Et praesint piscibus maris. Nihil mirum, repromissio segetis in semine.
- CAPUT XXVIII.
Quis ille nunc vetus sermo apud memoriam Platonis de animarum reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc, et rursus huc veniant et vivant, et dehinc e vita abeant, rursus ex mortuis effici vivos? Pythagoricus, ut volunt, quin et divinus, ut Albinus existimat, aut Mercurii forsitan Aegyptii. Sed nullus sermo divinus, nisi Dei unius, quo Prophetae, quo Apostoli, quo ipse Christus intonuit. Multo antiquior Moyses etiam Saturno, nongentis circiter annis, nedum pronepotibus ejus; certe divinior multo, qui decursus generis humani ab exordio mundi quoque per singulas nativitates nominatim temporatimque digessit, satis probans divinitatem operis ex divinatione vocis. Si vero Samius Sophista Platoni auctor est animarum de recidivatu revolubili semper ex alterna mortuorum atque viventium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus caetera, tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, verum etiam temerario mendacio incubuit. Cognosce qui nescis, et crede nobiscum. Mortem simulat, subterraneo latitat, septenni se illic patientia damnat, interea quae de posteris defunctis ad fidem rerum esset relaturus, ab unica conscia et ministra matre cognoscit: ut satis sibi visus est corpulentiam interpolasse ad omnem mortui veteris horrorem, de adytis fallaciae emergit, ut ab inferis redditus. Quis non crederet revixisse, quem crediderat obisse? audiens praesertim ab eo quae de posteris mortuis nisi apud inferos non videretur cognoscere potuisse, sic ex mortuis vivos effici senior sermo est. Quid enim, si et junior? Neque veritas desiderat vetustatem, neque mendacium devitat novellitatem. Teneo plane falsum, antiquitate generosum; quidni falsum, cujus testimonium quoque ex falso est? Quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui mentitur ut credam? Quomodo mihi persuadebit Aethalidem, et Euphorbum, et Pyrrhum piscatorem, et Hermotimum se retro ante Pythagoram fuisse, ut persuadeat vivos ex mortuis effici, qui iterum se Pythagoram pejeravit? Quanto enim credibilius ipse ex semetipso semel redisset in vitam, quam totiens alius atque alius, tanto et in durioribus fefellit, qui molliora mentitus est. Sed clypeum Euphorbi olim Delphis consecratum recognovit, et suum dixit, et de signis vulgo ignotis probavit. Respice ad hypogeum ejus, et, si capit, crede. Nam qui talem commentus est stropham, cum injuria bonae valetudinis, cum fraude vitae septinnio excruciatae infra terram inedia, ignavia, umbra; cui tanti fuit fastidium coeli; quam non accesserit temeritatem? Quam non tentaverit curiositatem, ut ad notam clypei illius perveniret? Quid autem, si in historiis aliquibus occultioribus reperit? quid, si defectae jam traditionis superstites aliquas famae aurulas hausit? quid, si ab aedituo redempta clam inspectione cognovit? Scimus etiam magiae licere explorandis occultis per catabolicos, et paredros, et pythonicos spiritus. Non enim et Pherecydes, Pythagorae magister, his forsan artibus divinabat, ne dicam somniabat? Quid si idem daemon in illo fuit, qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? Denique, qui se Euphorbum ex argumento clypei probarat, cur neminem Trojanorum commilitonum aeque recognovit? Nam et illi jam revixissent, si vivi ex mortuis fierent.
- CAPUT XXIX.
Mortuos quidem ex vivis effici constat, non ideo tamen et ex mortuis vivos. Ab initio enim, vivi priores; unde ab initio aeque mortui posteriores, non aliunde quam ex vivis. Illi habuerunt unde potius orirentur, dum ne ex mortuis; isti non habuerunt unde magis deducerentur, nisi ex vivis. Igitur si ab initio vivi non ex mortuis, cur postea ex mortuis? Defecerat ille quicumque est origini fons? An formae poenituit? et quomodo in mortuis salva est? Non quia ab initio mortui ex vivis, idcirco semper ex vivis? Aut enim in utraque parte formam initii perseverasset, aut in utraque mutasset. Si vivos ex mortuis postea fieri oportuerat, proinde oporteret etiam non ex vivis effici mortuos. Si non peraequare deberet fides institutionis, non usquequaque contraria ex contrariis reformari alternant. Et nos enim opponemus contrarietates nati et innati, visualitatis et caecicatis, juventae et senectae, sapientiae et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato provenire, quia contrarium ex contrario fiat; nec visualitatem iterum ex caecitate, quia de visualitate caecitas accidat; nec juventam rursus de senecta reviviscere, quia ex juventa senecta marcescat; nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia ex insipientia sapientia acuatur. Haec et Albinus Platoni suo veritus, subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere: quasi non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint, quam et illa quae ad sententiam magistri sui interpretatur, vitam dico et mortem; nec tamen ex morte vita reddatur, quia ex vita mors deferatur.
- CAPUT XXX.
Quid autem ad caetera respondebimus? Primo enim, si ex mortuis vivi, sicut mortui ex vivis, unus omnino et idem numerus semper haesisset omnium, ille scilicet numerus qui primus vitam introisset, priores enim mortuis vivi, dehinc mortui ex vivis, et rursus ex mortuis vivi. Et dum hoc semper ex iisdem, ita totidem semper qui ex iisdem; neque plures aut pauciores exissent, quam redirent. Invenimus autem apud commentarios etiam humanarum antiquitatum, paulatim humanum genus exuberasse, dum aborigines, vel vagi, vel extorres, vel gloriosi quique occupant terras, ut Scythae Parthicas, ut Amyclae Peloponesum, ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam, ut Phoenices Africam, dum solennes etiam migrationes, quas ἀποικίας appellant, consilio exonerandae popularitatis, in alios fines examina gentis eructant. Nam et aborigines nunc in suis sedibus permanent, et alibi amplius gentilitatem foeneraverunt. Certe quidem ipse orbis in promptu est, cultior de die, et instructior pristino. Omnia jam pervia, omnia nota, omnia negotiosa; solitudines famosas retro fundi amoenissimi obliteraverunt; sylvas arva domuerunt; feras pecora fugaverunt; arenae seruntur, saxa panguntur, paludes eliquantur; tantae urbes jam, quantae non casae quondam. Jam nec insulae horrent, nec scopuli terrent; ubique domus, ubique populus, ubique respublica, ubique vita. Summum testimonium frequentiae humanae, onerosi sumus mundo, vix nobis elementa sufficiunt, et necessitates arctiores, et querelae apud omnes, dum jam nos natura non sustinet. Revera lues, et fames, et bella, et voragines civitatum, pro remedio deputanda, tanquam tonsura inolescentis generis humani; et tamen cum ejusmodi secures maximam mortalium vim semel caedant, nunquam restitutionem ejus vivos ex mortuis reducentem, post mille annos, semel orbis expavit. Et hoc enim sensibile fecisset aequa vis amissionis et restitutionis, si vivi ex mortuis fierent. Cur autem mille annis post, et non statim, ex mortuis vivi? cum si non statim supparetur quod erogatur, in totum absumi periclitetur, praeveniente restitutionem defectione, quia nec pariasset commeatus hic vitae milliario tempori, longe scilicet brevior, et idcirco facilior ante extingui quam redaccendi. Igitur quae hoc modo intercidisset, si vivi ex mortuis fierent, quando non intercidit, non erit credendum vivos ex mortuis fieri.
- CAPUT XXXI.
Jam vero si ex mortuis vivi, utique singuli ex singulis. Singulorum ergo corporum animas, ut singulas in singula corpora reverti oportuerat. Porro si et binae et trinae et quinae usque uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis vivi, quia non singuli ex singulis. Et hoc autem modo primordii forma singulatur, cum et nunc plures animae de una proferuntur. Item, cum varia aetate decedant animae, cur una revertuntur? omnes enim ab infantia imbuuntur. Quale est autem ut senex defunctus, infans revertatur? si decrescit foris anima retrograda aetate, quanto magis erat ut progressior reverteretur mille post annis? Certe vel coaetanea suae mortis, ut aevum quod reliquisset, iterum recepisset. Sed etsi eaedem semper revolverentur, licet non corporum quoque formas easdem, tamen vel ingeniorum et studiorum et adfectionum pristinas proprietates secum referre deberent; quoniam temere eaedem haberentur, carentes iis per quae eaedem probarentur. Unde scias, inquis, an ita quidem fiat occulte, sed conditio milliarii aevi interimat facultatem recensendi, quia ignotae tibi revertuntur? Atquin scio non ita fieri, cum Pythagoram, Euphorbum mihi opponis. Ecce enim Euphorbum militarem et bellicam animam satis constat vel de ipsa gloria clypeorum consecratorum; Pythagoram vero tam residem et imbellem, ut praelia tunc Graeciae vitans, Italiae maluerit quietem, geometricae et astrologiae et musicae devotus, alienus studio et adfectu Euphorbi. Sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus agebat; Pythagoras contra nec edendis, ut animalibus abstinens. Aethalides autem et Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus inruerat; Pythagoras vero ne per fabalia quidem transeundum discipulis suis tradidit. Quomodo ergo eaedem animae recuperantur, quae nec ingeniis, nec institutis jam, nec victibus eaedem probabuntur? Jam nunc, de tanto Graeciae censu quatuor solae animae recensentur. Sed et quid utique de solo Graeciae censu, ut non ex omni gente, ex omni aetate ac dignitate, ex omni denique sexu, et μετεμψυχώσεις μετενσωματώσεις quotidie existant, cur solus Pythagoras alium atque alium se recognoscat, non et ego? aut si privilegium philosophorum est, et utique graecorum, quasi non et scythae et indi philosophentur, cur neminem se retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan Nestorem credidissemus, ob mella facundiae?
- CAPUT XXXII.
Sed enim Empedocles, quia se deum delirarat, idcirco, opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari: Thamnus et piscis fui, inquit, cur non magis et pepo, tam insulsus, et chamaeleon, tam inflatus? Plane ut piscis, ne aliqua sepultura conditiore putesceret, assum se maluit, in Aethnam praecipitando. Atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut aestiva coena post assum. Perinde igitur et hic dimicemus necesse est adversus portentosiorem praesumptionem, bestias ex hominibus, et homines ex bestiis revolventem. Viderint thamni. Licebit et raptim, ne plus ridere quam docere cogamur. Dicimus animam humanam nullo modo in bestias posse transferri, etiamsi secundum philosophos ex clementitiis substantiis censeretur. Sive enim ignis anima, sive aqua, sive sanguis, sive spiritus, sive aer, sive lumen, recogitare debemus contraria quaeque singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae rigent, colubros, stelliones, salamandras; et jam quaecumque de aemulo producentur elemento, de aqua scilicet, perinde contraria, utique illa, quae arida et exsuccida: denique siccitatibus gaudent locustae, papiunculi, chamaeleontes. Item contraria sanguini, quae carent purpura ejus, cochleas, vermiculos et majorem piscium censum. Spiritui vero contraria, quae spirare non videntur, carentia pulmonibus et arteriis, culices, formicas, tineas, et hoc genus minutalia. Item aeri contraria, quae semper subterraneum et subaquaneum viventia, carent haustu ejus. Res magis, quam nomina noveris. Item contraria lumini, quae caeca in totum, vel solis tenebris habent oculos, talpas, vesperugines, noctuas. Haec, ut ex apparentibus et manifestis substantiis doceam. Caeterum, si et atomos Epicuri tenerem, et numeros Pythagorae viderem, et ideas Platonis offenderem, et entelechias Aristotelis occuparem, invenirem fors his quoque speciebus animalia, quae nomine contrarietatis opponerem. Contendo enim, ex quacumque substantia supradicta constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia reformari, et censum eis de sua translatione conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet, quam admitti et capi; nomine hujus primae contrarietatis, quae substantivi status diversitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem cujusque naturae. Nam et sedes alias humana anima sortita est, et victus, et instructus, et sensus, et affectus, et concubitus, et foetus; item ingenia; tum opera, gaudia, taedia, vitia, cupidines, voluptates, valetudines, medicinas; suos postremo, et vitae modos, et exitus mortis. Quomodo igitur illa anima quae terris inhaerebat, nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida, ascensu etiam scalarum fatigabilis, submersu etiam piscinarum strangulabilis, aeri postea insultabit in aquila, aut mari postea desultabit in anguilla? Quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata, non dico paleas, sed spinas, et agrestes amaritudines frondium, et bestias sterquiliniorum, vermium etiam venena ruminabit, si in capram transierit, vel in coturnicem: imo et cadaverinam, imo et humanam, sui utique memor in urso et leone? Sic et caetera ad incongruentiam rediges, ne singulis perorandis immoremur. Ipsius animae humanae quisquis modus, quaecumque mensura, quid faciet in amplioribus longe vel minutioribus animalibus? Necesse est enim et corpus omne anima compleri, et animam omnem corpore obduci. Quomodo ergo anima hominis complebit elephantum? quomodo item obducetur in culice? Si tantum extendetur aut contrahetur, profecto periclitabitur. Et ideo adjicio, si nulla ratione capax est hujusmodi translationis in animalia, nec modulis corporum, nec caeteris naturae suae legibus adaequantia, numquid ergo demutabitur secundum quatitales generum, et vitam eorum contrariam humanae vitae, facta et ipsa contraria humanae per demutationem? Enimvero si demutationem capit amittens quod fuit, non erit quae fuit; et si quae fuit, non erit, soluta est metensomatosis, non adscribenda scilicet ei animae, quae si demutabitur, non erit. Illius enim metensomatosis dicetur, quaecumque eam in suo statu permanendo pateretur. Igitur si nec mutari potest, ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non capit, quaero adhuc caussam aliquam fide dignam hujusmodi translationis. Nam etsi quidam homines bestiis adaequantur, pro qualitatibus morum, et ingeniorum, et adfectuum, quia et Deus: Assimilatus est, inquit, homo irrationabilibus jumentis; non ideo milvi ex rapacibus fient, et canes ex spurcis, et pantherae ex acerbis, aut oves ex probis, et hirundines ex garrulis, et columbae ex pudicis; quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in animalium proprietatibus repetat. Aliud est autem substantia, aliud natura substantiae. Siquidem substantia propria est rei cujusque, natura vero potest esse communis. Suscipe exemplum. Substantia est lapis, ferrum; duritia lapidis et ferri, natura substantiae est. Duritia communicat, substantia discordat. Mollitia lanae, mollitia plumae, pariant naturalia earum; substantiva non pariant. Sic et si saeva bestia vel proba vocetur homo, sed non eadem anima. Nam et tunc naturae similitudo notatur, cum substantiae dissimilitudo conspicitur. Ipsum enim, quod hominem similem bestiae judicas, confiteris animam non eamdem ; similem dicendo, non ipsam. Sic et divina pronuntiatio sapit, pecudibus adaequans hominem natura, non substantia. Caeterum, nec Deus hominem hoc modo notasset, si pecudem de substantia nosset.
- CAPUT XXXIII.
Etiam cum judicii nomine vindicatur hoc dogma, quod animae humanae pro vita et meritis genera animalium sortiantur, jugulandae quaeque in occisoriis, et subigendae quaeque in famulatoriis, et fatigandae in operariis, et foedandae in immundis, perinde honorandae, et diligendae, et curandae, et adpetendae in speciosissimis, et probissimis, et utilissimis, et delicatissimis. Et hic dicam: Si mutantur, non ipsae dispungentur quae merebuntur; evacuabitur ratio judicii, si meritorum decrit sensus; deerit autem sensus meritorum, si status verterit animarum; vertit autem status animarum, si non eaedem perseveraverint: aeque si perseveraverint in judicium, quod et Mercurius Aegyptius novit, dicens animam, digressam a corpore, non refundi in animam universi, sed manere determinatam, uti rationem (inquit) Patri reddat eorum quae in corpore gesserit. Volo judicii utique divini justitiam, gravitatem, majestatem, dignitatem recensere; si non sublimiore fastigio praesidet humana censura, plenior utriusque sententiae honore, poenarum et gratiarum, severior in ulciscendo, et liberalior in largiendo. Quid putas futuram animam homicidae? Aliquod, credo, pecus lanienae et macello destinatum, ut perinde juguletur, quia et ipsa jugulaverit; perinde decorietur, quia et ipsa despoliaverit; perinde in pabulum proponatur, quia et ipsa bestiis objecerit eos quos in sylvis et aviis trucidaverit. Si ita judicabitur, nonne illa anima plus solatii quam supplicii relatura est? quod funus inter coccos pretiosissimos invenit, quod condimentis apicianis et lurconianis humatur, quod mensis ciceronianis infertur, quod lancibus splendidissimis syllanis effertur, quod exsequias convivium patitur, quod a coaequalibus devoratur potius quam a milvis et lupis, ut in hominis corpore tumulata, et in suum genus regressa, resurrexisse videatur, exsultans adversus humana judicia, si ea experta est. Namque illa sicarium variis et exquisitis, etiam praeter naturam eruditis feris dissipant, et quidem viventem, imo nec facile morientem, curata mora finis ad plenitudinem poenae: sed et si anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque evaserit ferrum, nihilominus jugulo ventreque confossis, costisque transfixis, compensatio proprii facinoris exigitur; inde in ignem datur, ut et sepultura puniatur: aliter denique non licet. Nec tamen tanta est rogi cura, ut reliquias aliae bestiae inveniant. Certe nec ossibus parcitur, nec cineribus indulgetur, nuditate plectendis. Tanta est apud homines homicidii vindicta, quanta ipsa quae vindicatur natura. Quis non praeferat saeculi justitiam, quam et Apostolus non frustra gladio armatam contestatur (Rom., XIII), quae pro homine saeviendo religiosa est? Si caeterorum quoque scelerum mercedem cogitemus, patibula, et vivicomburia, et culeos, et uncos, et scopulos, cui non expediat apud Pythagoram et Empedoclem sententiam pati? Nam et qui laboribus atque servitiis puniendi, in asinos utique et mulos recorporabuntur, quantum sibi de pistrinis et aquilegis rotis gratulabuntur, si metallorum, et ergastulorum, et operum publicorum, ipsorumque carcerum, licet otiosorum, recordentur. Perinde qui integre morati commendaverint judici vitam, quaero praemia; sed potius invenio supplicia. Nimirum magna merces bonis in animalia quaecumque restitui? Pavum se meminit Homerus, Ennio somniante; sed poetis nec vigilantibus credam. Etsi pulcherrimus pavus, et quo velit colore cultissimus; sed tacent pinnae, sed displicet vox; et poetae nihil aliud quam cantare malunt. Damnatus est igitur Homerus in pavum, non honoratus. Plus de saeculi remuneratione gaudebit, pater habitus liberalium disciplinarum, ut malit famae suae ornamenta, quam caudae. Age nunc, ut poetae in pavos vel in cycnos transeant, si vel cycnis decora vox est; quod animal indues viro justo Aeaco, quam bestiam integrae foeminae Didoni? quam volucrem patientia, quam pecudem sanctimonia, quem piscem innocentia sortientur? Omnia famula sunt hominis, omnia subjecta, omnia mancipata. Si quid horum futurus est, deminoratur. Illic ille, cui ob merita vitae imagines, statuae, et tituli, honores publici, privilegia rependuntur? cui curia, cui populus suffragiis immolat? O judicia divina post mortem humanis mendaciora, contemptibilia de poenis, fastidibilia de gratiis, quae nec pessimi metuant, nec optimi cupiant; ad quae magis scelesti, quam sancti quique properabunt: illi, ut justitiam saeculi citius evadant; isti, ut tardius eam capiant? Bene, philosophi, docetis, utiliter suadetis, leviora post mortem supplicia vel praemia; cum si quod judicium animas manet, gravius debeat credi in dispunctione vitae, quam in administratione: quia nihil plenius, quam quod extremius; nihil autem plenius, quam quod divinius. Deus itaque judicabit plenius, quia extremius, per sententiam aeternam tam supplicii quam refrigerii, nec in bestias, sed in sua corpora revertentibus animabus: et hoc semel, et in eum diem quem solus Pater novit, ut pendula expectatione sollicitudo fidei probetur; semper diem observans, dum semper ignorat; quotidie timens, quod quotidie sperat.
- CAPUT XXXIV.
Nulla quidem in hodiernum dementiae hujusmodi sententia erupit sub nomine haeretico, quae humanas animas refingat in bestias. Sed necessarie hanc quoque speciem intulimus et exclusimus, ut superioribus cohaerentem, quo perinde in pavo retunderetur Homerus, sicut in Pythagora Euphorbus; atque ita hac etiam metempsychosi sive metensomatosi repercussa, illa rursus caederetur quae aliquid haereticis subministravit. Nam et Simon samarites in Actis Apostolorum redemptor Spiritus Sancti, posteaquam damnatus ab ipso cum pecunia sua in interitum, frustra flevit conversus ad veritatis expugnationem, quasi pro solatio ultionis, fultus etiam artis suae viribus, ad praestigias virtutis alicujus Helenam quamdam tyriam de loco libidinis publicae eadem pecunia redemit, dignam sibi mercedem pro Spiritu Sancto. Et se quidem finxit summum patrem, illam vero injectionem suam primam, qua injecerat angelos et archangelos condere: hujus eam propositi compotem exilisse de patre, et in inferiora desultasse; atque illic praevento patris proposito, angelicas potestates genuisse, ignaras patris, artificis mundi hujus; ab his vero per invidiam retentam, ne digressa ea alterius genimina viderentur; et idcirco omni contumeliae addictam, ut nusquam discedere depretiatam liberet, humanae quoque formae succidisse, velut vinculis carnis coercendam; ita multis aevis per alios atque alios habitus foemininos volutatam, etiam illam Helenam fuisse, exitiosissimam Priamo, et Stesichori postea oculis, quem et excaecasset ob convicium carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; proinde migrantem eam de corporibus in corpora, postrema dedecoratione, sub titulo prostitisse Helenam viliorem: hanc igitur esse ovem perditam, ad quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata ea et revecta, nescio humeris an foeminibus, exinde ad hominum respexerit salutem, quasi per vindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus; quibus fallendis, et ipse configuratus aeque, et hominibus hominem ementitus, in Judaea quidem filium, in Samaria vero patrem gesserit. O Helenam inter poetas et haereticos laborantem! tunc adulterio, nunc stupro infamem! nisi quod de Troja gloriosius eruitur, quam de lupanari: mille navibus de Troja, nec mille denariis forsitan de lupanari. Erubesce, Simon, tardior in requirendo, inconstantior in retrahendo. At Menelaus statim insequitur amissam, statim repetit ereptam, decenni praelio extorquet, non latens, non fallens, non cavillabundus. Vereor ne ille magis pater fuerit, qui circa Helenae recuperationem et vigilantius et audentius et diutius laboraverit.
- CAPUT XXXV.
Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit. Inde etiam Carpocrates utitur pariter magus, pariter fornicarius, etsi Helena minus, quidni? cum propter omnimodam divinae et humanae disciplinae eversionem constituendam, recorporari animas adseveraverit: nulli enim vitam istam rato fieri, nisi universis, quae arguunt eam, expunctis, quia non natura quid malum habeatur, sed opinione, itaque metempsychosin necessarie imminere, si non in primo quoque vitae hujus commeatu omnibus inlicitis satisfiat: scilicet facinora tributa sunt vitae: caeterum totiens animam revocari habere, quotiens minus quid intulerit, reliquatricem delictorum, donec exsolvat novissimum quadrantem (Matt. V), detrusa identidem in carcerem corporis. Hunc enim temperat totam illam allegoriam Domini, certis interpretationibus relucentem: et primo quidem simpliciter intelligendam; nam et ethnicus homo adversarius noster est, incedens eamdem viam vitae communis. Caeterum, oportebat nos de mundo exire (I Cor. V), si cum illis conversari non liceret. Huic ergo bonum animi praestes jubet (Luc. VI): Diligite inimicos vestros, inquit, et orate pro maledicentibus vos, ne aliquo commercio negotiorum injuria provocatu, abstrahat te ad suum judicem, et in custodiam delegatus ad exsolutionem totius debiti arcteris. Tum si in diabolum transfertur adversarii mentio ex observatione comitante, cum illo quoque moneris eam inire concordiam, quae deputetur ex fidei conventione: pactus es enim renuntiare ipsi, et pompae, et angelis ejus. Convenit inter vos de isto. Haec erit amicitia observatione sponsionis, ne quid ejus postea resumas ex his quae ejerasti, quae illi reddidisti, ne te ut fraudatorem, ut pacti transgessorem judici Deo objiciat, sicut eum legimus alibi (Apocal. XII, 10) sanctorum criminatorem, et de ipso etiam nomine diaboli delatorem, et judex te tradat angelo executionis, et ille te in carcerem mandet infernum, unde non dimittaris, nisi modico quoque delicto mora resurrectionis expenso. Quid his sensibus aptius? quid his interpretationibus verius? Caeterum, apud Carpocratem, si omnium facinorum debitrix anima est, quis erit inimicus et adversarius ejus intelligendus? Credo, mens melior, quae illam in aliquid innocentiae impegerit, adigendam rursus ac rursus in corpus, donec in nullo rea deprehendatur bonae vitae. Hoc est ex malis fructibus bonam arborem intelligi, id est, ex pessimis praeceptis doctrinam veritatis agnosci. Spero hujusmodi haereticos Heliae quoque invadere exemplum, tanquam in Joanne sic repraesentati, ut metempsychosi patrocinetur pronuntiatio Domini (Matt. XVII): Helias jam venit, et non cognoverunt eum. Et alibi (Matt. XI): Et si vultis audire, hic est Helias qui venturus est. Numquid ergo et Judaei ex opinione pythagorica consulebant Joannem (Joan. I): Tu es Helias? et non ex praedicatione divina (Malach. IV): Et ecce mittam vobis Heliam thesbiten? Sedenim metempsychosis illorum, revocatio est animae jampridem morte functae, et in aliud corpus iteratae. Helias autem non ex decessione vitae, sed ex translatione venturus est; nec corpori restituendus, de quo non est exemptus (IV Reg. II); sed mundo reddendus, de quo est translatus; non ex postliminio vitae, sed ex supplemento prophetiae; idem et ipse, et sui nominis et sui hominis. Sed quomodo Helias Joannes? Habes angeli vocem (Luc. I) Et ipse, inquit, praecedet coram populo in virtute et spiritu Heliae, non in anima ejus, nec in carne. Hae enim substantiae sui cujusque sunt hominis. Spiritus vero et virtus extrinsecus conferuntur ex Dei gratia. ita et transferri in alterum possunt ex Dei voluntate, ut factum est retro de Moysis spiritu.
- CAPUT XXXVI.
In has quaestiones inde, opinor, excessimus, quo nunc revertendum est. Constitueramus animam in ipso, et ipso seri homine, et unum esse a primordio semen, sicut et carnis in totum generis examen, propter aemulas scilicet opiniones philosophorum et haereticorum, et illum sermonem Platonis veternosum. Nunc ordinem sequentium exinde tractatuum teximus. Anima in utero seminata pariter cum carne, pariter cum ipsa sortitur et sexum, ita pariter in caussa sexus neutra substantia teneatur. Si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro, aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum; ut aut caro animae, aut anima carni insculperet sexum: quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas viriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem, ut posteriorem, ab anima facit accipere sexum. Et qui animam post partum carni superducunt, utique ante formatae, marem aut foeminam de carne sexum praejudicant animae. Utriusque autem substantiae indiscreta semina, et unita suffusio eorum, communem subeunt generis eventum, qua lineas duxerit, quaecumque illa est ratio naturae. Certe et hic se primordiorum forma testatur, cum masculus temporibus effingitur. Prior enim Adam; foemina aliquanto serius: posterior enim Eva. Ita diu caro informis est, qualis ex Adae latere decerpta est; animal tamen et ipsa jam, quia et illam tunc Adae portionem animatam agnoscant. Caeterum, et ipsam, Dei adflatus animasset, si non ut carnis, ita et animae ex Adam tradux fuisset in foemina.
- CAPUT XXXVII.
Omnem autem hominis in utero serendi, struendi, fingendi paraturam aliqua utique potestas divinae voluntatis ministra modulatur, quacumque illa rationem agitare sortita. Haec aestimando, etiam superstitio romana deam finxit Alemonam, alendi in utero foetus; Et Nonam et Decimam, a sollicitioribus mensibus; et Partulam, quae partum gubernet; et Lucinam, quae producat in lucem. Nos officia divina angelos credimus. Ex eo igitur foetus in utero homo, a quo forma completa est. Nam et Moysis lex (Exod. XXI, 22) tunc aborsus reum talionibus judicat, cum jam hominis est caussa, cum jam illi vitae et mortis status deputatur, cum et fato jam inscribitur, etsi adhuc in matre vivendo, cum matre plurimum communicat sortem. Dicam aliquid et de temporibus animae nascentis, ut ordinem decurram. Legitima nativitas ferme decimi mensis ingressus est. Qui numeros ratiocinantur, et decurialem numerum ut exinde reliquorum parentem colunt, denique perfectorem nativitatis humanae. Ego ad Deum potius argumentabor hunc modum temporis, ut decem menses Decalogo magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur, quanto disciplinae numero renascimur. Sed et cum septimo mense nativitas plena est, facilius quam octavo, honorem sabbati agnoscam, ut quo die dedicata est Dei conditio, eo mense interdum producatur Dei imago. Concessum est properare nativitati, et tam idonee occurrere in hebdomadem, in auspicia resurrectionis, et requietis et regni. Ideo ogdoas nos non creat: tunc enim nuptiae non erunt. Societatem carnis atque animae jamdudum commendavimus a concretione seminum ipsorum usque ad figmenti perfectionem. Perinde nunc, et a nativitate defendimus, imprimis quod simul crescunt, sed diversa ratione pro generum conditione; caro modulo, anima ingenio, caro habitu, anima sensu. Caeterum, animam substantia crescere negandum est, ne etiam decrescere substantia dicatur, atque ita et defectura credatur. Sed vis ejus, in qua naturalia peculia consita retinentur, salvo substantiae modulo quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur. Constitue certum pondus auri vel argenti, rudem adhuc massam; collectus habitus est illi, et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri vel argenti; dehinc, cum in laminam massa laxatur, major efficitur initio suo, per dilatationem ponderis certi, non per adjectionem; dum extenditur, non dum augetur. Etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim habitu augeri, cum statu non licet. Tunc et splendor ipse provehitur auri vel argenti, qui fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus, tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae qua duxerit eam qui agit, nihil conferens modulo nisi effigiem. Ita et animae crementa reputanda, non substantiva, sed provectiva.
- CAPUT XXXVIII.
Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum, et ex ingenito animae censu, sed paulatim per aetatis spatia procedere, et varie per accidentia evadere, pro artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus: quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus convenire, pariterque et illam suggestu sensuum, et istam processu membrorum exsurgere, a quarto decimo fere anno: non quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia jura civilia ab hinc agendis rebus adtemperant; sed quoniam et haec de primordio ratio est. Si enim Adam et Eva ex agnitione boni et mali pudenda tegere senserunt, ex quo idipsum sentimus, agnitionem boni et mali profitemur. Ab his autem annis, et suffusior et vestitior sexus est, et concupiscentia oculis arbitris utitur, et communicat placitum, et intelligit quae sint, et fines suos ad instar ficulneae contagionis prurigine accingit, et hominem de paradiso integritatis educit, exinde scabida etiam in caeteras culpas, et delinquendi non naturales, cum jam non ex instituto naturae, sed ex vitio. Caeterum, proprie naturalis concupiscentia unica est, alimentorum solummodo, quam Deus et in primordio contulit: Ex omni ligno, inquit (Gen. III), edetis; et secundae post diluvium geniturae supermensus est (Gen. II): Ecce dedi vobis omnia in escam, tanquam olera foeni; prospectans non tam animae quam carni, etsi propter animam. Auferenda est enim argumentatoris occasio, qui quod anima desiderare videatur alimenta, hinc quoque mortalem eam intelligi cupit, quae cibis sustineatur, denique derogatis eis evigescat, postremo substractis intercidat. Porro non solum proponendum est quisnam ea desideret, sed et cui; et si propter se, sed et cur, et quando, et quonam usque; tum quod aliud natura desideret, aliud necessitate, aliud secundum proprietatem, aliud in caussam. De iderabit igitur cibos anima, sibi quidem ex caussa neces itatis, carni vero ex natura proprietatis. Certe enim domus animae caro est, et inquilinus carnis anima. Desiderabit itaque inquilinus, ex caussa et necessitate hujus nominis, profutura domui, toto inquilinatus sui tempore; non ut ipse substruendus, nec ut ipse loricandus, nec ut ipse tibicinandus; sed tantum modo continendus: quia non aliter contineri possit, quam domo fulta. Alioquin licebit animae, dilapsa domo, ex destitutione propriorum subsidiorum incolumi abire, habenti sua firmamenta, et propriae conditionis alimenta, immortalitatem, rationalitatem, sensualitatem, intellectualitatem, arbitrii libertatem.
- CAPUT XXXIX.
Quae omnia nativitus animae conlata, idem qui in primordio invidit, nunc quoque obumbrat atque depravat, quominus aut ultro prospiciantur, aut qua oportet administrentur. Cui enim hominum non adhaerebit spiritus nequam, ab ipsa etiam janua nativitatis animas aucupabundus, vel qua invitatus, tota illa puerperii superstitione? Ita omnes idololatria obstetrice nascuntur, dum ipsi, adhuc uteri infulis apud idola confectis redimiti, genimina sua daemoniorum candidata profitentur; dum in partu Lucinae et Dianae ejulatur; dum per totam hebdomadam Junoni mensa proponitur; dum ultima die facta scribunda advocantur; dum prima etiam constitutio infantis super terram Statinae deae sacrum est. Quis non exinde aut totum filii caput reatui vovet, aut aliquem excipit crinem, aut tota novacula prosecat, aut sacrificio obligat, aut sacro obsignat, pro gentica, pro avita, pro publica aut privata devotione? Sic igitur et Socratem puerum adhuc spiritus daemonicus invenit. Sic et omnibus genii deputantur, quod daemonum nomen est. Adeo nulla ferme nativitas munda est, utique ethnicorum. Hinc enim et Apostolus ex sanctificato alterutro sexu sanctos procreari ait, tam ex seminis praerogativa, quam ex institutionis disciplina: Caeterum, inquit (I Cor. VII, 14), immundi nascerentur; quasi designatos tamen sanctitati, ac per hoc etiam saluti, intelligi volens fidelium filios; ut hujus spei pignore matrimoniis, quae retinenda censuerat, patrocinaretur. Alioquin meminerat dominicae definitionis (Joan. III): Nisi quis nascetur ex aqua et spiritu, non ibit in regnum Dei, id est, non erit sanctus.
- CAPUT XL.
Ita omnis anima eo usque in Adam censetur (Rom. V), donec in Christo recenseatur; tamdiu immunda, quamdiu recenseatur: peccatrix autem, quia immunda, recipiens ignominiam ex carnis societate. Nam etsi caro peccatrix, secundum quam incedere prohibemur, cujus opera damnantur concupiscentis adversus spiritum, ob quam carnales notantur, non tamen suo nomine caro infamis. Neque enim de proprio sapit quid, aut sentit, ad suadendam vel imperandam peccatelam. Quidni, quae ministerium est? et ministerium, non quale servus, vel minor amicus, animalia nomina, sed quale calix, vel quid aliud ejusmodi corpus, non anima. Nam et calix ministerium sitientis est; nisi tamen qui sitit, calicem sibi accommodarit, nihil calix ministrabit. Adeo nulla proprietas hominis in choico; nec ita caro homo tanquam alia vis animae, et alia persona; sed res est alterius plane substantiae et alterius conditionis, addicta tamen animae, ut supellex, ut instrumentum in officia vitae. Caro igitur increpatur in Scripturis, quia nihil anima sine carne in operatione libidinis, gulae, vinolentiae, saevitiae, idololatriae, caeterisque carnalibus, non sensibus, sed effectibus. Denique sensus, delictorum, etiam sine effectibus, imputari solent animae. Qui viderit mulierem ad concupiscentiam, jam adulteravit in corde. Caeterum, quid caro sine anima, perinde in operatione probitatis, justitiae, tolerantiae, pudicitiae? Porro quale est, ut cui nec bona documenta propria subscribas, ei crimina adpingas? Sed ea per quam delinquitur, convenitur, ut illa a qua delinquitur, oneretur, etiam in ministerii accusationem. Gravior invidia est in praesidem, cum officia pulsantur. Plus caeditur qui jubet, quando nec qui obsequitur, excusatur.
- CAPUT XLI.
Malum igitur animae, praeter quod ex obventu spiritus nequam superstruitur, ex originis vitio antecedit, naturale quodammodo. Nam ut diximus, naturae corruptio alia natura est, habens suum deum et patrem, ipsum scilicet corruptionis auctorem; ut tamen insit et bonum animae, illud principale, illud divinum atque germanum, et proprie naturale. Quod enim a Deo est, non tam exstinguitur, quam obumbratur. Potest enim obumbrari, quia non est Deus; exstingui non potest, quia a Deo est. Itaque, sicut lumen aliquo obstaculo impeditum, manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit; ita et bonum in anima a malo oppressum, pro qualitate ejus, aut in totum vacat, occultata luce, aut qua datur radiat, inventa libertate. Sic pessimi et optimi quidam, et nihilominus unum omnes animae genus. Sic et in pessimis aliquid boni, et in optimis nonnihil pessimi. Solus enim Deus sine peccato, et solus homo sine peccato Christus, quia et Deus Christus. Sic et divinitas animae in praesagia erumpit, ex bono priore, et conscientia Dei in testimonium prodit: Deus bonus! Deus videt, et, Deo commendo. Propterea nulla anima sine crimine, quia nulla sine boni semine. Proinde cum ad fidem pervenit reformata per secundam nativitatem ex aqua et superna virtute, detracto corruptionis pristinae aulaeo, totam lucem suam conspicit. Excipitur etiam a Spiritu Sancto, sicut in pristina nativitate a spiritu profano. Sequitur animam nubentem spiritui caro, ut dotale mancipium, et jam non animae famula, sed spiritus. O beatum connubium, si non admiserit adulterium!
- CAPUT XLII.
De morte jam superest, ut illic materia ponat, ubi ipsa anima consummat: quamquam Epicurus vulgari satis opinione negarit mortem ad nos pertinere. « Quod enim dissolvitur, inquit, sensu caret, nihil ad nos. » Dissolvitur autem et caret sensu, non ipsa mors, sed homo, qui eam patitur. At ille ei dedit passionem, cujus est actio. Quod si hominis est pati mortem, dissolutricem corporis, et peremptricem sensus; quam ineptum, ut tanta vis ad hominem non pertinere dicatur! Multo coactius Seneca: « Post mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. » Hoc si ita est, jam et mors ad semetipsam pertinebit; si et ipsa finitur, eo magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo, et ipsa finitur. Mors nihil ad nos: ergo et vita nihil ad nos. Si enim quo dissolvimur, praeter nos, etiam quo compingimur, extra nos. Si ademptio sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus quicquam ad nos. Sed mortem quoque interimat, qui et animam. A nobis, ut de posthuma vita, et de alia provincia animae, ita de morte tractabitur, ad quam vel ipsi pertinemus, si ad nos illa pertinet. Denique, nec speculum ejus somnus, aliena materia est.
- CAPUT XLIII.
De somno prius disputemus; post, mortem qualiter anima decurrat. Non utique extranaturale est somnus, ut quibusdam philosophis placet, cum ex his eum deputant causis, quae praeter naturam haberi videntur. Stoici somnum resolutionem sensualis vigoris affirmant, Epicurei deminutionem spiritus animalis, Anaxagoras cum Xenophane defetiscentiam, Empedocles et Parmenides refrigerationem; Strato segregationem consati spiritus, Democritus indigentiam spiritus, Aristoteles marcorem circumcordialis caloris. Ego me nunquam ita dormisse praesumo, ut ex his aliquid agnoscam. Neque enim credendum est, defetiscentiam esse somnum, contrarium potius defetiscentiae, quam scilicet tollit. Siquidem homo somno magis reficitur, quam fatigatur. Porro, nec semper ex fatigatione concipitur somnus, et tamen cum ex illa est, illa jam non est. Sed nec refrigescentiam admittam, aut marcorem aliquem caloris, cum adeo corpora somno concalescant, ut dispensatio ciborum per somnum non facile procederet calore properabili, et rigore tardabili, si somno refrigeraremur. Plus est, quod etiam sudor digestionis aestuantis est index. Denique, concoquere dicimur, quod caloris, non frigoris operatio est. Proinde, deminutionem animalis spiritus, aut indigentiam spiritus, aut segregationem consati spiritus, immortalitas animae non sinit credi. Perit anima si minoratur. Superest, si forte, cum Stoicis, resolutionem sensualis vigoris somnum determinemus, quia corporis solius quietem procuret, non et animae. Animam enim ut semper mobilem et semper exercitam, nunquam succidere quieti, alienae scilicet a statu immortalitatis: nihil enim immortale finem operis sui admittit; somnus autem finis est operis. Denique corpori cui mortalitas competit, ei soli quies finem operis adulatur. Qui ergo de somni naturalitate dubitabit, habet quidem dialecticos in dubium deducentes totam naturalium et extranaturalium discretionem, ut quae putaverit citra naturam esse, naturae vindicari sciat posse, a qua ita esse sortita sunt, ut citra eam haberi videantur, et utique aut natura omnia, aut nulla natura. Apud nos autem id poterit audiri, quod Dei contemplatio suggerit, auctoris omnium de quibus quaeritur. Credimus enim si quid est natura, rationale aliquod opus Dei esse. Porro, somnum ratio praeit, tam aptum, tam utilem, tam necessarium, ut absque illo nulla anima sufficiat: recreatorem corporum, redintegratorem virium, probatorem valetudinum, pacatorem operum, medicum laborum; cui legitime fruendo dies cedit, nox legem facit, auferens rerum etiam colorem. Quod si vitale, salutare, auxiliare somnus, nihil ejusmodi non rationale, nihil non naturale. Sic et medici omne contrarium vitali, salutari, auxiliari, extra naturae cardines relegant. Nam et aemulas somno valetudines, phreneticam atque cardiacam, praeter naturam judicando, naturalem somnum praejudicaverunt; etiam in lethargo non naturalem notantes, testimonio naturali respondent, cum in suo temperamento est. Omnis enim natura, aut defraudatione, aut enormitate rescinditur, proprietate mensurae conservatur, ita naturale erit statu, quod non naturale effici potest decessu vel excessu. Quid si et esum et potum de naturae sortibus eximas? nam et in his plurima somni praeparatura est. Certe his a primordio naturae suae homo imbutus est. Si apud Deum discas, ille fons generis Adam, ante ebibit soporem, quam sitiit quietem; ante dormiit, quam laboravit; imo, quam et edit; imo, quam et profatus est; ut videant naturalem indicem somnum omnibus naturalibus principaliorem. Inde deducimur etiam imaginem mortis jam tunc eum recensere. Si enim Adam de Christo figuram dabat, somnus Adae mors erat Christi dormituri in mortem, ut de injuria perinde lateris ejus vera mater viventium figuraretur Ecclesia. Ideo et somnus tam salutaris, tam rationalis, etiam in publicae et communis jam mortis effingitur exemplar. Voluit enim Deus, et alias nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus, paradigmate platonico plenius humani vel maxime initii ac finis lineas quotidie agere nobiscum, manum porrigens fidei, facilius adjuvandae per imagines et parabolas, sicut sermonum, ita et rerum. Proponit igitur tibi corpus amica vi soporis elisum, blanda quietis necessitate prostratum, immobile situ, quale ante vitam jacuit, et quale post vitam jacebit, ut testationem plasticae et sepulturae exspectans animam, quasi nondum conlatam, et quasi jam ereptam. Sed et illa sic patitur, ut alibi agere videatur, dissimulatione praesentiae futuram absentiam ediscens; et tamen interim somniat, nec quiescit, nec ignavescit omnino, nec naturam immortalitatis servam sopori addicit: probat se mobilem semper; terra, mari, peregrinatur, negotiatur, agitatur, laborat, ludit, dolet, gaudet, licita atque inlicita persequitur: ostendit quod sine corpore etiam plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed nihilominus necessitatem habeat rursus corporis agitandi. Ita cum evigilaverit corpus, redditum officiis ejus, resurrectionem mortuorum tibi affirmat. Haec erit somni, et ratio naturalis, et natura rationalis. Etiam per imaginem mortis, fidem initiaris, spem meditaris, discis mori et vivere, discis vigilare dum dormis.
- CAPUT XLIV.
Caeterum, de Hermotimo. Anima, ut aiunt, in somno carebat, quasi per occasionem vacaturi hominis proficiscente de corpore. Uxor hoc prodit. Inimici dormientem nacti pro defuncto cremaverunt. Regressa anima tardius, credo, homicidium sibi imputavit. Cives Clazomenii Hermotimum templo consolantur. Mulier non adit, ob notam uxoris. Quorsum istud? Ne quia facile est vulgo existimare secessionem animae esse somnum, hoc quoque Hermo imi argumento credulitas subornetur. Genus fuerat gravioris aliquanto soporis, ut de incubone praesumptio est, vel valetudinis, quam Soranus opponit, excludens incubonem, aut tale quid vitii, quod etiam Epimenidem in fabulam impegit, quinquaginta pene annos somniculosum. Sed et Neronem Suetonius, et Thrasimedem Theopompus, negant unquam somniasse: nisi vix Neronem, in ultimo exitu, post pavores suos. Quid si et Hermotimus ita fuit, ut otium animae nihil operantis in somnis divortium crederetur. Omnia magis conjectes, quam istam licentiam animae sine morte fugitivae, et quidem ex forma, continuam. Si enim tale quid semel accidere dicatur, ut deliquium solis aut lunae, ita et animae; sane persuaderer divinitus factum; congruere enim hominem seu moneri, seu terreri a Deo, velut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu; si non magis in proximo esset somnium credi, quod vigilanti potius accidere deberet, si non somnium magis credi oporteret.
- CAPUT XLV.
Tenemur hic de somnis quoque christianam sententiam expromere, ut de accidentibus somni; et non modicis jactationibus animae, quam ediximus negotiosam, et exercitam semper ex perpetuitate motationis, quod divinitatis et immortalitatis est ratio. Igitur, cum quies corporibus evenit, quorum solatium proprium est, vacans illa a solatio alieno, non quiescit; et si caret opera membrorum corporalium, suis utitur. Concipe gladiatorem sine armis, vel aurigam sine curriculis, gesticulantes omnem habitum artis suae atque conatum. Pugnatur, certatur; sed vacua jactatio est. Nihilominus tamen fieri videntur, quae fieri tamen non videntur; actu enim fiunt, effectu vero non fiunt. Hanc vim ecstasin dicimus, excessum sensus, et amentiae instar. Sic et in primordio, somnus cum ecstasi dedicatus (Gen. II): et misit Deus ecstasin in Adam, et obdormivit. Somnus enim corpori provenit in quietem; ecstasis animae accessit adversus quietem; et inde jam forma, somnum ecstasi miscens, et natura de forma. Denique, et oblectamur, et contristamur, et conterremur in somniis, quam adfecte, et anxie, et passibiliter! cum in nullo permoveremur, a vacuis seilicet imaginibus, si compotes somniaremus. Denique et bona facta gratuita sunt in somnis, et delicta secura; non magis enim ob stupri visionem damnabimur, quam ob martyrii coronabimur. Et quomodo, inquis, memor est somniorum anima, scilicet quam compotem esse non licet? Hoc erit proprietas amentiae hujus, quia non fit ex corruptela bonae valetudinis, sed ex ratione naturae. Nec enim exterminat, sed avocat mentem. Aliud est concutere, aliud movere; aliud evertere, aliud agitare. Igitur quod memoria suppetit, sanitas mentis est; quod sanitas mentis salva memoria stupet, amentiae genus est. Ideo non dicimur furere, sed somniare: ideo et prudentes, si quando sumus: sapere enim nostrum licet obumbretur, non tamen exstinguitur. Nisi quod et ipsum potest videri vacare tunc; ecstasin autem hoc quoque operari de suo proprio, ut sic nobis sapientiae imagines inferat, quemadmodum et erroris.
- CAPUT XLVI.
Ecce rursus urgemur, etiam de ipsorum somniorum retractatu, quibus anima jactatur, exprimere. Et quando perveniemus ad mortem? Et hic dixerim, cum Deus dederit: nullae longae morae ejus quod eveniet. Vana in totum somnia Epicurus judicavit, liberans a negotiis divinitatem, et dissolvens ordinem rerum, et in passivitate omnia spargens, ut eventui exposita, et fortuita. Porro, si ita est, ergo erit aliquis et veritatis eventus, quia non capit solam eam eventui omnibus debito eximi. Homerus duas portas divisit somniis, corneam veritatis, fallaciae eburneam. Respicere est enim, inquiunt, per cornu, ebur autem caecum est. Aristoteles, majore sententiam mendacio recitans, agnoscit et veram. Telmessenses nulla somnia evacuant, imbecillitatem conjectationis incusant. Quis autem tam extraneus humanitatis, ut non aliquam aliquando visionem fidelem senserit? Pauca de insignioribus perstringens, Epicuro pudorem imperabo. Astyages Medorum regnator, quod filiae Mandanae adhuc virginis vesicam in diluvionem Asiae finxisse somnio viderit, Herodotus refert: item anno post nuptias ejus ex hisdem locis vitem exortam toti Asiae incubasse. Hoc etiam Charon Lampsacenus Herodoto prior tradit. Qui filium ejus tanto operi interpretati sunt, non fefellrunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit. Philippus Macedo nondum pater, Olympiadis uxoris naturam obsignasse viderat annulo: leo erat signum. Crediderat praeclusam genituram, opinor, quia leo semel pater est. Aristodemus vel Aristophon conjectans, imo nihil vacuum obsignari; filium, et quidem maximi impetus, portendi. Alexandrum qui sciunt, leonem annuli recognoscunt: Ephorus scribit. Sed et Dionysii Siciliae tyrannidem Himeraea quaedam somniavit: Heraclides prodidit. Et Seleuco regnum Asiae Laodice mater nondum eum enixa praevidit: Euphorion provulgavit. Mithridatem quoque ex somnio Ponti potitum a Strabone cognosco. Et Baralirem Illyricum a Molossis usque Macedoniam ex somnio dominatum de Callisthene disco. Noverunt et Romani veritatis hujusmodi somnia. Reformatorem imperii, puerulum adhuc et privatum loci, et Julium Octavium tantum, et sibi ignotum, Marcus Tullius jam et Augustum, et civilium turbinum sepultorem de somnio norat; in Vitellii commentariis conditum est. Nec haec sola species erit summarum praedicatrix potestatum, sed et periculorum et exitiorum; ut cum Caesar in proelio perduellium Bruti et Cassii Philippis aeger, majus tamen alias discrimen, Artorii visione, destituto tabernaculo, evadit: ut cum Polycrati Samio filia crucem prospicit de solis unguine et lavacro Jovis. Revelantur et honores et ingenia per quietem, praestantur et medelae, produntur et furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique dignitatem, parvuli etiam nunc, gerula jam sua inspexerat, Cycnus de sinu Socratis, demulcens homines, discipulus Plato est. Cleonymus pyctes ab Achille curatur in somnis. Coronam auream cum ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando redinvenit. Neoptolemus tragoedus, apud Rheteum Trojae, sepulcrum Ajacis, monitus in romnis ab ipso, ruina liberat; et cum lapidum senia deponit, dives inde auro redit. Quanti autem commentatores et adfirmatores in hanc rem! Artemon, Antiphon, Strato, Philochorus, Epicharmus, Serapion, Cratippus, et Dionysius rhodius, Hermippus, tota saeculi literatura. Solum, si forte, ridebo, qui se existimavit persuasurum, quod prior omnibus Saturnus somniarit: nisi si et prior omnibus vixit Aristoteles. Ignosce ridenti. Caeterum, Epicharmus etiam summum apicem inter divinationes somniis extulit, cum Philochoro Atheniensi. Nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis; ut Amphiarai apud Oropum, Amphilochi apud Mallum, Sarpedonis in Troade, Trophonii in Boeotia Mopsi in Cilicia, Hermoniae in Macedonia, Pasiphaae in Laconica. Caetera cum suis et originibus, et ritibus, et relationibus, cum omni deinceps historia somniorum, Hermippus Beritensis quinione voluminum satiatissime exhibebit . Sed et Stoici Deum malunt providentissimum humanae institutioni, inter caetera praesidia divinatricum artium et disciplinarum, somnia quoque nobis indidisse, peculiare solatium naturalis oraculi. Haec quantum ad fidem somniorum a nobis quoque consignandam, et taliter interpretandam. Nam de oraculis etiam caeteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus, quam daemoniacam esse rationem eorum spirituum, qui jam tunc in ipsis hominibus habitaverint, vel memorias eorum affectaverint ad omnem malitiae suae scenam, in ista aeque specie divinitatem mentientes, eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum, et admonitionum, et praenuntiationum, quae magis laedant juvando, dum per ea quae juvant, ab inquisitione verae divinitatis abducunt, ex insinuatione falsae. Et utique non clausa vis est, nec sacrariorum circumscribitur terminis; vaga et pervolatica, et interim libera est: quo nemo dubitaverit, domus quoque daemoniis patere; nec tantum in adytis, sed in cubiculis homines imaginihus circum venire.
- CAPUT XLVII.
Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia, etsi interdum vera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, affectantia atque captantia: quanto magis vana, et frustratoria, et turbida, ludibriosa, et immunda. Nec mirum, si eorum sunt imagines, quorum et res. A Deo autem, pollicito scilicet et gratiam Spiritus Sancti in omnem carnem, et sicut prophetaturos, ita et somniaturos servos suos et ancillas suas, ea deputabuntur, quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta, sancta, prophetica, revelatoria, aedificatoria, vocatoria, quorum liberalitas soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles suos peraequante Deo justis et injustis; siquidem et Nabuchodonosor divinitus somniat: et major pene vis hominum ex visionibus Deum discunt. Sicut ergo dignatio Dei et in ethnicos, ita et tentatio Mali et in sanctos, a quibus nec interdiu absistit, ut vel dormientibus obrepat qua potest, si vigilantibus non potest. Tertia species erunt somnia, quae sibimet ipsa anima videtur inducere ex intentione circumstantiarum. Porro, quoniam non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit), quomodo ipsa erit sibi caussa alicujus visionis? Num ergo haec species naturali formae relinquenda est, servans animae etiam in ecstasi res suas perpeti? Ea autem quae neque a Deo, neque a daemonio, neque ab anima videbuntur accidere, et praeter opinionem, et praeter interpretationem, et praeter enarrationem facultatis, ipsi proprie ecstasi et rationi ejus separabuntur.
- CAPUT XLVIII.
Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus, quasi jam emergente animarum vigore, producto sopore. Ex temporibus autem anni, verno magis quieta; quod aestas dissolvat animas, et hyems quodammodo obduret, autumnus, tentator alias valetudinum, succis pomorum vinosissimis diluat. Item ex ipsius quietis situ; si neque resupina, neque dextero latere decumbat, neque conresupinatis internis, quasi refusis loculis, statio sensuum fluitet, aut compressa jecoris angina sit mentis. Sed haec ingeniose aestimari potius, quam constanter probari putem, etsi Plato est qui ea aestimavit; et fortassean casu procedant. Alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi poterunt. Nam quod et de cibis distinguendis vel derogandis, nunc praesumptio, nunc superstitio disciplinam somniis praescribit, examinandum est: superstitio, ut cum apud oracula incubaturis jejunium indicitur, ut castimoniam inducat: praesumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam respuunt, onerosum et inflatui pabulum. Atquin trina illa cum Daniele fraternitas, legumine solo contenti, ne regiis ferculis contaminarentur, praeter sapientiam reliquam, somniorum praecipue gratiam a Deo redemerunt, et impetrandorum, et disserendorum. Jejuniis autem, nescio an ego solus plurimum ita somniem, ut me somniasse non sentiam. Nihil ergo sobrietas, inquis, ad hanc partem? Imo tanto magis ad hanc, quantum et ad omnem. Si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem. Sic enim et daemonia expostulant eam a suis somniatoribus, ad lenocinium scilicet divinitatis, quia familiarem Dei norunt: quia et Daniel (Dan X) rursus trium hebdomadum statione aruit victu; sed ut Deum inliceret humiliationis officiis, non ut animae somniaturae sensum et sapientiam strueret, quasi non in ecstasi acturae. Ita non ad ecstasin submovendam sobrietas proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam, ut in Deo fiat.
- CAPUT XLIX.
Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in vita, animadvertant succussus et nutus, et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant, motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem. Sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura taxatur. Porro, aut Herodoto fama mentita est, nonnunquam in Barbaros calumniosa, aut magna vis ejusmodi daemonum in illo climate dominatur. Si enim et Aristoteles heroem quemdam Sardiniae notat, incubatores fani sui visionibus privantem, erit et hoc in daemonum libidinibus tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris, et Thrasimedis insigne inde processerit. Sed et a Deo deducimus somnia. Quid ergo nec a Deo Atlantes somniarent, vel quia nulla jam gens Dei extranta est, in omnem terram et in terminos orbis Evangelio coruscante? Num ergo aut fama mentita est Aristoteli, aut daemonum adhuc ratio est, dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum?
CAPUT L. Satis de speculo mortis, id est de sommo; tum etiam de negotiis somni, id est de somniis. Nunc ad originem hujus excessus, id est ad ordinem mortis; quia nec ipsam sine quaestionibus, licet finem omnium quaestionum. Publica totius generis humani sententia, mortem naturae debitum pronuntiamus. Hoc stipulata est Dei vox (Gen. III), spopondit omne quod nascitur; ut jam hinc non Epicuri stupor suffundatur, negantis debitum istud ad nos pertinere; sed haeretici magis Menandri samaritani furor conspuatur, dicentis mortem ad suos non modo non pertinere, verum nec pervenire. In hoc scilicet se a superna et arcana potestate legatum, ut immortales, et incorruptibiles, et statim resurrectionis compotes fiant, qui baptisma ejus induerint. Legimus quidem pleraque aquarum genera miranda. Sed aut ebriosos reddit Lyncestarum vena vinosa, aut lymphaticos efficit Colophonis scaturigo daemonica, aut Alexandro accidit Nonacris Arcadiae venenata. Fuit et Judaeae lacus medicus (Joan. V) ante Christum. Plane Stygias paludes poeta tradidit mortem diluentes. Sed et Thetis filium planxit. Quanquam si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut ad Stygem venias: apud inferos enim dicitur. Quaenam et ubinam ista felicitas aquarum, quas nec Joannes baptizator praeministravit, nec Christus ipse discipulis demonstravit? Quod hoc Menandri balneum? magicum credo. Sed cur tam infrequens, tam occultum, quo paucissimi lavant? Suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro Deo ipso mori lex est; cum contra, omnes jam nationes ascendant in montem Domini, et in aedem Dei Jacob, mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo etiam suo exigit. Nec magiae tantum dabit quisquam, ut eximat mortem, aut repastinet vitis modo vitam, aetate renovata. Hoc enim ne Medeae quidem licuit in hominem, etsi licuit in vervecem. Translatus est Enoch (Gen. V), et Helias (IV Reg. II), nec mors eorum reperta est, dilata scilicet: caeterum morituri (Apocal. XI) reservantur, ut Antichristum sanguine suo exstinguant. Obiit et Joannes, quem in adventum Domini remansurum frustra fuerat spes (Joan. XXI). Fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt, inde sumentes praesidia quo pugnant. Postremo, compendium est, ubi sunt illi quos Menander ipse perfudit? quos in Stygem suam mersit? Apostoli perennes veniant, adsistant; videat illos meus Thomas; audiat, contrectet, et credat.
CAPUT LI. Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque. Sed quidem ad immortalitatem animae, quam quidam non a Deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant ut velint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere corporibus. Ad hoc enim et Plato, etsi quas vult animas ad coelum statim expedit, in Politia tamen cujusdam insepulti cadaver opponit, longo tempore sine ulla labe, prae animae scilicet individuitate, servatum. Ad hoc et Democritus crementa unguium et comarum in sepulturis aliquanti temporis denotat. Porro et acris qualitas corpori illi potuit tutela fuisse. Quid enim, si aridior aer, et solum salsius? quid, si et ipsius corporis substantia exsuccior? quid, si et genus mortis ante jam corruptelae materias erogarat? Ungues autem, cum exordia nervorum sint, merito, nervis resolutione porrectis, provectiores, et quotidie, deficiente carne expelli videntur. Comae quoque alimenta de cerebro, quod aliquandiu durare praestat secreta munitio. Denique, in viventibus etiam pro cerebri ubertate, vel affluit capillago, vel deserit. Habes medicos. Sed nec modicum quid animae subsidere in corpore est, decessurum quandoque et ipsum, cum totam corporis scenam tempus aboleverit. Et hoc enim in opinione quorumdam est. Propterea nec ignibus funerandum aiunt, parcentes superfluo animae. Alia est autem ratio pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam corporis nomine aversatrix quod et ipsum homo non utique mereatur, poenali exitu impendi. Caeterum, anima indivisibilis, ut immortalis, etiam mortem indivisibilem exigit credi, non quasi immortali, sed quasi indivisibili animae indivisibiliter accidentem. Dividetur autem mors, si et anima, superfluo scilicet animae quandoque morituro. Ita portio mortis cum animae portione remanebit. Nec ignoro aliquod esse vestigium opinionis istius. De meo didici. Scio foeminam quamdam vernaculam Ecclesiae, forma et aetate integra functam, post unicum et breve matrimonium, cum in pace dormisset, et morante adhuc sepultura, interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse, rursumque condita pace, situi suo reddidisse. Est et alia relatio apud nostros, in coemeterio, corpus corpori juxta collocando spatium recessu communicasse. Si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique Deus potestatis suae signa proponit, suis in solatium, extraneis in testimonium. Magis enim credam ex Deo factum, quam ex ullis animae reliquiis: quae si inessent, alia quoque membra movissent; et si manus tantum, sed non in caussam orationis. Corpus etiam illud non modo fratri cessisset, verum et alias, mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. Certe unde unde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere non possunt. Mors si non semel tota est, non est; si quid animae remanserit, vita est. Non magis vitae miscebitur mors, quam diei nox.
CAPUT LII. Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus adfectus, in ordinariam et extraordinariam formam: ordinariam quidem naturae deputans placidae cujusque mortis; extraordinariam vero praeter naturam judicans violenti cujusque finis. Qui autem primordia hominis novimus, audenter determinamus, mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa, ne ipsa quidem naturali: facile autem usurpari naturae nomen, in ea quae videntur a nativitate ex accidentia adhaesisse. Nam si homo in mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturae adscriberetur. Porro, non in mortem institutum eum, probat ipsa lex, conditionali comminatione suspendens, et arbitrio hominis addicens mortis eventum. Denique, si non deliquisset, nequaquam obiisset. Ita non erit natura, quod ex oblationis potestate accidit per voluntatem, non ex instituti auctoritate per necessitatem. Proinde, etsi varii exitus mortis, ut est multimoda conditio caussarum, nullum ita dicimus lenem, ut non vi agatur. Ipsa illa ratio operatrix mortis, simplex licet, vis est. Quid enim? Quae tantam animae et carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum divellit ac dirimit. Nam etsi prae gaudio quis spiritum exhalet, ut Chilon spartanus, dum victorem Olympiae filium amplectitur; etsi prae gloria, ut Clidemus atheniensis, dum ab histrionibus ob praestantiam auro coronatur; etsi per somnium, ut Plato; etsi per risum, ut P. Crassus: multo violentior mors, quae per aliena grassatur, quae animam per commoda expellit, quae tunc mori adfert, cum jucundius vivere est, in exultatione, in honore, in requie, in voluptate. Vis est et illa navigiis, cum longe a Caphareis saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante comitatu, intestino repente perculsu, cum tota securitate desidunt. Non secus naufragia sunt vitae, etiam tranquillae mortis eventus. Nihilo refert integram abire corporis navem, an dissipatam, cum animae navigatio evertatur.
CAPUT LIII. Sed quo deinde anima nuda et explosa divertit, sine dubio prosequemur ex ordine. Prius tamen quod est loci hujus explebimus, ne quia varios exitus mortis ediximus, exspectet quis a nobis rationes singulorum, medicis potius relinquendas, propriis arbitris omnium lethalium rerum sive caussarum, et ipsarum corporalium conditionum. Plane ad immortalitatem animae hic quoque protegendam in mentione mortis aliquid de ejuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur: habitum enim sustinens defectionis, abducitur, dum absumi videtur, et conjecturam praestat interitus de excessus temperatura. Tota autem in corpore et ex corpore est ratio. Nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum, aut regionum, aut viarum vitalium eversio est: materiarum, ut fellis, ut sanguinis: regionum, ut cordis, ut jecoris: viarum, ut venarum, ut arteriarum. Dum igitur haec ex propria quaque injuriae caussa vastantur in corpore, adusque ultimam eversionem, et rescissionem vitalium, id est naturalium finium, situum, officiorum, necessario et anima, dilabentibus paulatim instrumentis, et domiciliis, et spatiis suis, paulatim et ipsa migrare compulsa, deducitur in diminutionis effigiem; non alio modo, quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum vires equorum defatigatio denegavit, quantum de dispositione destituti hominis, non de passionis veritate. Perinde auriga corporis spiritus animalis, deficientis vectaculi nomine, non suo, deficit, opere decedens, non vigore; actu elanguens, non statu: constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere cessat, non quia esse. Sic et rapida quaeque mors, ut cervicum messis, semel tantam januam pandens, ut ruinae vis semel omnia vitalia elidens, ut apoplexis, interior ruina, nullam animae moram praestat, nec discessum ejus in momenta discruciat. At ubi longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit; non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur; et dum extrahitur, postremitatem suam partem videri facit. Non omnis autem pars statim et abscissa est quia postera est; nec quia exigua est, statim et ipsa peritura est. Sequitur seriem suus finis, et mediocritas trahitur ad summa, et reliquiae universitati cohaerentes, exspectantur ab illa, non derelinquunt. Atque ita ausim dicere, totius ultimum, totum est: quia licet minus atque posterius sit, ipsius est. Hinc denique evenit, saepe animam in ipso divortio potentius agitari, sollicitiore obtutu, extraordinaria loquacitate, dum ex majori suggestu, jam in libero constituta, per superfluum quod adhuc cunctatur in corpore, enuntiat quae videt, quae audit, quae incipit nosse. Si enim corpus istud platonica sententia carcer, caeterum apostolica (I Cor. III, 16) Dei templum, cum in Christo est; sed interim animam consepto suo obstruit, et obscurat, et concretione carnis infaecat; unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est, procul dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum, ad meram et puram et suam lucem statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit, et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens, ab imaginibus ad veritates: tunc et enuntiat quae videt, tunc exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, vocatoris animarum, Mercurii poetarum.
CAPUT LIV. Quo igitur deducetur anima, jam hinc reddimus. Omnes ferme philosophi, qui immortalitatem animae, qualiter volunt, tamen vindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem universitatis, ut Stoici, suas solas, id est sapientum animas, in supernis mansionibus collocant. Plato quidem non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam scilicet exornaverint amore puerorum. Adeo etiam inter philosophos magnum habet privilegium impuritas. Itaque apud illum in aetherem sublimantur animae sapientes; apud Arium, in aerem; apud Stoicos, sub lunam. Quos quidem miror, quod imprudentes animas circa terram prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus erudiri adfirment. Ubi erit scholae regio, in tanta distantia diversoriorum? qua ratione discipulae ad magistras conventabunt, tanto discrimine invicem absentes? Quis autem illis posthumae eruditionis usus ac fructus jamjam conflagratione perituris? Reliquas animas ad inferos dejiciunt. Hos Plato velut gremium terrae describit, in Phaedone, quo omnes labes mundalium sordium confluendo, et ibi desidendo exhalent, et quasi coeno immunditiarum suarum crassiorem haustum et privatum illic aerem stipent.
CAPUT LV. Nobis inferi non nuda cavositas, nec subdivalis aliqua mundi sentina creduntur: sed in fossa terrae, et in alio vastitas, et in ipsis visceribus ejus abstrusa profunditas. Siquidem Christum in corde terrae (Matt. XII) triduum mortis legimus expunctum, id est in recessu intimo et interno et in ipsa terra operto, et intra ipsam clauso, et inferioribus adhuc abyssis superstructo. Quod si Christus Deus, quia et homo, mortuus secundum Scripturas, et sepultus secundum easdem, hic quoque legi satisfecit, forma humanae mortis apud inferos functus; nec ante ascendit in sublimiora coelorum, quam descendit in inferiora terrarum, ut illic Patriarchas et Prophetas (Eph. IV) compotes sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere, et illos cubito pellere, qui satis superbe non putant animas fidelium inferis dignas, servi super dominum, et discipuli super magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu exspectandae resurrectionis solatium carpere. « Sed in hoc, inquiunt, Christus inferos adiit, ne nos adiremus: caeterum, quod discrimen ethnicorum et Christianorum, si carcer mortuis idem? » Quo ergo anima modo exhalabit in coelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram Patris, nondum Dei jussu per tubam archangeli audito , nondum illis quos Domini adventus in saeculo invenerit obviam ei creptis in aerem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent? Nulli patet coelum, terra adhuc salva, ne dixerim clausa. Cum transactione enim mundi reserabuntur regna coelorum. Sed in aethere dormitio nostra, cum pueris Platonis; aut in aere, cum Ario; aut circa lunam, cum Endymionibus Stoicorum: « Imo, inquis, in paradiso, quo jam tunc et Patriarchae et Prophetae appendices Dominicae resurrectionis, ab inferis migraverint. » Et, quomodo Joanni in spiritu paradisi regio revelata, quae subjicitur altari, nullas alias animas apud se praeter martyrum ostendit? Quomodo Perpetua fortissima martyr, sub die passionis, in revelatione paradisi, solos illic commartyres suos vidit, nisi quia nullis romphaea paradisi janitrix cedit, nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? Nova mors pro Deo, et extraordinaria pro Christo, alio et privato excipitur hospitio. Agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte. Si pro Deo occumbas, ut Paracletus monet, non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas, et sequaris Dominum, ut ipse praecepit (Matt. X); tota paradisi clavus tuus sanguis est. Habes etiam de Paradiso a nobis libellum, quo constituimus omnem animam apud inferos sequestrari in diem Domini.
CAPUT LVI. Occurrit disceptatio, an etiam hoc ab excessu statim fiat, an quasdam animas aliqua ratio detineat hic interim, an etiam receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio vel ex imperio interve nire: nec harum enim opinionum suasoriae desunt. Creditum est, insepultos non ante ad inferos redigi, quam justa perceperint, secundum homericum Patroclum funus in somnis de Achille flagitantem, quod non alias adire portas inferum posset, arcentibus eum longe animabus sepultorum. Novimus autem, praeter poetica jura, pietatis quoque homericae industriam. Tanto magis enim curam sepulturae collocavit, quanto etiam moram ejus injuriosam animabus incusavit; simul et ne quis defunctum domi detinens ipse amplius cum illo maceretur enormitate solatii dolore nutriti. Ita querelas animae insepultae ad utrumque conficit; ut instantia funeris, et honor corporum servetur, et moeror adfectuum temperetur. Caeterum, quam vanum ut anima corporis justa sustineat, quasi aliquid ex illis ad inferos avehat? Multo vanius, si injuria deputabitur animae cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet amplecti. Utique enim tardius ad inferos abstrahi malet, quae nec mori voluit. Amabit impium haeredem, per quem adhuc pascitur luce: aut si qua pro certo injuria est tardius sub terram detrudi, titulus autem injuriae cessatio est sepulturae, per quam iniquum eam injuria adfici, cui non imputabitur cessatio sepulturae, ad proximos scilicet pertinens. Aiunt et immatura morte praevenras eousque vagari isthic, donec reliquatio compleatur aetatum, quas tum pervixissent, si non intempestive obiissent. Porro, aut constituta sunt tempora unicuique, et constituta praeripi posse non credam; aut si constituta sunt quidem, Dei tamen voluntate vel aliqua potestate mutilantur, frustra mutilantur, si jam impleti sustinent; aut si non sunt constituta, nulla erit reliquatio temporum non constitutorum. Adhuc addam: ecce obiit (verbi gratia) infans sub uberum fontibus, puta nunc puer investis, puta vesticeps, qui tamen octoginta annos victurus fuisset: hos praereptos ut anima ejus hic post mortem transigat, quale est? Aetatem enim non potest capere sine corpore; quia per corpora operantur aetates. Nostri autem illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione animas, in quibus decesserunt. Iidem ergo sperabuntur et corporum modi, et eaedem aetates quae corporum modos faciunt. Quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere praerepta tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis unius? Aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant destinata, num et ordinem vitae quam sortita sunt tempora pariter cum illis hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia, pueritiae delegata; et militet ab adolescentia, juventae excitata; et censeat a juventa, senectae ponderata; et foenus exprimat et agrum urgeat, naviget, litiget, nubat, laboret, aegritudines obeat; et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta? Sed haec sine corpore quomodo transigentur? vita sine vita? Sed vacua erunt tempora, solo decursu adimplenda. Quid ergo prohibet apud inferos ea impleri, ubi perinde nullus est usus illorum? Ita dicimus omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare ad eum diem, usque perfectum illud repromittitur ad angelicae plenitudinis mensuram temperatum. Proinde nec extorres inferum habebuntur, quas vi ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates suppliciorum, crucis dico, et securis, et gladii, et ferae; nec isti porro exitus violenti, quos justitia decernit, violentiae vindex. « Et ideo, inquies, scelestae quaeque animae inferis exulant. » Alterum ergo constituas compello, aut bonos inferos, aut malos. Si malos placet, et jam praecipitari illuc animae pessimae debent. Si bonos, cur idem, animas immaturas, et innuptas, pro conditione aetatis puras et innocuas, interim dignas inferis non judicas?
CAPUT LVII. Aut optimum est hic retineri, secundum aoros; aut pessimum, secundum biaeothanatos, ut ipsis jam vocabulis utar, quibus auctrix opinionum istarum magia sonat, Hostanes et Typhon, et Dardanus, et Damigeron, et Nectabis, et Berenice. Publica jam literatura est, quae animas etiam justa aetate sopitas, etiam proba morte disjunctas, etiam prompta humatione dispunctas, evocaturam se ab inferum incolatu pollicetur. Quid ergo dicemus magiam? Quod omnes pene: fallaciam. Sed ratio fallaciae solos non fugit Christianos, qui spiritalia nequitiae, non quidem socia conscientia, sed inimica scientia novimus, nec invitatoria operatione, sed expugnatoria dominatione tractamus; multiformem luem mentis humanae, totius erroris artificem, salutis pariter animaeque vastatricem scientiam magiae, secundae scilicet idololatriae, in qua se daemones perinde mortuos fingunt, quemadmodum in illa deos. Quidni? cum et dii mortui. Itaque invocantur quidem aori et biaeothanati, sub illo fidei argumento, quod credibile videatur eas potissimum animas ad vim et injuriam facere, quas per vim et saevus et immaturus finis extorsit, quasi ad vicem offensae. Sed daemones operantur sub obtentu earum; et hi vel maxime, qui in ipsis tunc fuerunt cum adviverent, quique illas in hujusmodi impegerunt exitus. Nam, et suggessimus nullum pene hominem carere daemonio, et pluribus notum est daemoniorum quoque opera et immaturas et atroces effici mortes, quas incursibus deputant. Hanc quoque fallaciam spiritus nequam sub personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus, cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominem suis affirmat, interdum gladiatorem, vel bestiarium, sicut et alibi deum; nihil magis curans, quam hoc ipsum excludere quod praedicamus, ne facile credamus animas universas ad inferos redigi, ut et judicii et resurrectionis fidem turbet. Et tamen ille daemon postquam circumstantes circumvenire tentavit, instantia divinae gratiae victus, id quod in vero est, invitus confitetur. Sic et in illa alia specie magiae, quae jam quiescentes animas evellere ab inferis creditur et conspectui exhibere, non alia fallaciae vis est operatior. Plane quia et phantasma praestatur, quia et corpus adfingitur; nec magnum illi exteriores oculos circumscribere, cui interiorem mentis aciem excaecare perfacile est. Corpora denique videbantur Pharaoni et Aegyptiis magicarum virgarum dracones, sed Moysi veritas mendacium devoravit (Exod., VII). Multa utique et adversus Apostolos Simon dedit, et Elymas magi (Act., XIII); sed plaga caecitatis de praestigiis non fuit. Quid novi aemulatio veritatis a spiritu immundo? Ecce hodie ejusdem Simonis haereticos tanta praesumptio artis extollit, ut etiam prophetarum animas ab inferis movere se spondeant. Et credo quia mendacio possunt; nec enim pythonico tunc spiritui minus licuit animam Samuelis effingere (I Reg., XXVIII), post Deum mortuos consulente Saule. Absit alioquin ut animam cujuslibet sancti, nedum prophetae (II Cor., XI), a daemonio credamus extractam, edocti quod ipse Satanas (II Thess., II) transfiguretur in angelum lucis, nedum in hominem lucis (Matth., XXIV), etiam deum se adseveraturus in fine, signaque portentosiora editurus, ad evertendos, si fieri possit, electos. Dubitavit, si forte, tunc prophetam se Dei asseverare, et utique Sauli, in quo jam ipse morabatur? Ne putes alium fuisse qui phantasma administrabat, alium qui commendabat; sed eumdem spiritum, et in pseudoprophetide, et in apostata facile mentiri, quod fecerat credi, per quem Saulis thesaurus illic erat, ubi et cor ipsius, ubi scilicet Deus non erat. Et ideo per quem visurum se credidit, vidit; quia per quem vidit, et credidit. Si et de nocturnis imaginibus opponitur, saepe non frustra mortuos visos (nam et Nasammonas propria oracula apud parentum sepulchra mansitando captare, ut Heraclides scribit, vel Nymphodorus, vel Herodotus; et Celtas apud virorum fortium busta eadem de caussa abnoctare, ut Nicander affirmat), non magis mortuos vere patimur in somnis, quam vivos, sed eadem ratione mortuos qua et vivos, et omnia quae videntur. Non enim quia videntur, vera sunt, sed quia adimplentur. Fides somniorum de effectu, non de conspectu renuntiatur. Nulli autem animae omnino inferos patere, satis Dominus in argumento illo pauperis requiescentis, et divitis ingemiscentis, ex persona Abrahae sanxit (Luc., XVI), non posse inde relegari renuntiatorem dispositionis infernae; quod vel tunc licere potuisset, ut Moysi et Prophetis crederetur. Sed etsi quasdam revocavit in corpora Dei virtus, in documenta juris sui, non idcirco communicabitur fidei, et audaciae magorum, et fallaciae somniorum, et licentiae poetarum. Atquin in resurrectionis exemplis, cum Dei virtus, sive per Prophetas, sive per Christum, sive per Apostolos in corpora animas repraesentat, solida et contrectabili, et satiata veritate, praejudicatum est hanc esse formam veritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem incorporalem praestigias judices.
CAPUT LVIII. « Omnes ergo animae penes inferos? » inquis. Velis ac nolis, et supplicia jam illic, et refrigeria. Habes pauperem et divitem. Et quia distuli nescio quid ad hanc partem, jam opportune in clausula reddam. Cur enim non putes animam, et puniri, et foveri in infernis interim sub expectatione utriusque judicii, in quadam usurpatione et candida ejus? « Quia salvum debet esse, inquis, judicio divino negotium suum, sine ulla praelibatione sententiae. Tum quia et carnis operienda est restitutio, ut consortis operarum atque mercedum. » Quid ergo fiet in tempore isto? dormiemus? Atenim animae nec in viventibus dormiunt: corporum enim est somnus, quorum et ipsa mors cum speculo suo somno. Aut nihil vis agi illic, quo universa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur? Delibari putas judicium, an incipi? praecipitari, an praeministrari? Jam vero, quam iniquissimum etiam apud inferos, si et nocentibus adhuc illic bene est, et innocentibus nondum? Quid? ampliationem vis esse post mortem, confusa spe et incerta exspectatione ludentem, an vitae recensum jam et ordinationem judicii inhorrentem? Semper autem exspectat anima corpus, ut doleat, aut gaudeat? Nonne et de suo sufficit sibi ad utrumque titulum passionis? Quotiens, illaeso corpore, anima sola torquetur bile, ira, taedio, plerumque nec sibi noto! quotiens item corpore adflicto furtivum sibi anima gaudium exquirit, et a corporis importuna tunc societate secedit! Mentior, si non de ipsis cruciatibus corporis et gloriari et gaudere sola consuevit. Respice ad Mutii animam, cum dexteram suam ignibus solvit. Respice ad Zenonis, cum illam Dionysii tormenta praetereunt. Morsus ferarum ornamenta sunt juventutis, ut in Cyro ursi cicatrices. Adeo novit et apud inferos anima et dolere et gaudere sine carne; quia et in carne illaesa si velit dolet, et laesa si velit gaudet. Hoc si ex arbitrio suo in vita, quanto magis ex judicio Dei post mortem! Sed nec omnia opera cum carnis ministerio anima partitur; nam et solos cogitatus et nudas voluntates censura divina persequitur (Matth., V): Qui viderit ad concupiscendum, jam adulteravit in corde. Ergo propter hoc congruentissimum est animam, licet non exspectata carne, puniri, quod non sociata carne commisit. Sic et ob cogitatus pios et benevolos, in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur. Quid nunc, si et in carnalibus prior est, quae concipit, quae disponit, quae mandat, quae impellit? Et, si quando invita, prior tamen tractat, quod per corpus actura est. Nunquam denique conscientia posterior erit facto. Ita huic quoque ordini competit, eam priorem pensare mercedes, cui priori debeantur. In summa, cum carcerem illum, quem Evangelium demonstrat, inferos intelligamus, et novissimum quadrantem modicum quodque delictum mora resurrectionis illic luendum interpretemur; nemo dubitabit animam aliquid pensare penes inferos, salva resurrectionis plenitudine per carnem quoque. Hoc etiam Paracletus frequentissime commendavit, si quis sermones ejus ex agnitione promissorum charismatum admiserit. Ad omnem, ut arbitror, humanam super anima opinionem, ex doctrina fidei congressi, justae dumtaxat ac necessariae curiositati satisfecimus. Enormi autem et otiosae tantum deerit discere, quantum libuerit inquirere.