Jump to content

De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Actiaca pugna

Unchecked
E Wikisource
 Octavius Caesar Augustus

Octavius cum Antonio apud Actium, qui locus in Epiro est, navali proelio dimicavit; victum et fugientem Antonium persecutus, Aegyptum petiit, obsessaque Alexandria, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, brevi potitus est. Antonius, desperatis rebus, cum in solio regali sedisset regio diademate cinctus, necem sibi conscivit. Cleopatra vero, quam Octavius magnopere cupiebat vivam comprehendi triumphoque servari, aspidem sibi in cophino inter ficus afferendam curavit, eamque ipsa brachio applicuit: quod ubi cognovit Octavius, medicos vulneri remedia adhibere jussit. Admovit etiam psyllos, qui venenum exsugerent, sed frustra. Cleopatrae mortuae communem cum Antonio sepulturam tribuit.

Tandem Octavius, hostibus victis, solusque imperio potitus, clementem se exhibuit. Omnia deinceps in eo plena mansuetudinis et humanitatis. Multis ignovit a quibus saepe graviter laesus fuerat, quo in numero fuit Metellus unus ex Antonii praefectis. Cum is inter captivos senex squalidus sordidatusque processisset, agnovit eum filius ejus, qui Octavii partes secutus fuerat, statimque exiliens, patrem complexus, sic Octavium allocutus est: "Pater meus hostis tibi fuit; ego miles: non magis ille poenam, quam ego praemium meriti sumus. Aut igitur me propter illum occidi jube, aut illum propter me vivere. Delibera, quaeso, utrum sit moribus tuis convenientius." Octavius postquam paulum addubitavisset, misericordia motus hominem sibi infensissimum propter filii merita servavit.

Octavius in Italiam rediit, Romamque triumphans ingressus est. Tum bellis toto orbe compositis, Jani gemini portas sua manu clausit quae tantummodo bis antea clausae fuerant, primo sub Numa rege, iterum post primum Punicum bellum. Tunc omnes praeteritorum malorum oblivio cepit, populusque Romanus praesentis otii laetitia perfruitus est. Octavio maximi honores a senatu delati sunt. Ipse Augustus cognominatus est et in ejus honorem mensis sextilis eodem nomine est appellatus, quod illo mense bellis civilibus finis esset impositus. Equites Romani natalem ejus biduo semper celebrarunt: senatus populusque Romanus universus cognomen Patris patriae maximo consensu ei tribuerunt. Augustus prae gaudio lacrimans respondit his verbis: "Compos factus sum votorum meorum; neque aliud mihi optandum est, quam ut hunc consensum vestrum ad ultimum vitae finem videre possim."

Dictaturam, quam populus magna vi offerebat, Augustus genu nixus dejectaque ab humeris toga, deprecatus est. Domini appellationem semper exhorruit, eamque sibi tribui edicto vetuit, immo de restituenda republica non semel cogitavit; sed reputans et se privatum non sine periculo fore, et rempublicam plurium arbitrio commissum iri, summam retinuit potestatem, id vero studuit, ne quem novi status paeniteret. Bene de eis etiam, quos adversarios expertus fuerat, et sentiebat et loquebatur. Legentem aliquando unum e nepotibus invenit; cumque puer territus volumen Ciceronis, quod manu tenebat, veste tegeret, Augustus librum cepit, eoque statim reddito: "Hic vir, inquit, fili mi, doctus fuit et patriae amans."

Pedibus saepe per urbem incedebat, summaque comitate adeuntes excipiebat: unde cum quidam libellum supplicem porrigens, prae metu et reverentia nunc manum proferret, nunc retraheret: "Putasne, inquit jocans Augustus, assem te elephanto dare?" Eum aliquando convenit veteranus miles, qui vocatus in jus periclitabatur, rogavitque ut sibi adesset. Statim Augustus unum e comitatu suo elegit advocatum, qui litigatorem commendaret. Tum veteranus exclamavit: "At non ego, te periclitante bello Actiaco, vicarium quaesivi, sed ipse pro te pugnavi"; simulque detexit cicatrices. Erubuit Augustus, atque ipse venit in advocationem.

Cum post Actiacam victoriam Augustus Romam ingrederetur, occurrit ei inter gratulantes opifex quidam corvum tenens, quem instituerat haec dicere: "Ave, Caesar victor, imperator." Augustus avem officiosam miratus, eam viginti milibus nummorum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, affirmavit Augusto illum habere et alium corvum, quem afferri postulavit. Allatus corvus verba quae didicerat expressit: "Ave, Antoni victor, imperator." Nihil ea re exasperatus Augustus jussit tantummodo corvorum doctorem dividere acceptam mercedem cum contubernali. Salutatus similiter a psittaco, emi eum jussit.

Exemplo incitatus sutor quidam, corvum instituit ad parem salutationem; sed, cum parum proficeret, saepe ad avem non respondentem dicebat: "Opera et impensa periit." Tandem corvus coepit proferre dictatam salutationem: qua audita dum transiret, Augustus respondit: "Satis domi talium salutatorum habeo." Tum corvus illa etiam verba adjecit, quibus dominum querentem audire solebat: "Opera et impensa periit"; ad quod Augustus risit, atque avem emi jussit quanti nullam adhuc emerat.

Solebat quidam Graeculus descendenti e palatio Augusto honorificum aliquod epigramma porrigere. Id cum frustra saepe fecisset, et tamen rursum eumdem facturum Augustus videret, sua manu in charta breve exaravit graecum epigramma, et Graeculo venienti ad se obviam misit. Ille legendo laudare coepit, mirarique tam voce quam vultu, gestuque. Dein cum accessit ad sellam qua Augustus vehebatur, demissa in pauperem crumenam manu, paucos denarios protulit, quos principi daret; dixitque se plus daturum fuisse, si plus habuisset. Secuto omnium risu, Graeculum Augustus vocavit, eique satis grandem pecuniae summam numerari jussit.

Augustus fere nulli se invitanti negabat. Exceptus igitur a quodam cena satis parca et paene quotidiana, hoc tantum insusurravit: "Non putabam me tibi esse tam familiarem." Cum aliquando apud Pollionem quemdam cenaret, fregit unus ex servis vas crystallinum: rapi illum protinus Pollio jussit, et ne vulgari morte periret, abjici muraenis, quas ingens piscina continebat. Evasit e manibus puer, et ad pedes Caesaris confugit, non recusans mori, sed rogans ne piscium esca fieret. Motus novitate crudelitatis Augustus, servi infelicis patrocinium suscepit: cum autem veniam a viro crudeli non impetraret, crystallina vasa ad se afferri jussit; omnia manu sua fregit; servum manumisit, piscinamque compleri praecepit.

Augustus in quadam villa aegrotans noctes inquietas agebat, rumpente somnum ejus crebro noctuae cantu; qua molestia cum liberari se vehementer cupere significasset, miles quidam aucupii peritus noctuam prehendendam curavit, vivamque Augusto attulit, spe ingentis praemii; cui Augustus mille nummos dari jussit: at ille minus dignum praemium existimans, dicere ausus est: "Malo ut vivat", et avem dimisit. Imperatori nec ad irascendum causa deerat, nec ad ulciscendum potestas. Hanc tamen injuriam aequo animo tulit Augustus, hominemque impunitum abire passus est.

Augustus amicitias non facile admisit, et admissas constanter retinuit: imprimis familiarem habuit Maecenatem equitem Romanum, qui ea, qua apud principem valebat gratia, ita semper usus est, ut prodesset omnibus quibus posset, noceret nemini. Mira erat ejus ars et libertas in flectendo Augusti animo, cum eum ira incitatum videret. Jus aliquando dicebat Augustus, et multos morte damnaturus videbatur. Aderat tunc Maecenas, qui circumstantium turbam perrumpere, et ad tribunal propius accedere conatus est; cum id frustra tentasset, in tabella scripsit haec verba: "Surge tandem, carnifex"; eamque tabellam ad Augustum projecit, qua lecta, Augustus statim surrexit, et nemo est morte multatus.

Habitavit Augustus in aedibus modicis neque laxitate neque cultu conspicuis, ac per annos amplius quadraginta in eodem cubiculo hieme et aestate mansit. Supellex quoque ejus vix privatae elegantiae erat. Idem tamen Romam, quam pro majestate imperii non satis ornatam invenerat, adeo excoluit, ut jure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam lateritiam accepisset. Raro veste alia usus est quam confecta ab uxore, sorore, filia, neptibusque. Altiuscula erant ejus calceamenta, ut procerior quam erat videretur. Cibi minimi erat atque vulgaris. Secundarium panem et pisciculos minutos et ficus virides maxime appetebat.

Augustus non amplius quam septem horas dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed ita ut in illo temporis spatio ter aut quater expergisceretur. Si interruptum somnum recuperare non posset, lectores arcessebat, donec resumeret. Cum audisset senatorem quemdam, licet aere alieno oppressum, arte et graviter dormire solitum, culcitram ejus magno pretio emit, mirantibus dixit: "Habenda est ad somnum culcitra in qua homo qui tantum debebat dormire potuit."

Exercitationes campestres equorum et armorum statim post bella civilia omisit, et ad pilam primo folliculumque transiit: mox animi laxandi causa, modo piscabatur hamo, modo talis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos facie et garrulitate amabiles undique conquirebat. Alea multum delectabatur; idque ei vitio datum est. Tandem afflicta valetudine in Campaniam concessit, ubi remisso ad otium animo, nullo hilaritatis genere abstinuit. Supremo vitae die, petito speculo, capillum sibi comi jussit; et amicos circumstantes percontatus est num vitae mimum satis commode egisset; adjecit et solitam clausulam: "Edite strepitum, vosque omnes cum gaudio applaudite." Obiit Nolae sextum et septuagesimum annum agens.

 Octavius Caesar Augustus