Epigrammaton liber III

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Fairytale left blue.png Liber II Liber IV Fairytale right blue.png

I

Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
Gallia Romanae nomine dicta togae.
Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
Illa vel haec mea sunt, quae meliora putas.
5 Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:
Debet enim Gallum vincere verna liber.

II

Cuius vis fieri, libelle, munus?
Festina tibi vindicem parare,
Ne nigram cito raptus in culinam
Cordylas madida tegas papyro
5 Vel turis piperisve sis cucullus.
Faustini fugis in sinum? sapisti.
Cedro nunc licet ambules perunctus
Et frontis gemino decens honore
Pictis luxurieris umbilicis,
10 Et te purpura delicata velet,
Et cocco rubeat superbus index.
Illo vindice nec Probum timeto.

III

[Formonsam faciem nigro medicamine celas,
Sed non formonso corpore laedis aquas.
Ipsam crede deam verbis tibi dicere nostris:
'Aut aperi faciem, aut tunicata lava.']

IV

Romam vade, liber: si, veneris unde, requiret,
Aemiliae dices de regione viae.
Si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,
Corneli referas me licet esse Foro.
5 Cur absim, quaeret: breviter tu multa fatere:
'Non poterat vanae taedia ferre togae.'
'Quando venit?' dicet: tu respondeto: 'Poeta
Exierat: veniet, cum citharoedus erit.'

V

Vis commendari sine me cursurus in urbem,
Parve liber, multis, an satis unus erit?
Unus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes,
Iulius, assiduum nomen in ore meo.
5 Protinus hunc primae quaeres in limine Tectae:
Quos tenuit Daphnis, nunc tenet ille lares.
Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque
Excipiet, tu vel pulverulentus eas.
Hos tu seu pariter sive hanc illumve priorem
10 Videris, hoc dices 'Marcus havere iubet,'
Et satis est: alios commendet epistula: peccat
Qui commendandum se putat esse suis.

VI

Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,
Marcelline, tuis bis celebranda sacris.
Inputat aetherios ortus haec prima parenti,
Libat florentes haec tibi prima genas.
5 Magna licet dederit iucundae munera vitae,
Plus numquam patri praestitit ille dies.

VII

Centum miselli iam valete quadrantes,
Anteambulonis congiarium lassi,
Quos dividebat balneator elixus.
Quid cogitatis, o fames amicorum?
5 Regis superbi sportulae recesserunt.
'Nihil stropharum est: iam salarium dandum est.'

VIII

'Thaïda Quintus amat.' Quam Thaïda? 'Thaïda luscam.'
Unum oculum Thaïs non habet, ille duos.

IX

Versiculos in me narratur scribere Cinna.
Non scribit, cuius carmina nemo legit.

X

Constituit, Philomuse, pater tibi milia bina
Menstrua perque omnis praestitit illa dies,
Luxuriam premeret cum crastina semper egestas
Et vitiis essent danda diurna tuis.
5 Idem te moriens heredem ex asse reliquit.
Exheredavit te, Philomuse, pater.

XI

Si tua nec Thaïs nec lusca est, Quinte, puella,
Cur in te factum distichon esse putas?
Sed similest aliquid? pro Laide Thaïda dixi?
Dic mihi, quid simile est Thaïs et Hermione?
Tu tamen es Quintus: mutemus nomen amantis:
Si non vult Quintus, Thaïda Sextus amet.

XII

Unguentum, fateor, bonum dedisti
Convivis here, sed nihil scidisti.
Res salsa est bene olere et esurire.
Qui non cenat et unguitur, Fabulle,
5 Hic vere mihi mortuus videtur.

XIII

Dum non vis pisces, dum non vis carpere pullos
Et plus quam putri, Naevia, parcis apro,
Accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda
Attulerit. Numquam sic ego crudus ero.

XIV

Romam petebat esuritor Tuccius
Profectus ex Hispania.
Occurrit illi sportularum fabula:
A ponte rediit Mulvio.

XV

Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.
'Cum sit tam pauper, quomodo?' Caecus amat.

XVI

Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo,
Quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,
Ut velles corio ludere, Cerdo, tuo.
5 Lusisti corio: sed te, mihi crede, memento
Nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.

XVII

Circumlata diu mensis scribilita secundis
Urebat nimio saeva calore manus;
Sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo
Sufflavit buccis terque quaterque suis.
5 Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est,
Sed nemo potuit tangere: merda fuit.

XVIII

Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces.
Cum te excusaris, Maxime, quid recitas?

XIX

Proxima centenis ostenditur ursa columnis,
Exornant fictae qua platanona ferae.
Huius dum patulos adludens temptat hiatus
Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.
5 Vipera sed caeco scelerata latebat in aere
Vivebatque anima deteriore fera.
Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto.
Dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit!

XX

Dic, Musa, quid agat Canius meus Rufus:
Utrumne chartis tradit ille victuris
Legenda temporum acta Claudianorum?
An quae Neroni falsus astruit scriptor?
5 An aemulatur inprobi λόγους Phaedri?
Lascivus elegis an severus herois?
An in coturnis horridus Sophocleis?
An otiosus in schola poetarum
Lepore tinctos Attico sales narrat?
10 Hinc si recessit, porticum terit templi
An spatia carpit lentus Argonautarum?
An delicatae sole rursus Europae
Inter tepentes post meridie buxos
Sedet ambulatve liber acribus curis?
15 Titine thermis an lavatur Agrippae
An inpudici balneo Tigillini?
An rure Tulli fruitur atque Lucani?
An Pollionis dulce currit ad quartum?
An aestuantis iam profectus ad Baias
20 Piger Lucrino nauculatur in stagno?
'Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet.'

XXI

Proscriptum famulus servavit fronte notatus.
Non fuit haec domini vita, sed invidia.

XXII

Dederas, Apici, bis trecenties ventri,
Et adhuc supererat centies tibi laxum.
Hoc tu gravatus ut famem et sitim ferre
Summa venenum potione perduxti.
5 Nihil est, Apici, tibi gulosius factum.

XXIII

Omnia cum retro pueris obsonia tradas,
Cur non mensa tibi ponitur a pedibus?

XXIV

Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras
Hircus, Bacche, tuis victima grata focis.
Quem Tuscus mactare deo cum vellet haruspex,
Dixerat agresti forte rudique viro,
5 Ut cito testiculos et acuta falce secaret,
Taeter ut immundae carnis abiret odor.
Ipse super virides aras luctantia pronus
Dum resecat cultro colla premitque manu,
Ingens iratis apparuit hirnea sacris.
10 Occupat hanc ferro rusticus atque secat,
Hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
Talibus et fibris numina prisca coli.
Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex,
Dum iugulas hircum, factus es ipse caper.

XXV

Si temperari balneum cupis fervens,
Faustine, quod vix Iulianus intraret,
Roga, lavetur, rhetorem Sabineium.
Neronianas is refrigerat thermas.

XXVI

Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
Aurea solus habes, murrina solus habes,
Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
Et cor solus habes, solus et ingenium.
5 Omnia solus habes - hoc me puta velle negare! -
Uxorem sed habes, Candide, cum populo.

XXVII

Numquam me revocas, venias cum saepe vocatus:
Ignosco, nullum si modo, Galle, vocas.
Invitas alios: vitium est utriusque. 'Quod?' inquis.
Et mihi cor non est, et tibi, Galle, pudor.

XXVIII

Auriculam Mario graviter miraris olere.
Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.

XXIX

Has cum gemina compede dedicat catenas,
Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.

XXX

Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis:
Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?
Unde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
Unde datur quadrans? unde vir es Chiones?
5 Cum ratione licet dicas te vivere summa,
Quod vivis, nulla cum ratione facis.

XXXI

Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi
Urbanique tenent praedia multa lares,
Et servit dominae numerosus debitor arcae
Sustentatque tuas aurea massa dapes.
5 Fastidire tamen noli, Rufine, minores:
Plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.

XXXII

Non possum vetulam. Quereris, Matrinia? possum
Et vetulam, sed tu mortua, non vetula es.
Possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed si
Nondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.

XXXIII

Ingenuam malo, sed si tamen illa negetur,
Libertina mihi proxuma condicio est:
Extremo est ancilla loco: sed vincet utramque,
Si facie nobis haec erit ingenua.

XXXIV

Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.
Frigida es et nigra es: non es et es Chione.

XXXV

Artis Phidiacae toreuma clarum
Pisces aspicis: adde aquam, natabunt.

XXXVI

Quod novus et nuper factus tibi praestat amicus,
Hoc praestare iubes me, Fabiane, tibi:
Horridus ut primo semper te mane salutem
Per mediumque trahat me tua sella lutum,
5 Lassus ut in thermas decuma vel serius hora
Te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.
Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,
Ut sim tiro tuae semper amicitiae?
Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,
10 Ut nondum credas me meruisse rudem?

XXXVII

Irasci tantum felices nostis amici.
Non belle facitis, sed iuvat hoc: facite.

XXXVIII

Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.
'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso
Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'
5 Egit Atestinus causas et Civis - utrumque
Noras -; sed neutri pensio tota fuit.
'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
Audieris, dices esse Maronis opus.'
Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
10 Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista
Res aluit, pallet cetera turba fame.
'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'
Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.

XXXIX

Iliaco similem puerum, Faustine, ministro
Lusca Lycoris amat. Quam bene lusca videt!

XL

Inserta phialae Mentoris manu ducta
Lacerta vivit et timetur argentum.

XLI

Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti
Ex opibus tantis, quas gravis arca premit,
Esse tibi magnus, Telesine, videris amicus.
Tu magnus, quod das? immo ego, quod recipis.

XLII

Lomento rugas uteri quod condere temptas,
Polla, tibi ventrem, non mihi labra linis.
Simpliciter pateat vitium fortasse pusillum:
Quod tegitur, magnum creditur esse malum.

XLIII

Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis,
Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
Personam capiti detrahet illa tuo.

XLIV

Occurrit tibi nemo quod libenter,
Quod, quacumque venis, fuga est et ingens
Circa te, Ligurine, solitudo,
Quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.
5 Hoc valde vitium periculosum est.
Non tigris catulis citata raptis,
Non dipsas medio perusta sole,
Nec sic scorpios inprobus timetur.
Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
10 Et stanti legis et legis sedenti,
Currenti legis et legis cacanti.
In thermas fugio: sonas ad aurem.
Piscinam peto: non licet natare.
Ad cenam propero: tenes euntem.
15 Ad cenam venio: fugas sedentem.
Lassus dormio: suscitas iacentem.
Vis, quantum facias mali, videre?
Vir iustus, probus, innocens timeris.

XLV

Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae
Ignoro: fugimus nos, Ligurine, tuam.
Illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis,
Sed nihil omnino te recitante placet.
5 Nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem,
Nec volo boletos, ostrea nolo: tace.

XLVI

Exigis a nobis operam sine fine togatam:
Non eo, libertum sed tibi mitto meum.
'Non est' inquis 'idem.' Multo plus esse probabo:
Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
5 In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
Invalidum est nobis ingenuumque latus.
Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
10 Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
Quidquid libertus, Candide, non poterit.

XLVII

Capena grandi porta qua pluit gutta
Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum,
Horatiorum qua viret sacer campus
Et qua pusilli fervet Herculis fanum,
5 Faustine, plena Bassus ibat in raeda,
Omnis beati copias trahens ruris.
Illic videres frutice nobili caules
Et utrumque porrum sessilesque lactucas
Pigroque ventri non inutiles betas,
10 Illic coronam pinguibus gravem turdis
Leporemque laesum Gallici canis dente
Nondumque victa lacteum faba porcum.
Nec feriatus ibat ante carrucam,
Sed tuta faeno cursor ova portabat.
15 Urbem petebat Bassus? immo rus ibat.

XLVIII

Pauperis extruxit cellam, sed vendidit Olus
Praedia: nunc cellam pauperis Olus habet.

XLIX

Veientana mihi misces, ubi Massica potas:
Olfacere haec malo pocula, quam bibere.

L

 

Haec tibi, non alia, est ad cenam causa vocandi,
Versiculos recites ut, Ligurine, tuos.
Deposui soleas, adfertur protinus ingens
Inter lactucas oxygarumque liber:
5 Alter perlegitur, dum fercula prima morantur:
Tertius est, nec adhuc mensa secunda venit:
Et quartum recitas et quintum denique librum.
Putidus est, totiens si mihi ponis aprum.
Quod si non scombris scelerata poemata donas,
10 Cenabis solus iam, Ligurine, domi.

LI

Cum faciem laudo, cum miror crura manusque,
Dicere, Galla, soles 'Nuda placebo magis,'
Et semper vitas communia balnea nobis.
Numquid, Galla, times, ne tibi non placeam?

LII

Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis:
Abstulit hanc nimium casus in urbe frequens.
Conlatum est deciens. Rogo, non potes ipse videri
Incendisse tuam, Tongiliane, domum? ass

LIII

Et voltu poteram tuo carere
Et collo manibusque cruribusque
Et mammis natibusque clunibusque,
Et, ne singula persequi laborem,
5 Tota te poteram, Chloe, carere.

LIV

Cum dare non possim quod poscis, Galla, rogantem,
Multo simplicius, Galla, negare potes.

LV

Quod quacumque venis, Cosmum migrare putamus
Et fluere excusso cinnama fusa vitro,
Nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.
Scis, puto, posse meum sic bene olere canem.

LVI

Sit cisterna mihi, quam vinea, malo Ravennae,
Cum possim multo vendere pluris aquam.

LVII

Callidus inposuit nuper mihi copo Ravennae:
Cum peterem mixtum, vendidit ille merum.

LVIII

Baiana nostri villa, Basse, Faustini
Non otiosis ordinata myrtetis
Viduaque platano tonsilique buxeto
Ingrata lati spatia detinet campi,
5 Sed rure vero barbaroque laetatur.
Hic farta premitur angulo Ceres omni
Et multa fragrat testa senibus autumnis;
Hic post Novembres imminente iam bruma
Seras putator horridus refert uvas.
10 Truces in alta valle mugiunt tauri
Vitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
Vagatur omnis turba sordidae chortis,
Argutus anser gemmeique pavones
Nomenque debet quae rubentibus pinnis
15 Et picta perdix Numidicaeque guttatae
Et impiorum phasiana Colchorum;
Rhodias superbi feminas premunt galli;
Sonantque turres plausibus columbarum,
Gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.
20 Avidi secuntur vilicae sinum porci
Matremque plenam mollis agnus expectat.
Cingunt serenum lactei focum vernae
Et larga festos lucet ad lares silva.
Non segnis albo pallet otio caupo,
25 Nec perdit oleum lubricus palaestrita,
Sed tendit avidis rete subdolum turdis
Tremulave captum linea trahit piscem
Aut inpeditam cassibus refert dammam;
Exercet hilares facilis hortus urbanos,
30 Et paedagogo non iubente lascivi
Parere gaudent vilico capillati,
Et delicatus opere fruitur eunuchus.
Nec venit inanis rusticus salutator:
Fert ille ceris cana cum suis mella
35 Metamque lactis Sassinate de silva;
Somniculosos ille porrigit glires,
Hic vagientem matris hispidae fetum,
Alius coactos non amare capones.
Et dona matrum vimine offerunt texto
40 Grandes proborum virgines colonorum.
Facto vocatur laetus opere vicinus;
Nec avara servat crastinas dapes mensa,
Vescuntur omnes ebrioque non novit
Satur minister invidere convivae.
45 At tu sub urbe possides famem mundam
Et turre ab alta prospicis meras laurus,
Furem Priapo non timente securus;
Et vinitorem farre pascis urbano
Pictamque portas otiosus ad villam
50 Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
Rus hoc vocari debet, an domus longe?

LIX

Sutor Cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus,
Fullo dedit Mutinae: nunc ubi copo dabit?

LX

Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante,
Cur mihi non eadem, quae tibi, cena datur?
Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,
Sugitur inciso mitulus ore mihi:
5 Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:
Res tibi cum rhombost, at mihi cum sparulo:
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
Ponitur in cavea mortua pica mihi.
Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem?
10 Sportula quod non est, prosit: edamus idem.

LXI

Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
Si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.

LXII

Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,
Quod sub rege Numa condita vina bibis,
Quod constat decies tibi non spatiosa supellex,
Libra quod argenti milia quinque rapit,
5 Aurea quod fundi pretio carruca paratur,
Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
Haec animo credis magno te, Quinte, parare?
Falleris: haec animus, Quinte, pusillus emit.

LXIII

Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.
Audio: sed quid sit, dic mihi, bellus homo.
'Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,
Balsama qui semper, cinnama semper olet;
5 Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat,
Qui movet in varios bracchia volsa modos;
Inter femineas tota qui luce cathedras
Desidet atque aliqua semper in aure sonat,
Qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
10 Pallia vicini qui refugit cubiti;
Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit,
Hirpini veteres qui bene novit avos.'
Quid narras? hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?
Res pertricosa est, Cotile, bellus homo.

LXIV

Sirenas hilarem navigantium poenam
Blandasque mortes gaudiumque crudele,
Quas nemo quondam deserebat auditas,
Fallax Ulixes dicitur reliquisse.
5 Non miror: illud, Cassiane, mirarer,
Si fabulantem Canium reliquisset.

LXV

Quod spirat tenera malum mordente puella,
Quod de Corycio quae venit aura croco;
Vinea quod primis floret cum cana racemis,
Gramina quod redolent, quae modo carpsit ovis;
Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita,
Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
Glaeba quod aestivo leviter cum spargitur imbre,
Quod madidas nardo passa corona comas:
5 Hoc tua, saeve puer Diadumene, basia fragrant.
Quid si tota dares illa sine invidia?

LXVI

Par scelus admisit Phariis Antonius armis:
Abscidit voltus ensis uterque sacros.
Illud, laurigeros ageres cum laeta triumphos,
Hoc tibi, Roma, caput, cum loquereris, erat.
5 Antoni tamen est peior, quam causa Pothini:
Hic facinus domino praestitit, ille sibi.

LXVII

Cessatis, pueri, nihilque nostis,
Vaterno Rasinaque pigriores,
Quorum per vada tarda navigantes
Lentos tinguitis ad celeuma remos.
5 Iam prono Phaethonte sudat Aethon
Exarsitque dies, et hora lassos
Interiungit equos meridiana.
At vos tam placidas vagi per undas
Tuta luditis otium carina.
10 Non nautas puto vos, sed Argonautas.

LXVIII

Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.
Cui sint scripta, rogas, interiora? mihi.
Gymnasium, thermae, stadium est hac parte: recede.
Exuimur: nudos parce videre viros.
5 Hinc iam deposito post vina rosasque pudore,
Quid dicat, nescit saucia Terpsichore:
Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam,
Quam recipit sexto mense superba Venus,
Custodem medio statuit quam vilicus horto,
10 Opposita spectat quam proba virgo manu.
Si bene te novi, longum iam lassa libellum
Ponebas, totum nunc studiosa leges.

LXIX

Omnia quod scribis castis epigrammata verbis
Inque tuis nulla est mentula carminibus,
Admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
At mea luxuria pagina nulla vacat.
5 Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae,
Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba
A pueris debent virginibusque legi.

LXX

Moechus es Aufidiae, qui vir, Scaevine, fuisti;
Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
Numquid securus non potes arrigere?

LXXI

Mentula cum doleat puero, tibi, Naevole, culus,
Non sum divinus, sed scio quid facias.

LXXII

Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari.
Nescio quod magnum suspicor esse nefas.
Aut tibi pannosae dependent pectore mammae,
Aut sulcos uteri prodere nuda times,
5 Aut infinito lacerum patet inguen hiatu,
Aut aliquid cunni prominet ore tui.
Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
Si verum est, vitium peius habes: fatua es.

LXXIII

Dormis cum pueris mutuniatis,
Et non stat tibi, Galle, quod stat illis.
Quid vis me, rogo, Phoebe, suspicari?
Mollem credere te virum volebam,
5 Sed rumor negat esse te cinaedum.

LXXIV

Psilothro faciem levas et dropace calvam.
Numquid tonsorem, Gargiliane, times?
Quid facient ungues? nam certe non potes illos
Resina, Veneto nec resecare luto.
5 Desine, si pudor est, miseram traducere calvam:
Hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.

LXXV

Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desit,
Luctaris demens tu tamen arrigere.
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
5 Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
Sic quoque non vivit sollicitata Venus.
Mirari satis hoc quisquam vel credere possit,
Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?

LXXVI

Arrigis ad vetulas, fastidis, Basse, puellas,
Nec formosa tibi, sed moritura placet.
Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?
Cum possis Hecaben, non potes Andromachen!

LXXVII

Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper,
Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae,
Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
5 Capparin et putri cepas hallece natantis
Et pulpam dubio de petasone voras,
Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
Resinata bibis vina, Falerna fugis.
Nescio quod stomachi vitium secretius esse
10 Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖς?

LXXVIII

Minxisti currente semel, Pauline, carina.
Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.

LXXIX

Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes.
Hunc ego, cum futuit, non puto perficere.

LXXX

De nullo loqueris, nulli maledicis, Apici:
Rumor ait linguae te tamen esse malae.

LXXXI

Quid cum femineo tibi, Baetice Galle, barathro?
Haec debet medios lambere lingua viros.
Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,
Si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?
5 Castrandum caput est: nam sis licet inguine Gallus,
Sacra tamen Cybeles decipis: ore vir es.

LXXXII

Conviva quisquis Zoili potest esse,
Summemmianas cenet inter uxores
Curtaque Ledae sobrius bibat testa:
Hoc esse levius puriusque contendo.
5 Iacet occupato galbinatus in lecto
Cubitisque trudit hinc et inde convivas
Effultus ostro Sericisque pulvillis.
Stat exoletus suggeritque ructanti
Pinnas rubentes cuspidesque lentisci,
10 Et aestuanti tenue ventilat frigus
Supina prasino concubina flabello,
Fugatque muscas myrtea puer virga.
Percurrit agili corpus arte tractatrix
Manumque doctam spargit omnibus membris;
15 Digiti crepantis signa novit eunuchus
Et delicatae sciscitator urinae
Domini bibentis ebrium regit penem.
At ipse retro flexus ad pedum turbam
Inter catellas anserum exta lambentis
20 Partitur apri glandulas palaestritis
Et concubino turturum natis donat;
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur
Vel cocta fumis musta Massilitanis,
Opimianum morionibus nectar
25 Crystallinisque murrinisque propinat.
Et Cosmianis ipse fuscus ampullis
Non erubescit murice aureo nobis
Dividere moechae pauperis capillare.
Septunce multo deinde perditus stertit:
30 Nos accubamus et, silentium rhonchis
Praestare iussi, nutibus propinamus.
Hos Malchionis patimur inprobi fastus,
Nec vindicari, Rufe, possumus: fellat.

LXXXIII

Ut faciam breviora mones epigrammata, Corde.
'Fac mihi, quod Chione': non potui brevius.

LXXXIV

Quid narrat tua moecha? Non puellam
Dixi, Gongylion. Quid ergo? linguam.

LXXXV

Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?
Non hac peccatum est parte, marite, tibi.
Stulte, quid egisti? nihil hic tibi perdidit uxor,
Cum sit salva tui mentula Deiphobi.

LXXXVI

Ne legeres partem lascivi, casta, libelli,
Praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.
Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum, -
Non sunt haec mimis inprobiora - lege.

LXXXVII

Narrat te, Chione, rumor numquam esse fututam
Atque nihil cunno purius esse tuo.
Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris:
Si pudor est, transfer subligar in faciem.

LXXXVIII

Sunt gemini fratres, diversa sed inguina lingunt.
Dicite, dissimiles sunt magis, an similes?

LXXXIX

Utere lactucis et mollibus utere malvis:
Nam faciem durum, Phoebe, cacantis habes.

XC

Volt, non volt dare Galla mihi, nec dicere possum,
Quod volt et non volt, quid sibi Galla velit.

XCI

Cum peteret patriae missicius arva Ravennae,
Semiviro Cybeles cum grege iunxit iter.
Huic comes haerebat domini fugitivus Achillas
Insignis forma nequitiaque puer.
5 Hoc steriles sensere viri: qua parte cubaret
Quaerunt. Sed tacitos sensit et ille dolos:
Mentitur, credunt. Somni post vina petuntur:
Continuo ferrum noxia turba rapit
Exciduntque senem, spondae qui parte iacebat;
10 Namque puer pluteo vindice tutus erat.
Subpositam quondam fama est pro virgine cervam,
At nunc pro cervo mentula subposita est.

XCII

Ut patiar moechum, rogat uxor, Galle, sed unum.
Huic ego non oculos eruo, Galle, duos?

XCIII

Cum tibi trecenti consules, Vetustilla,
Et tres capilli quattuorque sint dentes,
Pectus cicadae, crus colorque formicae;
Rugosiorem cum geras stola frontem
5 Et araneorum cassibus pares mammas;
Cum conparata rictibus tuis ora
Niliacus habeat corcodilus angusta,
Meliusque ranae garriant Ravennates,
Et Atrianus dulcius culex cantet,
10 Videasque quantum noctuae vident mane,
Et illud oleas quod viri capellarum,
Et anatis habeas orthopygium macrae,
Senemque Cynicum vincat osseus cunnus;
Cum te lucerna balneator extincta
15 Admittat inter bustuarias moechas;
Cum bruma mensem sit tibi per Augustum
Regelare nec te pestilentia possit:
Audes ducentas nuptuire post mortes
Virumque demens cineribus tuis quaeris
Prurire. Quid si Sattiae velit saxum?
20 Quis coniugem te, quis vocabit uxorem,
Philomelus aviam quam vocaverat nuper?
Quod si cadaver exigis tuum scalpi,
Sternatur Acori de triclinio lectus,
Talassionem qui tuum decet solus,
25 Ustorque taedas praeferat novae nuptae:
Intrare in istum sola fax potest cunnum.

XCIV

Esse negas coctum leporem poscisque flagella.
Mavis, Rufe, cocum scindere, quam leporem.

XCV

Numquam dicis have, sed reddis, Naevole, semper,
Quod prior et corvus dicere saepe solet.
Cur hoc expectas a me, rogo, Naevole, dicas:
Nam puto nec melior, Naevole, nec prior es.
5 Praemia laudato tribuit mihi Caesar uterque
Natorumque dedit iura paterna trium.
Ore legor multo notumque per oppida nomen
Non expectato dat mihi fama rogo.
Est et in hoc aliquid: vidit me Roma tribunum
10 Et sedeo qua te suscitat Oceanus.
Quot mihi Caesareo facti sunt munere cives,
Nec famulos totidem suspicor esse tibi.
Sed pedicaris, sed pulchre, Naevole, ceves.
Iam iam tu prior es, Naevole, vincis: have.

XCVI

Lingis, non futuis meam puellam
Et garris quasi moechus et fututor.
Si te prendero, Gargili, tacebis.

XCVII

Ne legat hunc Chione, mando tibi, Rufe, libellum.
Carmine laesa meo est, laedere et illa potest.

XCVIII

Sit culus tibi quam macer, requiris?
Pedicare potes, Sabelle, culo.

XCIX

Irasci nostro non debes, Cerdo, libello.
Ars tua, non vita est carmine laesa meo.
Innocuos permitte sales. Cur ludere nobis
Non liceat, licuit si iugulare tibi?

C

Cursorem sexta tibi, Rufe, remisimus hora,
Carmina quem madidum nostra tulisse reor:
Imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.
Non aliter mitti debuit iste liber.

Fairytale left blue.png Liber II Liber IV Fairytale right blue.png