De re coquinaria/Liber V - Ospreon

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber V - Ospreon
230 p.Chr.n.

I. PULTES.

1. PULTES IULIANAE SIC COQUUNTUR. Alicam purgatam infundis, coques, facies ut ferveat. cum ferbuerit, oleum mittis. cum spissaverit, lias diligenter. adicies cerebella duo cocta et selibram pulpae quasi ad isicia liatae, cum cerebellis teres et in caccabum mittis. Teres piper, ligusticum, feniculi semen, suffundis liquamen et vinum modice, mittis in caccabum supra cerebella et pulpam. ubi satis ferbuerit, cum iure misces. ex hoc paulatim alicam condies, et ad trullam permisces et lias, ut quasi sucus videatur.

2. PULTES CUM IURE OENOCOCTI. Pultes oenococti iure condies, copadia, similam sive alicam coctam hoc iure condies, et cum copadiis porcinis adponis oenococti iure conditis.

3. PULTES TRACTOGALATAE. Lactis sextarium et aquae modicum mittes in caccabo novo et lento igni ferveat. tres orbiculos tractae siccas et confringis et partibus in lac summittis. ne uratur, aquam miscendo agitabis. cum cocta fuerit, ut est, super ignem, mittis melle. Ex musteis cum lacte similiter facies, salem et oleum minus mittis.

4. PULTES. Alicam purgatam infundis, coques. cum ferbuerit, oleum mittis. cum spissaverit, adicies cerebella duo cocta et selibram pulpae quasi ad isicia liatae, cum cerebellis teres et in caccabum mittes. teres piper, ligusticum, feniculi semen, suffundis liquamen et meri modicum, et mittis in caccabum supra cerebella et pulpam. ubi satis ferbuerit, cum iure misces. ex hoc paulatim alicam condies, et lias ut quasi sucus videatur.

II. LENTICVLA.

1. LENTICULA EX SPHONDYLIS [SIVE FONDILOS]. Accipies caccabum mundum, adicies in mortarium piper, cuminum, semen coriandri, mentam, rutam, puleium, fricabis, suffundis acetum, adicies mel, liquamen et defritum, aceto temperabis, reexinanies in caccabo. sphondylos elixatos teres et mittis ut ferveant. Cum bene ferbuerint, obligas. adicies in boletari oleum viridem.

2. LENTICULAM DE CASTANEIS. Accipies caccabum novum, et castaneas purgatas diligenter mittis. Adicies aquam et nitrum modice, facies ut coquatur. Cum coquitur, mittis in mortario piper, cuminum, semen coriandri, mentam, rutam, laseris radicem, puleium, fricabis. suffundis acetum, mel, liquamen, aceto temperabis, et super castaneas coctas refundis. adicies oleum, facies ut ferveat. cum bene ferbuerit, tudiclabis [ut in mortario teres]. gustas, si quid deest, addes. cum in boletar miseris, addes oleum viridem.

3. ALITER LENTICULAM. Coquis. cum despumaverit, porrum et coriandrum viridem supermittis. ­teres• coriandri semen, puleium, laseris radicem, [semen] mentam et rutam, suffundis acetum, adicies melle, liquamine, aceto, defrito temperabis, adicies oleum, agitabis. si quid opus fuerit, mittis. amulo obligas, insuper oleum viridem mittis, piper aspargis et inferes.

III. PISA.

1. Pisum coques. cum despumaverit, porrum, coriandrum et cuminum supra mittis. teres piper, ligusticum, [careum hoc est caravita] careum, anethum, ocimum viridem, suffundis liquamen, vino et liquamine temperabis, facies ut ferveat. cum ferbuerit, agitabis. si quid defuerit, mittis et inferes.

2. PISAM FARSILEM. Coques. cui oleum mittis. ­accipies• abdomen, et mittis in caccabum liquamen et porrum capitatum, coriandrum viridem. imponis ut coquatur. isicia minuta facies quadrata, et coques simul turdos vel aucellas vel de pullo conciso et cerebella prope cocta cum iuscello coques. lucanicas assas, petasonem elixas, porros ex aqua coques, nucleorum heminam frigis. teres piper, ligusticum, origanum, gingiber, ius abdominis fundis, lias. Angularem accipies, qui versari potest, et omentis tegis. Oleo perfundis, deinde nucleos aspargis et supra pisam mittis ut tegas fundum angularis, et sic componis supra petasonis pulpas, porros, lucanicas concisas. Iterum pisam supermittis. item alternis aptabis obsonia, quousque impleatur angularis. novissime pisam mittis, ut intus omnia contineat. coques in furno vel lento igni imponis, ut ducat ad se deorsum. ova dura facies, vitella eicies, in mortario mittis cum pipere albo, nucleis, melle, vino candido et liquamine modico. teres et mittis in vas ut ferveat. cum ferbuerit, pisam mittis in lancem, et hoc iure perfundis. hoc ius candidum appellatur.

3. PISUM INDICUM. Pisum coques. cum despumaverit, porrum et coriandrum concidis et mittis in caccabum ut ferveat. et accipies sepias minutas, sic quomodo sunt cum atramento suo, ut simul coquantur. Adicies oleum, liquamen et vinum, fasciculum porri et coriandri. facies ut coquantur. cum coctum fuerit, teres piper, ligusticum, origanum, carei modicum, suffundis ius de suo sibi, vino et passo temperabis. sepias minutatim concidis et in pisum mittis. Piper asparges ­et inferes•.

4. Pisum coques, agitabis et mittis in frigidam. Cum refrigeraverit, deinde agitabis. concidis cepam minutatim et albamentum ovi, oleo et sale condies, aceti modicum adicies. in boletari vitellum ovi cocti colas, insuper oleum viridem mittis et inferes.

5. PISAM VITELLIANAM SIVE FABAM. Pisam coques lias. teres piper, ligusticum, gingiber, et super condimenta mittis vitella ovorum, quae dura coxeris, mellis uncias III, liquamen, vinum et acetum. haec omnia mittis in caccabum et condimenta quae trivisti. adiecto oleo ponis ut ferveat. condies pisam, lias, si aspera fuerit. melle mittis et inferes.

6. ALITER PISA SIVE FABA. Ubi despumaverit, teres mel, liquamen, caroenum, cuminum, rutam, apii semen, oleum et vinum. udiclabis. cum pipere trito et cum isiciis inferes.

7. ALITER PISAM SIVE FABAM. Despumatam subtrito lasare Parthico, liquamen et caroeno condies. Oleum modice superfundis et inferes.

8. PISAM ADULTERAM VERSATILEM. Coques pisam. cerebella vel aucellas vel turdos exossatos a pectore, lucanicas, iecinera, gizeria pullorum in caccabum mittis, liquamen, oleum. fasciculos porri capitati, coriandrum viridem concidis, et cum cerebellis coques. teres piper, ligusticum et liquamen . . .

9. PISAM SIVE FABAM VITELLIANAM. pisam sive fabam coques. cum despumaverit, mittis porrum, coriandrum et flores malvarum. dum coquitur, teres piper, ligusticum, origanum, feniculi semen, suffundis liquamen et vinum, ­mittis• in caccabum, adicies oleum. cum ferbuerit, agitas. oleum viridem insuper mittis et inferes.

IV. CONCHICLA.

1. CUM FABA. Coques. teres piper, ligusticum cuminum coriandrum viridem, suffundis liquamen, vinum et liquamen in ea temperabis, mittis in caccabum, adicies oleum. lento igni ferveat et inferes.

2. CONCHICLAM APICIANAM. Accipies cumanam mundam, ubi coques pisum, cui mittis lucanicas concisas, isiciola porcina, pulpas, petasonem. Teres piper, ligusticum, origanum, anethum, cepam siccam, coriandrum viridem, suffundis liquamen, vino et liquamine temperabis. mittis in cumanam, cui adicies oleum, pungis ubique ut combibat oleum. igni lento coques ita ut ferveat et inferes.

3. CONCHICLAM DE PISA SIMPLICI. Pisam coques. Cum despumaverit, fasciculum porri et coriandri mittis. dum coquitur, teres piper, ligusticum, origanum, fasciculum, ­suffundis ius• de suo sibi, fricabis, [suffundis], liquamine temperabis, mittis. super adicies oleum, et lento igni ferveat, et inferes.

4. CONCHICLA COMMODIANA. Pisam coques. Cum despumaverit, teres piper, ligusticum, anethum, cepam siccam, suffundis liquamen, vino et liquamine temperabis. mittis in caccabum ut combibat. Deinde ova IV solves, in sextarium pisae mittis, agitas, mittis in cumanam, ad ignem ponis, ut ducat, et inferes.

5. ALITER CONCHICLAM SIC FACIES. Concidis pullum minutatim, liquamine, oleo et vino ferveat. Concidis cepam, coriandrum minutum, cerebella enervas, mittes in eundem pullum. cum coctus fuerit, levas et exossas. concides minutatim cepam et coriandrum, colas ibi pisam coctam non conditam. Accipies conchiclarem, pro modo componis varie. deinde teres piper, cuminum, suffundis ius de suo sibi. item in mortario ova duo dissolves, temperas, ius de suo sibi suffundis pisae integrae elixae, vel nucleis adornabis, et lento igni fervere facies et inferes.

6. ALITER CONCHICLA: CONCHICLATUS PULLUS VEL PORCELLUS. Exossas pullum a pectore, femora eius iungis in porrectum, surculo alligas, et impensam [conchicla farsilis] paras. et farcies alternis pisam lotam, cerebella, lucanicas et cetera. teres ­piper,• ligusticum, origanum et gingiber, liquamen suffundis, passo et vino temperabis. facies ut ferveat, et, cum ferbuerit, mittis modice. et impensam cum condieris, alternis in pullo componis, omento tegis et in operculo deponis et in furnum mittis, ut coquantur paulatim, et inferes.

V. TISANAM ET ALICAM.

1. ALICAM VEL SUCUM TISANAE SIC FACIES. Tisanam vel alicam lavando fricas, quam ante diem infundis. imponis supra ignem. [vel dum] cum bullierit, mittis olei satis et anethi modicum fasciculum, cepam siccam, satureiam et coloefium, ut ibi coquantur propter sucum. mittis coriandrum viridem et salem simul tritum et facies ut ferveat. cum bene ferbuerit, tollis fasciculum et transferes in alterum caccabum tisanam sic, ne fundum tangat propter combusturam. lias bene et colas in caccabo super acronem coloefium. teres piper, ligusticum, pulei aridi modicum, cuminum, silfi frictum [ut bene tegatur]. suffundis mel, acetum, defritum, liquamen, refundis in caccabum super coloefium acronem ­ut bene tegatur•. facies ut ferveat super ignem lentum.

2. ALITER TISANAM. Infundis cicer, lenticulam, pisam. defricas tisanam et cum leguminibus elixas. ubi bene bullierit, olei satis mittis et super viridia concidis porrum, coriandrum, anethum, feniculum, ­betam, malvam, coliculum• mollem. haec viridia minuta concisa in caccabum mittis. coliculos elixas et teres feniculi semen satis, origanum, silfi, ligusticum. postquam triveris, liquamine temperas et super legumina refundis. agitas. coliculorum minutas super concidis.

VI. FABACIAE VIRIDES ET BAIANAE.

1. Fabaciae virides ex liquamine, oleo, coriandro viridi, cumino et porro conciso coctae inferuntur.

2. ALITER. Fabaciae frictae ex liquamine inferuntur.

3. ALITER. Fabaciae ex sinapi trito, melle, nucleis, ruta cumino et aceto inferuntur.

4. Baianas elixas minutatim concidis. ruta, apio viridi, porro, aceto, oleo, liquamine, caroeno vel passo modico inferes.

VII. FAENVM GRAECVM.

Faenum Graecum ex liquamine, oleo et vino.

VIII. FASEOLI ET CICER.

1. Faseoli virides et cicer ex sale, cumino, oleo et mero modico inferuntur.

10. ALITER FASEOLUS SIVE CICER. Frictos ex oenogaro et pipere gustabis. et elixati, sumpto semine, cum ovis in patella, feniculo viridi, piper et liquamine et caroeno modico pro salso inferuntur, vel simpliciter, ut solet.