Jump to content

Epistulae (Horatius)/Liber I

Unchecked
E Wikisource
Liber Primvs
ca. 15 a.Ch.n.


I · II · III · IV · V · VI · VII · VIII · IX · X · XI · XII · XIII · XIV · XV · XVI · XVII · XVIII · XIX · XX

Epistula I


Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?
Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,  5
ne populum extrema totiens exoret harena.

Est mihi purgatum crebro qui personet aurem:
“Solue senescentem mature sanus equum, ne
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.”

Nunc itaque et uersus et cetera ludicra pono,  10
quid uerum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum;
condo et compono quae mox depromere possim.

Ac ne forte roges quo me duce, quo Lare tuter;
nullius addictus iurare in uerba magistri,
quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.  15

Nunc agilis fio et mersor ciuilibus undis,
uirtutis uerae custos rigidusque satelles;
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
et mihi res, non me rebus subiungere conor.

Vt nox longa quibus mentitur amica, diesque  20
longa uidetur opus debentibus, ut piger annus
pupillis quos dura premit custodia matrum,
sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem
consiliumque morantur agendi nauiter id quod
aeque pauperibus prodest, lucupletibus aeque,  25
aeque neglectum pueris senibusque nocebit.

Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.

Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
nec, quia desperes inuicti membra Glyconis,  30
nodosa corpus nolis prohibere cheragra.

Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.

Feruet auaritia miseroque cupidine pectus:
sunt uerba et uoces quibus hunc lenire dolorem
possis et magnam morbi deponere partem.  35

Laudis amore tumes: sunt certa piacula quae te
ter pure lecto poterunt recreare libello.

Inuidus, iracundus, iners, uinosus, amator,
nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
si modo culturae patientem commodet aurem.  40

Virtus est uitium fugere et sapientia prima
stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis
esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
quanto deuites animi capitisque labore;
impiger extremos curris mercator ad Indos,  45
per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes;
ne cures ea quae stulte miraris et optas,
discere et audire et meliori credere non uis?
Quis circum pagos et circum compita pugnax
magna coronari contemnat Olympia, cui spes,  50
cui sit condicio dulcis sine puluere palmae?
Vilius argentum est auro, uirtutibus aurum.

“O ciues, ciues, quaerenda pecunia primum est;
uirtus post nummos!” Haec Ianus summus ab imo
prodocet, haec recinunt iuuenes dictata senesque  55
laeuo suspensi loculos tabulamque lacerto.

Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,
sed quadringentis sex septem milia desunt:
plebs eris. At pueri ludentes: “Rex eris” aiunt,
“si recte facies”: hic murus aeneus esto  60
nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
nenia, quae regnum recte facientibus offert,
et maribus Curiis et decantata Camillis?

Isne tibi melius suadet, qui “rem facias, rem,  65
si possis, recte, si non, quocumque modo rem,”
ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi,
an qui Fortunae te responsare subperbae
liberum et erectum praesens hortatur et aptat?

Quodsi me populus Romanus forte roget, cur  70
non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,
nec sequar aut fugiam quae diligit ipse uel odit,
olim quod uolpes aegroto cauta leoni
respondit, referam: “Quia me uestigia terrent,
omnia te aduersum spectantia, nulla retrorsum.”  75

Belua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem?
Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
frustis et pomis uiduas uenentur auaras
excipiantque senes, quos in uiuaria mittant;
multis occulto crescit res fenore. Verum  80
esto aliis alios rebus studiisque teneri:
idem eadem possunt horam durare probantes?

“Nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis”,
si dixit diues, lacus et mare sentit amorem
festinantis eri; cui si uitiosa libido  85
fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum
tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est:
nil ait esse prius, melius nil caelibe uita;
si non est, iurat bene solis esse maritis.

Quo teneam uoltus mutantem Protea nodo?  90
Quid pauper? Ride: mutat cenacula, lectos,
balnea, tonsores, conducto nauigio aeque
nauseat ac locuples, quem ducit priua triremis.

Si curatus inaequali tonsore capillos
occurri, rides; si forte subucula pexae  95
trita subest tunicae, uel si toga dissidet impar,
rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
aestuat et uitae disconuenit ordine toto,
diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?  100

Insanire putas sollemnia me neque rides
nec medici credis nec curatoris egere
a praetore dati, rerum tutela mearum
cum sis et praue sectum stomacheris ob unguem
de te pendentis, te respicientis amici.  105

Ad summam: sapiens uno minor est Ioue, diues,
liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.