De re coquinaria/Liber X - Halieus Piscatura

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber X - Halieus Piscatura
230 p.Chr.n.


I. IN PISCIBVS

1. Ius diabotanon in pisce frixo: piscem quemlibet curas, lavas, friges. teres piper, cuminum, coriandri semen, laseris radicem, origanum, rutam, fricabis, suffundes acetum, adicies caryotam, mel, defritum, oleum, liquamen, temperabis, refundes in caccabum, facies ut ferveat. cum ferbuerit, piscem frictum perfundes, piper asperges et inferes.

2. Ius in pisce elixo: piper, ligusticum, cuminum, cepulam, origanum, nucleos, caryotam, mel, acetum, liquamen, sinapi, oleum modice. ius calidum. si velis, uvam passam.

3. Aliter in pisce elixo: teres piper, ligusticum, coriandrum viridem, satureiam, cepam, ovorum vitella cocta, passum, acetum, oleum et liquamen.

4. Ius in pisce elixo: piscem curabis diligenter, mittes in mortarium salem, coriandri semen, conteres bene, volves eum, adicies in patinam, cooperies, gypsabis, coques in furno. cum coctus fuerit, tolles, aceto acerrimo asperges et inferes.

5. Aliter ius in pisce elixo: cum curaveris piscem, adicies in sartaginem . . . semen, aquam, anethum viridem et ipsum piscem. cum coctus fuerit, asperges aceto et inferes.

6. Ius Alexandrinum in pisce asso: piper, cepam siccam, ligusticum, cuminum, origanum, apii semen, pruna damascena enucleata, mulsum, acetum, liquamen, defritum, oleum, et coques.

7. Aliter ius Alexandrinum in pisce asso: piper, ligusticum, coriandrum viridem, uvam passam enucleatam, vinum, passum, liquamen, oleum, et coques.

8. Aliter ius Alexandrinum in pisce asso: piper, ligusticum, coriandrum viridem, cepam, damascena enucleata, passum, liquamen, acetum, oleum, et coques.

9. Ius in gongro asso: piper, ligusticum, cuminum frictum, origanum, cepam siccam, ovorum vitella cocta, vinum, mulsum, acetum, liquamen, defritum, et coques.

10. Ius in cornutam: piper, ligusticum, origanum, cepam, uvam passam enucleatam, vinum, mel, acetum, liquamen, oleum, et coques.

11. Ius in mullos assos: piper, ligusticum, rutam, mel, nucleos, acetum, vinum, liquamen, oleum modice. calefacies et perfundes.

12. Aliter ius in mullos assos: rutam, mentam, coriandrum, feniculum, omnia viridia, piper, ligusticum, mel, liquamen et oleum modice.

13. Ius in pelamyde assa: piper, ligusticum, origanum, coriandrum viridem, cepam, uvam passam enucleatam, passum, acetum, liquamen, defritum, oleum, et coques. hoc ius convenit et in elixa. si vis, et mel addes.

14. Ius in percam: piper, ligusticum, cuminum frictum, cepam, pruna damascena enucleata, vinum, mulsum, acetum, oleum, defritum, et coques.

15. Ius in pisce rubellione: piper, ligusticum, careum, serpyllum, apii semen, cepam siccam, vinum, passum, acetum, liquamen, oleum. amulo obligas.

‹II IN MVRENAM›

1. Ius in murena assa: piper, ligusticum, satureiam, crocomagma, cepa, pruna damascena enucleata, vinum, mulsum, acetum, liquamen, defritum, oleum, et coques.

2. Aliter ius in murena assa: piper, ligusticum, pruna damascena, vinum, mulsum, acetum, liquamen, defritum, oleum, et coques.

3. Aliter ius in murena assa: piper, ligusticum, nepetam montanam, coriandri semen, cepam, nucleos pineos, mel, acetum, liquamen, oleum, et coques.

4. Aliter ius in murena elixa: piper, ligusticum, anethum, apii semen, rhus Syriacum, caryotam, mel, acetum, liquamen, oleum, sinape, defritum.

5. Aliter ius in murena elixa: piper, ligusticum, careum, apii semen, coriandrum, mentam aridam, nucleos pineos, rutam, mel, acetum, vinum, liquamen, oleum modice. calefacies et amulo obligas.

6. Ius in murena elixa: piper, ligusticum, careum, cuminum, nucleos, caryotam, sinape, mel, acetum, liquamen et oleum et defritum.

7. Ius in lacertos elixos: piper, ligusticum, cuminum, rutam viridem, cepam, mel, acetum, liquamen, oleum modice. cum bullierit, amulo obligas.

8. Ius in pisce elixo: piper, ligusticum, petroselinum, origanum, cepam aridam, mel, acetum, liquamen, vinum, oleum modice. cum bullierit, amulo obligas, et in lance inferes.

9. Ius in pisce asso: piper, ligusticum, thymnum, coriandrum viridem, mel, acetum, liquamen, vinum, oleum, defritum. calefacies et agitabis rutae surculo et obligabis amulo.

10. Ius in thynno: piper, cuminum, thymum, coriandrum, cepam, uvam passam, acetum, mel, vinum, liquamen, oleum. calefacies, amulo obligabis.

11. Ius in thynno elixo: piper, ligusticum, thymum, condimenta mortaria, cepam, caryotam, mel, acetum, liquamen, oleum, sinape.

12. Ius in dentice asso: piper, ligusticum, coriandrum, mentam, rutam aridam, malum cydonium coctum, mel, vinum, liquamen, oleum. calefacies, amulo obligabis.

13. In dentice elixo: piper, anethum, cuminum, thymum, mentam, rutam viridem, mel, acetum, liquamen, vinum, oleum modice. calefacies et amulo obligabis.

14. Ius in pisce aurata: piper, ligusticum, careum, origanum, rutae bacam, mentam, myrtae bacam, ovi vitellum, mel, acetum, oleum, vinum, liquamen. calefacies et sic uteris.

15. Ius in pisce aurata assa: piper, coriandrum, mentam aridam, apii semen, cepam, uvam passam, mel, acetum, vinum, liquamen et oleum.

16. Ius in scorpione elixo: piper, careum, petroselinum, caryotam, mel, acetum, liquamen, sinape, oleum, defritum.

17. In pisce oenogarum: teres piper, rutam, mel commisces, passum, liquamen, caroenum, et igni mollissimo calefacies.

18. In pisce oenogarum: ut supra facies. cum bullierit, amulo obligabis.

‹III. IN ANGVILLAM›

1. Ius in anguilla: piper, ligusticum, apii semen, anethum, rhus Syriacum, caryotam, mel, acetum, liquamen, oleum, sinape et defritum.

2. Ius in anguillam: piper, ligusticum, rhus Syriacum, mentam siccam, rutae bacas, ovorum vitella cocta, mulsum, acetum, liquamen, oleum. coques.