Dum pater familias

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Dum pater familias

[f. 222 (193)]

De sancto Iacobo


Dum pater familias,
    Rex universorum,
Donaret provincias
    Ius apostolorum,
Iacobus Yspanias
    Lux illustrat morum.

Primus ex apostolis
    Martir Ierosolimis,
Iacobus egregio
    Sacer est martirio.

Iacobe Gallecia
    Opem rogat piam,
Glebae cuius gloria
    Dat insignem viam,
Ut precum frequentia
    Cantet melodiam.

Herru Santiagu,
    Got Santiagu,
E ultreia, e suseia,
    Deus adiuva nos.

Primus ex apostolis....

Iacobo dat parium
    Omnis mundus gratis,
Ob cuius remedium
    Miles pietatis
Cunctorum presidium
    Est ad vota satis.

Primus ex apostolis....

Iacobum miraculis
    Que fiunt per illum.
Arctis in periculis
    Acclamet ad illum,
Quisquis solvi vinculis
    Sperat propter illum.

Primus ex apostolis....

O beate Iacobe,
    Virtus nostra vere,
Nobis hostes remove
    Tuos ac tuere
Ac devotos adhibe
    Nos tibi placere.

Primus ex apostolis....

Iacobo propicio
    Veniam speremus
Et, quas ex obsequio
    Merito debemus
Patri tam eximio
    Dignas laudes demus. Amen.

Primus ex apostolis....