Epistulae (Horatius) - Liber II

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


I · II

Epistula I


Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
res Italas armis tuteris, moribus ornes,
legibus emendes, in publica commoda peccem
si longo sermone morer tua tempora, Caesar.

Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, [5]
post ingentia facta deorum in templa recepti,
dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
componunt, agros adsignant, oppida condunt,
plorauere suis non respondere fauorem
speratum meritis. Diram qui contudit hydram [10]
notaque fatali portenta labore subegit,
comperit inuidam supremo fine domari.

Vrit enim fulgore suo qui praegrauat artes
infra se positas; extinctus amabitur idem.

Praesenti tibi maturos largimur honores [15]
iurandasque tuom per numen ponimus aras,
nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.

Sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno
te nostris ducibus, te Grais anteferendo
cetera nequaquam simili ratione modoque [20]
aestimat et, nisi quae terris semota suisque
temporibus defuncta uidet, fastidit et odit,
sic fautor ueterum ut tabulas peccare uetantis,
quas bis quinque uiri sanxerunt, foedera regum
uel Gabiis uel cum rigidis aequata Sabinis, [25]
pontificum libros, annosa uolumina uatum
dictitet Albano Musas in monte locutas.

Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque
scripta uel optima, Romani pensantur eadem
scriptores trutina, non est quod multa loquamur: [30]
nihil intra est oleam, nil extra est in nuce duri;
uenimus ad summum fortunae: pingimus atque
psallimus et luctamur Achiuis doctius unctis.

Si meliora dies, ut uina, poemata reddit,
scire uelim chartis pretium quotus adroget annus. [35]

Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
perfectos ueteresque referri debet an inter
uilis atque nouos? Excludat iurgia finis.

“Est uetus atque probus centum qui perficit annos.”

Quid? Qui deperiit minor uno mense uel anno, [40]
inter quos referendus erit? Veteresne poetas
an quos et praesens et postera respuat aetas?

“Iste quidem ueteres inter ponetur honeste
qui uel mense breui uel toto est iunior anno.”

Vtor permisso caudaeque pilos ut equinae [45]
paulatim uello et demo unum, demo etiam unum,
dum cadat elusus ratione ruentis acerui
qui redit in fastos et uirtutem aestimat annis
miraturque nihil, nisi quod Libitina sacrauit.

Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus, [50]
ut critici dicunt, leuiter curare uidetur
quo promissa cadant et somnia Pythagorea.

Naeuius in manibus non est et mentibus haeret
paene recens? Adeo sanctum est uetus omne poema.

Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert [55]
Paccuuius docti famam senis, Accius alti,
dicitur Afrani toga conuenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
uincere Caecilius grauitate, Terentius arte.

Hos ediscit et hos arto stipata theatro [60]
spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas
ad nostrum tempus Liui scriptoris ab aeuo.

Interdum uolgus rectum uidet, est ubi peccat.

Si ueteres ita miratur laudatque poetas
ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat; [65]
si quaedam nimis antique, si pleraque dure
dicere credit eos, ignaue multa fatetur,
et sapit et mecum facit et Ioue iudicat aequo.

Non equidem insector delendaue carmina Liui
esse reor, memini quae plagosum mihi paruo [70]
Orbilium dictare; sed emendata uideri
pulchraque et exactis minimum distantia miror.

Inter quae uerbum emicuit si forte decorum,
si uersus paulo concinnior unus et alter,
iniuste totum ducit uenditque poema. [75]

Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse
compositum inlepideue putetur, sed quia nuper,
nec ueniam antiquis, sed honorem et praemia posci.

Recte necne crocum floresque perambulet Attae
fabula si dubitem, clament periisse pudorem [80]
cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner
quae grauis Aesopus, quae doctus Roscius egit,
uel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
uel quia turpe putant parere minoribus et, quae
inberbes didicere, senes perdenda fateri. [85]

Iam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud
quod mecum ignorat solus uolt scire uideri,
ingeniis non ille fauet plauditque sepultis,
nostra sed inpugnat, nos nostraque liuidus odit.

Quodsi tam Graecis nouitas inuisa fuisset [90]
quam nobis, quid nunc esset uetus? Aut quid haberet
quod legeret tereretque uiritim publicus usus?
Vt primum positis nugari Graecia bellis
coepit et in uitium fortuna labier aequa,
nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, [95]
marmoris aut eboris fabros aut aeris amauit,
suspendit picta uoltum mentemque tabella,
nunc tibicinibus, nunc est gauisa tragoedis;
sub nutrice puella uelut si luderet infans,
quod cupide petiit mature plena reliquit. [100]

Quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?
Hoc paces habuere bonae uentique secundi.

Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa
mane domo uigilare, clienti promere iura,
cautos nominibus rectis expendere nummos, [105]
maiores audire, minori dicere per quae
crescere res posset, minui damnosa libido.

Mutauit mentem populus leuis et calet uno
scribendi studio; pueri patresque seueri
fronde comas uincti cenant et carmina dictant. [110]

Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere uersus,
inuenior Parthis mendacior et prius orto
sole uigil calamum et chartas et scrinia posco.

Nauim agere ignarus nauis timet; habrotonum aegro
non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est [115]
promittunt medici; tractant fabrilia fabri:
scribimus indocti doctique poemata passim.

Hic error tamen et leuis haec insania quantas
uirtutes habeat, sic collige: uatis auarus
non temere est animus; uersus amat, hoc studet unum; [120]
detrimenta, fugas seruorum, incendia ridet;
non fraudem socio pueroue incogitat ullam
pupillo; uiuit siliquis et pane secundo;
militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,
si das hoc, paruis quoque rebus magna iuuari. [125]

Os tenerum pueri balbumque poeta figurat,
torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem,
mox etiam pectus praeceptis format amicis,
asperitatis et inuidiae corrector et irae,
recte facta refert, orientia tempora notis [130]
instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.

Castis cum pueris ignara puella mariti
disceret unde preces, uatem ni Musa dedisset?
Poscit opem chorus et praesentia numina sentit,
caelestis implorat aquas docta prece blandus, [135]
auertit morbos, metuenda pericula pellit,
impetrat et pacem et locupletem frugibus annum;
carmine di superi placantur, carmine Manes.

Agricolae prisci, fortes paruoque beati,
condita post frumenta leuantes tempore festo [140]
corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,
cum sociis operum pueris et coniuge fida
Tellurem porco, Siluanum lacte piabant,
floribus et uino Genium memorem breuis aeui.

Fescennina per hunc inuenta licentia morem [145]
uersibus alternis opprobria rustica fudit,
libertasque recurrentis accepta per annos
lusit amabiliter, donec iam saeuos apertam
in rabiem coepit uerti iocus et per honestas
ire domos impune minax. Doluere cruento [150]
dente lacessit, fuit intactis quoque cura
condicione super communi; quin etiam lex
poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
describi; uertere modum, formidine fustis
ad bene dicendum delectandumque redacti. [155]

Graecia capta ferum uictorem cepit et artes
intulit agresti Latio; sic horridus ille
defluxit numerus Satrunius, et graue uirus
munditiae pepulere; sed in longum tamen aeuum
manserunt hodieque manent uestigia ruris. [160]

Serus enim Graecis admouit acumina chartis
et post Punica bella quietus quaerere coepit,
quid Sophocles et Thespis et Aeschylos utile ferrent.

Temptauit quoque rem si digne uertere posset,
et placuit sibi, natura sublimis et acer; [165]
nam spirat tragicum satis et feliciter audet,
sed turpem putat inscite metuitque lituram.

Creditur, ex medio quia res arcessit, habere
sudoris minimum, sed habet comoedia tanto
plus oneris, quanto ueniae minus. Aspice, Plautus [170]
quo pacto partis tutetur amantis ephebi,
ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,
quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
quam non adstricto percurrat pulpita socco;
gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc [175]
securus, cadat an recto stet fabula talo.

Quem tulit ad scaenam uentoso Gloria curru
exanimat lentus spectator, sedulus inflat;
sic leue, sic paruum est animum quod laudis auarum
subruit aut reficit. Valeat res ludicra, si me [180]
palma negata macrum, donata reducit opimum.

Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
quod numero plures, uirtute et honore minores,
indocti stolidique et depugnare parati
si discordet eques, media inter carmina poscunt [185]
aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet.

Verum equitis quoque iam migrauit ab aure uoluptas
omnis ad incertos oculos et gaudia uana.

Quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas
dum fugiunt equitum turmae peditumque cateruae; [190]
mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
esseda festinant, pilenta, petorrita, naues,
captiuum portatur ebur, captiua Corinthus.

Si foret in terris, rideret Democritus, seu
diuersum confusa genus panthera camelo [195]
siue elephans albus uolgi conuerteret ora;
spectaret populum ludis attentius ipsis
ut sibi praebentem nimio spectacula plura;
scriptores autem narrare putaret asello
fabellam surdo. Nam quae peruincere uoces [200]
eualuere sonum, referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum,
tanto cum strepitu ludi spectantur et artes
diuitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor
cum stetit in scaena, concurrit dextera laeuae. [205]

Dixit adhuc aliquid? Nil sane. Quid placet ergo?
Lana Tarentino uiolas imitata ueneno.

Ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,
cum recte tractent alii, laudare maligne,
ille per extentum funem mihi posse uidetur [210]
ire poeta meum qui pectus inaniter angit,
inritat, mulcet, falsis terroribus implet,
ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.

Verum age et his, qui se lectori credere malunt
quam spectatoris fastidia ferre superbi, [215]
curam redde breuem, si munus Apolline dignum
uis complere libris et uatibus addere calcar,
ut studio maiore petant Helicona uirentem.

Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae
(ut uineta egomet caedam mea), cum tibi librum [220]
sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum
si quis amicorum est ausus reprehendere uersum;
cum loca iam recitata reuoluimus inreuocati;
cum lamentamur non apparere labores
nostros et tenui decucta poemata filo; [225]
cum speramus eo rem uenturam ut, simul atque
carmina rescieris non fingere, commodus ultro
arcessas et egere uetes et scribere cogas.

Sed tamen est operae pretium cognoscere qualis
aedituos habeat belli spectata domique [230]
uirtus, indigno non committenda poetae.

Gratus Alexandro regi Magno fuit ille
Choerilos, incultis qui uersibus et male natis
rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.

Sed ueluti tractata notam labemque remittunt [235]
attramenta, fere scriptores carmine foedo
splendida facta linunt. Idem rex ille, poema
qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
edicto uetuit nequis se praeter Apellen
pingeret aut alius Lysippo duceret aera [240]
fortis Alexandri uoltum simulantia. Quodsi
iudicium subtile uidendis artibus illud
ad libros et ad haec Musarum dona uocares,
Boeotum in crasso iurares aere natum.

At neque dedecorant tua de se iudicia atque [245]
munera, quae multa dantis cum laude tulerunt
dilecti tibi Vergilius Variusque poetae,
nec magis expressi uoltus per aenea signa
quam per uatis opus mores animique uirorum
clarorum apparent. Nec sermones ego mallem [250]
repentis per humum quam res componere gestas
terrarumque situs et flumina dicere et arces
montibus impositas et barbara regna tuisque
auspiciis totum confecta duella per orbem,
claustraque custodem pacis cohibentia Ianum [255]
et formidatam Parthis te principe Romam,
si, quantum cuperem, possem quoque; sed neque paruom
carmen maiestas recipit tua, nec meus audet
rem temptare pudor, quam uires ferre recusent.

Sedulitas autem stulte quem diligit urget, [260]
praecipue cum se numeris commendat et arte;
discit enim citius meminitque libentius illud
quod quis diridet quam quod probat et ueneratur.

Nil moror officium quod me grauat, ac neque ficto
in peius uoltu proponi cereus usquam [265]
nec praue factis decorari uersibus opto,
ne rubeam pingui donatus munere et una
cum scriptore meo capsa porrectus operta
deferar in uicum uendentem tus et odores
et piper et quicquid chartis amicitur ineptis. [270]

Epistula II


Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,
siquis forte uelit puerum tibi uendere natum
Tibure uel Gabiis et tecum sic agat: “Hic et
candidus et talos a uertice pulcher ad imos
fiet eritque tuus nummorum milibus octo, [5]
uerna ministeriis ad nutus aptus erilis,
litterulis Graecis inbutus, idoneus arti
cuilibet; argilla quiduis imitaberis uda;
quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti.

Multa fidem promissa leuant, ubi plenius aequo [10]
laudat uenalis qui uolt extrudere merces.

Res urget me nulla; meo sum pauper in aere.

Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
quiuis ferret idem. Semel hic cessauit et, ut fit,
in scalis latuit metuens pendentis habenae”; [15]
des nummos, excepta nihil te si fuga laedit,
ille ferat pretium poenae securus, opinor.

Prudens emisti uitiosum, dicta tibi est lex;
insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?
Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi [20]
talibus officiis prope mancum, ne mea saeuos
iurgares ad te quod epistula nulla rediret.

Quid tum profeci, mecum facientia iura
si tamen adtemptas? Quereris super hoc etiam quod
expectata tibi non mittam carmina mendax. [25]

Luculli miles collecta uiatica multis
aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
perdiderat; post hoc uehemens lupus, et sibi et hosti
iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, [30]
summe munito et multarum diuite rerum.

Clarus ob id factum donis ornatur honestis,
accipit et bis dena super sestertia nummum.

Forte sub hoc tempus castellum euertere praetor
nescio quod cupiens hortari coepit eundem [35]
uerbis quae timido quoque possent addere mentem;
“I, bone, quo uirtus tua te uocat, i pede fausto,
grandia laturus meritorum praemia. Quid stas?”

Post haec ille catus, quantumuis rusticus: “Ibit,
ibit eo, quo uis, qui zonam perdidit” inquit. [40]

Romae nutriri mihi contigit atque doceri
iratus Grais quantum nocuisset Achilles.

Adiecere bonae paulo plus artis Athenae,
scilicet ut uellem curuo dinoscere rectum
atque inter siluas Academi quaerere uerum. [45]

Dura sed emouere loco me tempora grato
ciuilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.

Vnde simul primum me dimisere Philippi,
decisis humilem pinnis inopemque paterni [50]
et laris et fundi paupertas impulit audax
ut uersus facerem; sed quod non desit habentem
quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,
ni melius dormire putem quam scribere uersus?

Singula de nobis anni praedantur euntes; [55]
eripuere iocos, uenerem, conuiuia, ludum;
tendunt extorquere poemata; quid faciam uis?

Denique non omnes eadem mirantur amantque;
carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
ille Bioneis sermonibus et sale nigro. [60]

Tres mihi conuiuae prope dissentire uidentur,
poscentes uario multum diuersa palato.

Quis dem? Quid non dem? Renuis quod tu, iubet alter;
quod petis, id sane est inuisum acidumque duobus.

Praeter cetera me Romaene poemata censes [65]
scribere posse inter tot curas totque labores?

Hic sponsum uocat, hic auditum scripta, relictis
omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
hic extremo in Auentino, uisendus uterque;
interualla uides humane commoda. “Verum [70]
purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.”

Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
tristia robustis luctantur funera plaustris,
hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus; [75]
i nunc et uersus tecum meditare canoros.

Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,
rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra;
tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
uis canere et contracta sequi uestigia uatum? [80]

Ingenium, sibi quod uacuas desumpsit Athenas
et studiis annos septem dedit insenuitque
libris et curis, statua taciturnius exit
plerumque et risu populum quatit: hic ego, rerum
fluctibus in mediis et tempestatibus urbis, [85]
uerba lyrae motura sonum conectere digner?

Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.

Qui minus argutos uexat furor iste poetas? [90]

Carmina compono, hic elegos, “mirabile uisu
caelatumque nouem Musis opus.” Aspice primum
quanto cum fastu, quanto molimine circum
spectemus uacuam Romanis uatibus aedem;
mox etiam, si forte uacas, sequere et procul audi [95]
quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam.

Caedimur et totidem plagis consumimus hostem,
lento Samnites ad lumina prima duello.
Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?

Quis nisi Callimachus? Si plus adposcere uisus, [100]
fit Mimnermus et optiuo cognomine crescit.

Multa fero ut placem genus inritabile uatum,
cum scribo et supplex populi suffragia capto;
idem finitis studiis et mente recepta
opturem patulas impune legentibus auris. [105]

Ridentur mala qui componunt carmina; uerum
gaudent scribentes et se uenerantur et ultro,
si taceas, laudant quicquid scripsere beati.

At qui legitimum cupiet fecisse poema,
cum tabulis animum censoris sumet honesti; [110]
audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
et sine pondere erunt et honore indigna ferentur,
uerba mouere loco, quamuis inuita recedant
et uersentur adhuc inter penetralia Vestae;
obscurata diu populo bonus eruet atque [115]
proferet in lucem speciosa uocabula rerum,
quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
nunc situs informis premit et deserta uetustas;
adsciscet noua, quae genitor produxerit usus.

Vehemens et liquidus puroque simillimus amni [120]
fundet opes Latiumque beabit diuite lingua;
luxuriantia compescet, nimis aspera sano
leuabit cultu, uirtute carentia tollet,
ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa mouetur. [125]

Praetulerim scriptor delirus inersque uideri,
dum mea delectent mala me uel denique fallant,
quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
qui se credebat miros audire tragoedos
in uacuo laetus sessor plausorque theatro, [130]
cetera qui uitae seruaret munia recto
more, bonus sane uicinus, amabilis hospes,
comis in uxorem, posset qui ignoscere seruis
et signo laeso non insanire lagoenae,
posset qui rupem et puteum uitare patentem. [135]

Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
expulit elleboro morbum bilemque meraco
et redit ad sese: “Pol, me occidistis, amici,
non seruastis” ait, “cui sic extorta uoluptas
et demptus per uim mentis gratissimus error.” [140]

Nimirum sapere est abiectis utile nugis,
et tempestiuum pueris concedere ludum,
ac non uerba sequi fidibus modulanda Latinis,
sed uerae numerosque modosque ediscere uitae.

Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor: [145]

“Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
narrares medicis; quod, quanto plura parasti,
tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si uolnus tibi monstrata radice uel herba
non fieret leuius, fugeres radice uel herba [150]
proficiente nihil curarier; audieras, cui
rem di donarent, illi decedere prauam
stultitiam, et cum sis nihilo sapientior, ex quo
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?

At si diuitiae prudentem reddere possent, [155]
si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
uiueret in terris te siquis auarior uno.

Si proprium est quod quis libra mercatus et aere est,
quaedam, si credis consultis, mancipat usus,
qui te pascit ager, tuus est, et uilicus Orbi, [160]
cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
te dominum sentit. Das nummos, accipis uuam,
pullos, oua, cadum temeti; nempe modo isto
paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis
aut etiam supra nummorum milibus emptum. [165]

Quid refert, uiuas numerato nuper an olim?

Emptor Aricini quoniam Veientis et arui
emptum cenat holus, quamuis aliter putat, emptis
sub noctem gelidam lignis calefactat aenum,
sed uocat usque suum, qua populus adsita certis [170]
limitibus uicina refugit iurgia; tamquam
sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
nunc prece, nunc pretio, nunc ui, nunc morte suprema
permutet dominos et cedat in altera iura.

Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres [175]
heredem alterius uelut unda superuenit undam,
quid uici prosunt aut horrea? Quid Calabris
saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
grandia cum paruis, non exorabilis auro?

Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, [180]
argentum, uestes Gaetulo murice tinctas
sunt qui non habeant, est qui non curat habere.

Cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
diues et inportunus ad umbram lucis ab ortu [185]
siluestrem flammis et ferro mitiget agrum,
scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
naturae deus humanae, mortalis in unum
quodque caput, uoltu mutabilis, albus et ater.

Vtar et ex modico, quantum res poscet, aceruo [190]
tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,
quod non plura datis inuenerit; et tamen idem
scire uolam quantum simplex hilarisque nepoti
discrepet et quantum discordet parcus auaro.

Distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum [195]
inuitus facias neque plura parare labores,
ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

Pauperies inmunda domus procul absit; ego utrum
naue ferar magna an parua, ferar unus et idem. [200]

Non agimur tumidis uelis Aquilone secundo;
non tamen aduersis aetatem ducimus Austris,
uiribus, ingenio, specie, uirtute, loco, re
extremi primorum, extremis usque priores.

Non es auarus: abi. Quid? Cetera iam simul isto [205]
cum uitio fugere? Caret tibi pectus inani
ambitione? Caret mortis formidine et ira?

Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
nocturnos lemures portentaque Thessala rides?

Natalis grate numeras? Ignoscis amicis? [210]

Lenior et melior fis accedente senecta?

Quid te exempta iuuat spinis de pluribus una?

Viuere si recte nescis, decede peritis.

Lusisti satis, edisti satis atque bibisti;
tempus abire tibi est, ne potum largius aequo [215]
rideat et pulset lasciua decentius aetas.”