De re coquinaria/Liber IX - Thalassa Mare

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber IX - Thalassa Mare
230 p.Chr.n.


I. [IVS] IN LOCVSTA

1. Ius in locusta et cammari: indura cepam pallachanam concisam .&nbsp.&nbsp. e ius, piper, ligusticum, careum, cuminum, caryotam, mel, acetum, vinum, liquamen, oleum, defritum. hoc ius adicito sinapi in elixuris.

2. Locustas assas sic facies: aperiuntur locustae, ut assolet, cum testa sua et infunditur eis piperatum, coriandratum, et sic in craticula assantur. cum siccaverint, adicies ius in craticula quotiens siccaverint quousque assantur bene, inferes.

3. Locusta elixa cum cuminato: piper, ligusticum, petroselinum, mentam siccam, cuminum plusculum, mel, acetum, liquamen. si voles, folium et malabathrum addes.

4. Aliter locusta: isicia de cauda eius sic facies: folium nocivum prius demes et elixas, deinde pulpam concides, cum liquamine, pipere et ovis isicia formabis.

5. In locusta elixa: piper, cuminum, rutam, mel, acetum, liquamen et oleum.

6. Aliter in locusta: piper, ligusticum, cuminum, mentam, rutam, nucleos, mel, acetum, liquamen et vinum.

II. IN TORPEDINE

1. In torpedine: teritur piper, ruta, cepula arida. mel, liquamen, passum, vinum modice, olei boni guttas. cum bullire coeperit, amulo obligas.

2. In torpedine elixa: piper, ligusticum, petroselinum, mentam, origanum, ovi medium, mel, liquamen, passum, vinum, oleum. si voles, addes sinape, acetum. si calidum volueris, uvam passam addes.

III. IN LOLLIGINE

1. In lolligine in patina: teres piper, rutam, mel modicum, liquamen, caroenum, olei guttas.

2. In lolligine farsili: piper, ligusticum, coliandrum, apii semen, ovi vitellum, mel, acetum, liquamen, vinum et oleum. obligabis.

IV. IN SEPIIS

1. In sepia farsili: piper, ligusticum, apii semen, careum, mel, liquamen, vinum, condimenta coctiva. calefacies, et sic aperies sepiam et perfundes.

2. Sic farcies eam sepiam coctam: cerebella elixa enerviata teres cum piper, cui commisces ova cruda quod satis erit, piper integrum, isicia minuta, et sic consues et in bullientem ollam mittes ita ut coire impensa possit.

3. Sepias elixas a balineo: in frigidam missas .&nbsp.&nbsp. cum pipere, lasere, liquamine, nucleis. ova ‹addes› et condies ut voles.

4. Aliter sepias: piper, ligusticum, cuminum, coriandrum viridem, mentam aridam, ovi vitellum, mel, liquamen, vinum, acetum et oleum modicum. et, ubi bullierit, amulo obligas.

V. IN POLYPO

In polypo: pipere, liquamine, lasere. inferes.


VI. IN OSTREIS:

In ostreis: piper, ligusticum, ovi vitellum, acetum, liquamen, oleum et vinum. si volueris, et mel addes.

VII. IN OMNE GENVS CONCHYLIORVM:

In omne genus conchyliorum: piper, ligusticum, petroselinum, mentam siccam, cuminum plusculum, mel, liquamen. si voles, folium et malabathrum addes.

VIII. IN ECHINO

1. In echino: accipies pultarium novum, oleum modicum, liquamen, vinum dulce, piper minutum. facies ut ferveat. cum ferbuerit, in singulos echinos mittes, agitabis, ter bulliat. cum coxeris, piper asparges et inferes.

2. Aliter ‹in› echino: piper, costum modice, mentam siccam, mulsum, liquamen, spicam Indicam et folium.

3. Aliter ‹in› echino: solum mittes in aqua calida, coques, levas, in patella compones, addes folium, piper, mel, liquamen, olei modice, ova, et sic obligas. in thermospodio coques, piper asparges et inferes.

4. In echino salso: echinum salsum cum liquamen optimum, caroeno, pipere, temperabis et adpones.

5. Aliter: echinis salsis liquamen optimum admisces, et quasi recentes apparebunt, ita ut a balneo sumi possint.

IX. IN MITVLIS:

In mitulis: liquamen, porrum concisum, cuminum, passum, satureiam, vinum. mixta facies aquatius et ibi mitulos coques.

X. IN SARDA CORDVLA MVGILE

1. In sardis: sardam farsilem sic facere oportet: sarda exossatur, et teritur puleium, cuminum, piperis grana, menta, nuces, mel. impletur et consuitur. involvitur in charta et sic supra vaporem ignis in operculo componitur. conditur ex oleo, caroeno, allece.

2. Sarda ita fit: coquitur sarda et exossatur. teritur pipere, ligustico, thymo, origano, ruta, caryota, melle. et in vasculo ovis incisis ornatur impensa. vinum modice, acetum, defritum et oleum viridem.

3. Ius in sarda: piper, origanum, mentam, cepam, aceti modicum et oleum.

4. Ius in sarda: piper, ligusticum, mentam aridam, cepam coctam, mel, acetum, oleum. perfundes, asperges ovis duris concisis.

5. Ius in cordula assa: piper, ligusticum, apii semen, mentam, rutam, caryotam, mel, acetum, vinum et oleum. convenit et in sarda.

6. Ius in mugile salso: piper, ligusticum, cuminum, cepa, menta, ruta, calva, caryota, mel, acetum, sinape et oleum.

7. Aliter ius in mugile salso: piper, origanum, erucam, mentam, rutam, calvam, caryotam, mel, oleum, acetum et sinape.

8. Ius in siluro, in pelamyde et in thynno salsis: piper, ligusticum, cuminum, cepam, mentam, rutam, calvam, caryotam, mel, acetum, sinape, oleum.

9. Ius in mullo taricho: piper, rutam, cepam, dactilum, sinapi, trito commisces echino, oleo, et sic perfundes piscem frictum vel assatum.

10. Salsum sine salso: iecur coques, teres, et mittes piper aut liquamen aut salem. addes oleum. iecur leporis aut haedi aut agni aut pulli, et, si volueris, in formella piscem formabis. oleum viridem supra adicies.

11. Aliter vice salsi: cuminum, piper, liquamen teres, et passum modice vel caroenum et nuces tritas plurimas misces et simul conteres et ‹in› salsare defundes. oleum modice superstillabis et inferes.

12. Aliter salsum sine salso: cuminum tantum quantum quinque digitis tollis, piperis ad dimidium eius et unam spicam alei purgatam teres, liquamen superfundes, oleum modice superstillabis. hoc aegrum stomachum valde reficit et digestionem facit.

XI. EMBRACTVM BAIANVM

Embractum Baianum: ostreas minutas, sphondylos, urticas in caccabum mittes, nucleos tostos concisos, rutam, apium, piper, coriandrum, cuminum, passum , liquamen, caryotam, oleum.