Jump to content

Etymologiarum libri XX/Liber XVIII

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Etymologiarum libri XX - Liber XVIII)
 Liber XVII Liber XIX 


DE BELLO ET LVDIS

I. DE BELLIS. [1] Primus bella intulit Ninus Assyriorum rex. Ipse enim finibus suis nequaquam contentus, humanae societatis foedus inrumpens exercitus ducere, aliena vastare, liberos populos aut trucidare aut subicere coepit, universamque Asiam usque ad Libyae fines nova servitute perdomuit. Hinc iam studuit orbis in mutuo sanguine alterna crassare caede. [2] Quattuor autem sunt genera bellorum: id est iustum, iniustum civile, et plus quam civile. Iustum bellum est quod ex praedicto geritur de rebus repetitis aut propulsandorum hostium causa. Iniustum bellum est quod de furore, non de legitima ratione initur. De quo in Republica Cicero dicit (3,35): 'Illa iniusta bella sunt quae sunt sine causa suscepta. [3] Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causa bellum geri iustum nullum potest.' Et hoc idem Tullius parvis interiectis subdidit: 'Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi dictum, nisi de repetitis rebus.' Civile bellum est inter cives orta seditio et concitati tumultus, sicut inter Syllam et Marium, qui bellum civile invicem in una gente gesserunt. [4] Plus quam civile bellum est ubi non solum cives certant, sed et cognati; quale actum est inter Caesarem et Pompeium, quando gener et socer invicem dimicaverunt. Siquidem in hac pugna frater cum fratre dimicavit, et pater adversus filium arma portavit. Lucanus (2,151):

In fratrum ceciderunt praemia fratres.

Item (2,150):

Cui cervix caesa parentis cederet.

[5] Bella itaque dicuntur interna, externa, servilia, socialia, piratica. Nam piratica bella sunt sparsa latronum per maria mioparonibus levibus et fugacibus, non solum navibus commeatus, sed etiam insulas provinciasque vastantibus. Quos primum Gnaeus Pompeius post multam vastationem, quam terra marique diu egerant, mira celeritate conpressit ac superavit. [6] Sicut autem bellum vocatur quod contra hostes agitur, ita tumultus quod civili seditione concitatur.

Nam seditio est dissensio civium, dicta quod seorsum alii ad alios eant. Alii aestimant dissensionem animorum seditionem vocari, quam Graeci DIASTATIN vocant. [7] Quo autem differat utrumque Cicero docet (Phil. 8,3): 'Potest enim,' inquit, 'esse bellum ut tumultus non sit.

Tumultus autem esse sine bello non potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur?' Vnde etiam dictus tumultus, quasi timor multus. 'Gravius autem esse tumultum quam bellum; nam in bello vacationes valent, in tumultu non valent.' [8] Differt autem bellum, pugna et proelium. Nam bellum universum dicitur, ut Punicum. Huius partes sunt pugnae, ut Cannensis, Thermensis. Rursus in una pugna multa sunt proelia. Aliud enim in cornibus, aliud in media, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur est totum, pugna unius diei, proelium pars pugnae est. [9] Bellum antea duellum vocatum eo quod duae sint partes dimicantium, vel quod alterum faciat victorem, alterum victum. Postea mutata et detracta littera dictum [est] bellum. Alii per antiphrasin putant dictum (eo quod sit horridum; unde illud (Virg. Aen. 6,86):

Bella, horrida bella), cum bellum contra sit pessimum.

[10] Prelia dicuntur ab inpremendo, hostis hostem. Vnde et prela ligna quibus uva premitur.

Pugna vocata eo quod initio usus fuisset in bello pugnis contendere, vel quia primo bellum pugnis incipiebant. Vnde et pugna etiam duorum est aliquando et sine ferro. [11] Quattuor [autem] in bello aguntur: pugna, fuga, victoria, pax. Pacis vocabulum videtur a pacto sumptum.

Posterius autem pax accipitur, foedus primum initur. Foedus est pax quae fit inter dimicantes, vel a fide, vel a fetialibus, id est sacerdotibus, dictum. Per ipsos enim fiebant foedera, sicut per saeculares bella. Alii foedera dicta putant a porca foede et crudeliter occisa, cuius mors optabatur ei qui a pace resilisset. Vergilius (Aen. 8,641):

Et caesa iungebant foedera porca

Foederis partes indutiae: et dictae indutiae quasi in dies otia.


II. DE TRIVMPHIS. [1] Omne regnum saeculi huius bellis quaeritur, victoriis propagatur. Victoria dicta quod vi, id est virtute, adipiscatur. Hoc est enim ius gentium, vim vi expellere. Nam turpis est dolo quaesita victoria. Certa autem victoria est vel occisio hostis, vel [ex]spoliatio, vel utrumque. Non est autem iucunda victoria quae per inmensa detrimenta contingit: et hoc est, quod laudat Sallustius (Hist. 3,29) duces victoriam incruento exercitu deportasse. [2] Pompa dicta est Graeca significatione, APO TOU POMPEUEIN, hoc est publice ostentari. Praecedit autem victoria pompam, ideo quod ituris ad hoc certamen primum est victoriae votum. [3] Tropeum dictum APO TES TROPES, id est a conversione hostis et fuga. Nam ab eo quod hostem quis fugasset merebatur tropeum; qui occidisset, triumphum, qui dictus est APO TES THRIAMBES, id est ab exultatione. Plenae enim victoriae triumphus debetur; semiplenae tropeum, quia nondum plenam est victoriam consecutus: non enim optinuit, sed fugavit exercitum. Haec tamen nomina scriptores confundunt. Tranquillus (Prat. 109) autem triumphum Latine dicit potius appellatum, quod is, qui triumphans urbem ingrederetur, tripertito iudicio honoraretur: nam primum de triumpho duci concedendo exercitum iudicare solitum erat, secundo senatum, tertio populum. [4] Erat autem Romanorum mos ut triumphantes quadrigis veherentur, ex illo quod soliti sint priores duces hoc habitu bella inire. Quicumque autem in conflictu vicisset, palma aurea coronabatur, quia palma stimulos habet; qui vero sine conflictu fugientem prostrasset, laurea, eo quod haec arbor sine spinis est. [5] Namque et purpuream et palmatam togam triumphantes induebantur, et scipionem cum sceptro in manu gerebant ad imitationem victoriae Scipionis; licet et scipio baculum sit quo homines innituntur. Vnde et ille primus Cornelius Scipio appellatus est, quia in foro pater eius caecus innixus eo ambulabat. Super scipionem autem aquila supersedebat, ob indicium quod per victoriam quasi ad supernam nagnitudinem accederent. [6] Inde et colore rufo perliniebantur, quasi imitarentur divini ignis effigiem. Quod vero a carnifice contingebantur, id esse indicium ut ad tantum fastigium evecti mediocritatis humanae commonerentur. [7] Duobus autem generibus deletur exercitus; aut internicione, aut dispersione. Sallustius (Hist. frag. inc. 6), 'Hostes,' inquit, 'oppressi, aut dilapsi forent.' Sic et utrumque Vergilius.

Internicione (Aen. 1,69):

Submersasque obrue puppis.

Dispersione (Aen. 1,70):

Aut age diversos et dissice corpora ponto.

[8] Spolia hostium: praeda, manubiae, exuviae, partes. Praeda a praedando vocata. Manubiae, eo quod manibus detrahuntur. Haec et exuviae ab exuendo dictae, quia exuuntur. Haec et partes a pari divisione pro personarum qualitate, et laborum iusta decisione. Spolia autem a palleis, quasi expallia; victis enim detrahuntur.


III. DE SIGNIS. [1] Signa bellorum dicuntur quod ex his exercitus et pugnandi et victoriae receptui accipit symbolon. Nam aut per vocem tubae, aut per symbolon admonetur exercitus. [2] Legionum principalia signa: aquilae, dracones et pilae. Aquilae ideo, quod eadem avis Iovis in armis auspicio fuerit. Nam dum idem Iovis adversus Titanas proficisceretur, aquilam ei in auspicio apparuisse ferunt; quam ille pro indicio victoriae acceptam tutelae suae auspicatus, eam legioni signum dedit; quo factum est ut deinceps militum signis committeretur. Cuius meminit Lucanus dicens (1,7): Signa pares aquilas et pila minantia pilis. [3] Draconum signa ab Apolline morte Pythonis serpentis inchoata sunt. Dehinc a Graecis et Romanis in bello gestari coeperunt. [4] Pilam in signo constituisse fertur Augustus, propter nationes sibi in cuncto orbe subiectas, ut maius figuram orbis ostenderet. [5] Vexillum et ipsud signum bellicum, tractum nomen habens a veli diminutione, quasi velxillum. Sub Romulo autem fasciculos feni pro vexillis milites habuerunt: hinc et manipuli appellantur; manipulos enim dicimus fasces feni quod manum inpleant. Cetera signa diversis praelata imaginibus secundum militarem consuetudinem existunt, per quas exercitus permixtionem proeliorum agnoscitur.


IV. DE BVCINIS. [1] Bucina est qua signum datur in hostem, dicta a voce, quasi vocina. Nam pagani agrestesque ad omnem usum bucina ad conpita convocabantur: proprie ergo hoc agrestibus signum fuit. De quo Propertius (4,1,13):

Bucina cogebat priscos ad arma Quirites.

[2] Huius clangor bucinum dicitur. Tubam Tyrrheni primi invenerunt; unde [et] Vergilius (Aen. 8,526):

Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.

Hanc enim a Tyrrhenis praedonibus excogitatam, cum dispersi circa maritimas oras non facile ad quamque praedae occasionem voce aut bucina convocantur, vento plerumque obstrepente. [3] Hinc postea bellicis certaminibus adhibita est ad denuntianda signa bellorum, ut ubi exaudiri praeco per tumultum non poterat, sonitus tubae clangentis adtingeret. Tubam autem dictam quasi tofam, id est cavam. [4] Item tubam quasi tibiam. Inter tubam autem et bucinam veteres discernebant.

Nam bucina insonans sollicitudinem ad bella denuntiabat. Vergilius (Aen. 7,519):

Qua bucina signum dira dedit.

Tuba autem proelium indicabant, ut (Virg. Aen. 9,503):

At tuba terribilem sonitum, Cuius sonus varius est. Nam interdum canitur ut bella committantur, interdum ut insequantur eos qui fugiunt, interdum receptui. Nam receptus dicitur quo se exercitus recipit, unde et signa receptui canere dicuntur. [5] Classica sunt cornua quae convocandi causa erant facta, et a calando classica dicebantur. De quibus Vergilius (Aen. 7,637):

Classica iamque sonant.

Apud Amazonas autem non tuba, sicut a regibus, sed a regina sistro vocabatur feminarum exercitus.


V. DE ARMIS. [1] Arma generaliter omnium rerum instrumenta sunt; unde et ubi reponuntur, armaria dicta sunt.

Item arma et tela omnium generum; sed arma sunt quibus ipsi tuemur, tela sunt quae emittimus.

Nam arma duplicia sunt: id est vel quibus percutimus, vel quibus tegimur.

[2] Arma autem proprie dicta sunt eo quod armos tegunt. Nam arma vel ab armis dicuntur, id est ab umeris, ut (Virg. Aen. 11,644):

Latos huic hasta per armos acta tremit;

vel APO TOU AREOS, id est a Marte.


VI. DE GLADIIS. [1] Gladius generaliter dicitur ensis in proelio; sed ensis ferrum tantum, gladius vero totus.

Proprie autem appellatus gladius, quod gulam dividit, id est cervicem secat. Ad hoc enim primum est factus; nam cetera membra securibus magis caeduntur, collum gladio tantum. [2] Acies autem gladii ab acumine dicta. Capulus vocatus vel quia caput est gladii, vel quia ibi capitur ut teneatur: nam alias acies ferri non sinit. Mucro non tantum gladii est, sed et cuiuslibet teli acumen, dictus a longitudine. Nam MAKRON Graeci longum vocant; hinc et machaera. Machaera autem est gladius longus ex una parte acutus. [3] Framea vero gladius ex utraque parte acutus, quam vulgo spatam vocant. Ipsa est et romphea. Framea autem dicta quia ferrea est: nam sicut ferramentum, sic framea dicitur; ac proinde omnis gladius framea. [4] Spatha a passione dicitur, Graeco verbo, quoniam PATHEIN Graece dicitur pati; unde et patior et patitur dicimus.

Alii spatam Latine autumant dictam, eo quod spatiosa sit, id est lata et ampla: unde et spatula in pecoribus. [5] Semispatium gladium est a media spatae longitudine appellatum, non, ut inprudens vulgus dicit, sine spatio, dum sagitta velocior sit. [6] Pugio a pungendo et transfigendo vocatus. Est enim gladius parvus et bis acutus lateri adhaerens. Idem et clunabulum dictum, quod religetur ad clunem. [7] Chelidoniacus gladius ferrum est latum, cuius duplex mucro ac bifurcus in modum caudae hirundineae formatur; unde et chelidoniacus dicitur.

[8] Sica a secando dicta. Est enim gladius brevis quo maxime utuntur qui apud Italos latrocinia exercent; a quo et sicarii dicti. Tranquillus (lud. hist. 195) autem dicit: 'Dum cuiusdam gladiatoris in ludum emissi gladius curvatus fuisset ex acie recta, procucurrit unus ad id corrigendum; tumque a pugnante responsum est: Sic ha pugnabo. Inde sicae nomen datum.' [9] Secures signa sunt quae ante consules ferebantur; quas Hispani ab usu Francorum per derivationem Franciscas vocant. Ea signa portari ne aut usum perderent belli, aut vacans aspectum amitteret gladiorum.


VII. DE HASTIS. [1] Hasta est contus cum ferro; cuius diminutivum facit hastilia. Nomen autem hasta ab astu sumpsit; unde et astutia. [2] Contum ferrum non habet, sed tantum cuspide acuto est. Vergilius (Aen. 5,208):

Eferatasque trudes et acuto cuspide contos.

Contum autem quasi conitum: est enim conum acuta rotunditas. [3] Trudes amites sunt cum lunato ferro, quae Graeci aplustria dicunt. ÝA trudibus autem verumÝ quod trudunt et detrudunt.

Vergilius (Aen. 5,208):

Eferatasque trudes.

[4] Venabula dicta quasi venatui abilia, vel quia venientem excipiunt, quasi excipiabula.

Excipiunt enim apros expectantque leones, intrant ursos, sit tantum firma manus (cf. Mart. 14,30). [5] Lancea est hasta amentum habens in medio: dicta autem lancea quod aequa lance, id est aequali amento, ponderata vibratur. [6] Amentum vinculum est iaculorum hastilium qui mediis hastis aptatur: et inde amentum quod media hasta religatur ut iaculetur. [7] Clava est qualis fuit Herculis, dicta quod sit clavis ferreis invicem religata; et est cubito semis facta in longitudine. Haec et cateia, quam Horatius caiam dicit. Est enim genus Gallici teli ex materia quam maxime lenta, quae iacta quidem non longe propter gravitatem evolat, sed quo pervenit, vi nimia perfringit; quod si ab artifice mittatur, rursum redit ad eum qui misit. Huic meminit Vergilius dicens (Aen. 7,741):

Teutonico ritu soliti torquere cateias Vnde et eos Hispani et Galli tautanos vocant. [8] Falarica est telum ingens torno factum, habens ferrum cubitale et rotunditatem de plumbo in modum sphaerae. In ipsa summitate dicitur etiam et ignem habere adfixum. Hoc autem telo pugnatur de turribus, quas dici manifestum est. Iuvenalis (6,589):

Consulis ante falas delphinorumque columnas.

A falis igitur dicta est falarica, sicut a muro muralis. Sane falaricam Lucanus dicit nervis mitti tortilibus et quadam machina (6,198):

Vt nunc (tortilibus) vibrata falarica nervis.

Vergilius vero ait Turnum manu Ýfalaricae Ýiaculasse (Aen. 9,705). [9] Pila sunt arma iaculorum atque telorum a torquendo, vel emittendo, vocatae. De quibus Lucanus (1,7):

Signa pares aquilas et pila minantia pilis.

Cuius singulare pilum dicitur. Telum vocatur secundum Graecam etymologiam, APO TOU TELOTHEN, quidquid longe iaci potest: quamquam abusive dicatur et gladium, ut est illud (Virg. Aen. 9,747):

At non hoc telum, mea quod vi dextera versat.

Proprie autem telum a longitudine dictum: unde et mustelam dicimus quod longior sit quam mus. [11] Cuspis hastilis amentata, a cespite dictus, quod est virgulta. Vergilius (Aen. 7,817):

Et pastorale(m) praefixa cuspide myrtum.

Proprie autem cuspis posterior pars hastae est.


VIII. DE SAGITTIS. [1] Sagitta a sagaci ictu, id est veloci ictu, vocata. Pinnis enim fertur, quasi avis, ut celeriter mors percurrat ad hominem. Has primum Cretenses usi sunt, quibus pinnae, ut diximus, ideo adglutinantur ut leves sint et pervolent. [2] Scaptos. Spicula sunt sagittae vel lanceae breves, ab spicarum specie nuncupatae. [3] Scorpio est sagitta venenata arcu vel tormentis excussa, quae dum ad hominem venerit, virus, quo figit, infundit; unde et scorpio nomen accepit.


IX. DE FARETRIS. [1] Faretra sagittarum theca, a ferendo iacula dicta; sicut et feretrum, ubi funus defertur.

Quae idcirco etymologiam communem habent, quia pharetra mortem, feretrum mortuum portat. [2] Coriti proprie sunt arcuum thecae, sicut sagittarum faretrae. Vagina appellata eo quod in ea mucro vel gladius baiuletur. [3] Teca ab eo quod aliquid receptum tegat, C littera pro G posita. Alii Graeco nomine thecam vocari adserunt, quod ibi reponatur aliquid. Inde et bibliotheca librorum repositio dicitur. [4] Dolones sunt vaginae ligneae, intra quas latet pugio sub baculi specie. Dolones autem a dolo dicti sunt, quod fallant et decipiant ferro, quum speciem praeferant ligni. Hos vulgus Graeco nomine oxos vocant, id est acutos. Vnde et apud medicos acutus morbus OXEIA vocatur. Arcus vocatus eo quod arceat adversarium. [5] Inde et arces dicuntur a quibus arcentur hostes. Item arcus ob speciem, quod sint curvati artius.


X. DE FVNDIS. [1] Funda dicta eo quod ex ea fundantur lapides, id est emittantur. [2] Balista genus tormenti, ab emittendo iacula dicta; BALEIN enim Graece mittere dicitur. Torquetur enim verbere nervorum, et magni vi iacit aut hastas aut saxa. Inde et fundibalus, quasi fundens et emittens. Contra balistam testudo valet: series enim fit armorum umbonibus inter se conligatis.


XI. DE ARIETE. [1] Arieti nomen species dedit, eo quod cum inpetu inpingit murum in modum arietum pugnantium.

Validae enim ac nodosae arboris caput ferro vestitur, eaque suspensa funibus multorum manu ad murum inpellitur, deinde retrorsum ducta maiori inpetu destinatur, sicque crebris ictibus concussum muri latus cedit cavatumque inrumpit ac fenestram facit. [2] Contra inpulsum arietis remedium est saccus paleis plenus et in eum locum demissus quo aries percutit; laxo enim saccorum sinu ictus arietis inlisus mollitur. Duriora enim mollioribus facilius cedunt. [3] Plutei sunt crates corio crudo intextae, quae in opere faciendo hosti obiciuntur. [4] Musculus cuniculo similis fit, quo murus perfoditur; ex quo et appellatus, quasi murusculus.


XII. DE CLYPEIS. [1] Clipeus est scutus maior, dictus ab eo quod clipet, id est celet, corpus periculisque subducat, APO TOU KLEPTEIN. Oppositus enim sua defensione ab hastis et iaculis corpus munit.

Clypeus autem peditum est, scutus equitum. [2] Scutum appellatum eo quod a se excutiat telorum ictum. Vt enim telis resistatur, clipeus antefertur. Vmbo scuti pars media est, quasi umbilicus. [3] Ancile vocatur scutum breve et rotundum. De quo Vergilius (Aen. 7,188):

Laeva ancile gerebat.

Et ancile dictum ab ancisione, quod sit [ab] omni parte veluti ancisum ac rotundum. Ovidius (Fast. 3,377):

Idque ancile vocant, quod ab omni parte recisum:

quaque notes oculis, angulus omnis abest.

[4] Peltum scutum brevissimum in modum lunae mediae. De quibus meminit liber Regum (3 Reg. 10,16): 'Fecit rex Salomon ducenta scuta de auro puro et trecentas peltas ex auro probato.' [5] [S]cetra scutum loreum sine ligno, quo utuntur Afri et Mauri. De quo poeta (Virg. Aen. 7,732):

Laevas cetra tegit.

[6] Parma levia arma, quasi parva, non clypeum. Dicitur autem et testudo scutum, nam in modum testudinis fit clypeus. Est et testudo scutorum conexio curvata in testudinis modum. Namque in armorum generibus milites etiam ab animalibus nomina sumunt, ut aries; et Sallustius (Hist. 3,36): 'In modum,' inquit, 'iricii militaris.'


XIII. DE LORICIS. [1] Lorica vocata eo quod loris careat; solis enim circulis ferreis contexta est. [2] Squama est lorica ferrea ex lamminis ferreis aut aereis concatenata in modum squamae piscis, et ex ipso splendore squanarum et similitudine nuncupata. De ciliciis autem et poliuntur loricae et teguntur.


XIV. DE GALEIS. [1] Cassis de lammina est, galea de coreo. Nam galeros coreum dicitur. Cassidam autem a Tuscis nominatam: illi enim galeam cassim nominant, credo a capite. [2] Apex est quod in summa galea eminet, quo figitur crista; quam Graeci CHONON vocant. Nam conus est curvatura quae in galea prominet, super quam cristae sunt.


XV. DE FORO. [1] Forus est exercendarum litium locus, a fando dictus [sive a Foroneo rege, qui primus Graecis leges dedit]. Qui locus et Prorostra vocatur ab eo quod ex bello Punico captis navibus Carthaginensium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa, ut esset huius insigne victoriae. Constat autem forus causa, lege et iudice. [2] Causa vocata a casu quo evenit. Est enim materia et origo negotii, necdum discussionis examine patefacta; quae dum praeponitur causa est, dum discutitur iudicium est, dum finitur, iustitia. Vocatum autem iudicium quasi iurisdictio, et iustitia quasi iuris status. Iudicium autem prius inquisitio vocabatur; unde et actores iudiciorum et praepositos quaestores vel quaesitores vocamus. [3] Negotium multa significat: modo actum rei alicuius, cui contrarium est otium; modo actionem causae, quod est iurgium litis. Et dictum negotium quasi nec otium, id est sine otio. Negotium autem in causis, negotiatio in commerciis dicitur, ubi aliquid datur ut maiora lucrentur. [4] Iurgium dictum quasi iuris garrium, eo quod hi qui causam dicunt iure disceptent. Lis a contentione limitis prius nomen sumpsit. De qua Vergilius (Aen. 12,898):

Limes erat positus, litem ut discerneret agri.

[5] Causa aut argumento aut probatione constat. Argumentum numquam testibus, numquam tabulis dat probationem, sed sola investigatione invenit veritatem; unde et dictum argumentum, id est argutum inventum. Probatio autem testibus et fide tabularum constat. [6] In omne autem iudicium sex personae quaeruntur: iudex, accusator, reus et tres testes. Iudex dictus quasi ius dicens populo, sive quod iure disceptet. Iure autem disceptare est iuste iudicare: non est autem iudex si non est in eo iustitia. [7] Accusator vocatus quasi adcausator, quia ad causam vocat eum quem appellat. Reus a re, qua petitur, nuncupatus, quia, quamvis sceleris conscius non sit, reus tamen dicitur, quamdiu in iudicio pro re aliqua petitur. [8] Testes antiquitus superstites dicebantur, eo quod super statum causae proferebantur. Nunc parte ablata nominis, testes vocari. [9] Testis autem consideratur condicione, natura et vita. Condicione, si liber, non servus. Nam saepe servus metu dominantis testimonium subprimit veritatis. Natura, si vir, non femina. Nam (Virg. Aen. 4,569):

Varium et mutabile semper femina.

Vita, si innocens et integer actu. Nam si vita bona defuerit, fide carebit. Non enim potest iustitia cum scelerato habere societatem. [10] Duo sunt autem genera testium: aut dicendo id quod viderunt, aut proferendo id quod audierunt. Duobus autem modis testes delinquunt: quum aut falsa promunt, aut vera silentio obtegunt.


XVI. DE SPECTACVLIS. [1] Spectacula, ut opinor, generaliter nominantur voluptates quae non per semetipsa inquinant, sed per ea quae illic geruntur. Dicta autem spectacula eo quod hominibus publica ibi praebeatur inspectio. Haec et ludicra nuncupata, quod in ludis gerantur aut in cenis. [2] Ludorum origo sic traditur: Lydios ex Asia transvenas in Etruria consedisse duce Tyrreno, qui fratri suo cesserat regni contentione. Igitur in Etruria inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerunt. Inde Romani arcessitos artifices mutuati sunt; et inde ludi a Lydis vocati sunt. Varro autem dicit ludos luso vocatos, quod iuvenes per dies festos solebant ludi exultatione populum delectare. Vnde et eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputant. [3] Nihil iam de causa vocabuli, dum rei causa idolatria sit. Vnde et promiscue ludi Liberalia vocabantur, ob honorem Liberi patris. Ob hoc dispicienda est originis macula, ne bonum aestimes quod initium a malo accepit. Ludus autem aut gymnicus est, aut circensis, aut gladiatorius, aut scenicus. XVII. DE LVDO GYMNICO. [1] Gymnicus ludus est velocitatis ac virium gloria. Cuius locus gymnasium dicitur, ubi exercentur athletae et cursorum velocitas conprobatur. Hinc accidit ut omnium prope artium exercitia gymnasia dicantur. [2] Ante enim in locis certantes cincti erant, ne nudarentur: post relaxato cingulo repente prostratus exanimatus est quidam cursor. Quare ex consilii decreto tunc archon Hippomenes ut nudi deinceps omnes exercitarentur permisit. Ex illo gymnasium dictum, quod iuvenes nudi exercentur in campo, ubi sola tantum verecunda operiuntur. XVIII. DE GENERIBVS GYMNICORVM. [1] Genera gymnicorum quinque: id est saltus, cursus, iactus, virtus atque luctatio. Vnde ferunt quendam regem tot filios adolescentes habentem totidem generibus de regno iussisse contendere. XIX. DE SALTV. [1] Saltus dictus quasi exilire in altum: est enim saltus altius exilire vel longius. XX. DE CVRSV. [1] Cursus a velocitate crurum vocatur; est enim cursus celeritas pedum. XXI. DE IACTV. [1] Iactus dictus a iaciendo. Vnde et piscatorium rete iaculum dicitur. Huic arti usus est arreptos lapides procul ferire, hastas pondere librato iacere, sagittas arcu emittere. XXII. DE VIRTVTE. [1] Virtus est inmensitas virium in labore et pondere corporis [vocata]. XXIII. DE LVCTATIONE. [1] Luctatio a laterum conplexu vocata, quibus comminus certantes innitent, qui Graeca appellatione athletae vocantur. XXIV. DE PALAESTRA. [1] Locus autem luctationis palaestra dicitur. Palaestram autem vel APO TES PALES, id est a luctatione, vel APO TOU PALLEIN, id est a motu ruinae fortis, nominatam dicunt, scilicet quod in luctando, cum medios arripiant, fere quatiant; idque apud Graecos PALLEIN vocatur. Quidam opinantur artem luctandi ursorum contentione monstratam: namque inter ceteras feras eos solos et erigi congressos et subsidere celeriter ac reverti, et modo manibus temtare invicem, modo conplexu abigere sese more luctantium. XXV. DE AGONE. [1] Quae Latine certamina, Graeci AGONAS vocant, a frequentia qua celebrabantur. Siquidem et omnem coetum atque conventum agona dici; ali quod in circulis et quasi agoniis, id est sine angulo locis, ederentur nuncupatos agonas putant. XXVI. DE GENERIBVS AGONVM. [1] Agonum genera fuisse: inmensitas virium, cursui celeritas, sagittandi peritia, standi patientia, ad citharam quoque vel tibias incedendi gestus, de moribus quoque, de forma, de cantandi modulatione, terrestris quoque belli et navalis proelii, perpetiendorumque suppliciorum certamina. XXVII. DE LVDIS CIRCENSIBVS. [1] Ludi Circenses sacrorum causa ac deorum gentilium celebrationibus instituti sunt: unde et qui eos spectant daemonum cultibus inservire videntur. Nam res equestris antea simplex agebatur, et utique communis usus reatus non erat; sed quum ad ludos coactus est naturalis usus, ad daemoniorum cultum translatus est. [2] Itaque Castori et Polluci deputantur haec species, quibus equos a Mercurio distributos historiae docent; sed et Neptunus equestris ludi est, quem Graeci IPPION appellant; sed et Martis et Iovis in ludis equi sunt consecrati, et ipsi quadrigis praesunt. [3] Circenses autem ludi ideo dicti, vel a circumeundo, vel quod, ubi nunc metae sunt, olim gladii ponebantur quos quadrigae circumibant; et inde dicti Circenses, ab ensibus circa quos currebant. Siquidem et in litore circa ripas fluminum currus agitantes, gladios in ordine in ripae litore ponebant, et erat artis equum circa pericula torquere. Inde et Circenses dicti putantur, quasi circum enses. XXVIII. DE CIRCO. [1] Circus Soli principaliter consecratus est a paganis, cuius aedis medio spatio et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverint sub tecto consecrandum quem in aperto habent. Est autem circus omne illud spatium quod circuire equi solent. [2] Hunc Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant. Graeci vero a Circe Solis filia, quae patri suo hoc genus certaminis instituit, adserunt nuncupatum, et ab ea circi appellationem argumentantur. Fuit autem maga et venefica et sacerdos daemonum, in cuius habitu et opera magicae artis et cultus idolatriae recognoscitur. XXIX. DE ORNAMENTIS. [1] Ornamenta circi: ova, meta, oboliscus, carcer. Ova honori Pollucis et Castoris adscribunt, qui illos ovo editos credendo de cygno Iove non erubescunt. [2] Fingunt autem Circensia Romani ad causas mundi referre, ut sub hac specie superstitiones vanitatum suarum excusent. XXX. DE METIS. [1] Metarum quippe appellatione proprie terminum ac finem mundi designare volunt, ab eo quod aliqui emensus finis est, sive ad testimonium orientis occidentisque solis. XXXI. DE OBELISCO. [1] Oboliscum Mesfres rex Aegypti primus fecisse refertur tali ex causa. Quum quodam tempore Nilus violenti inundatione Aegyptum nocuisset, indignatus rex tamquam poenas a flumine exigeret, sagittam in undas misit. Non multum post gravi valitudine correptus lumen amisit, qui post caecitatem visu recepto duos oboliscos Soli sacravit. Oboliscus enim sagitta dicitur, qui ideo in medio Circo ponitur quia per medium mundum sol currit. [2] Medio autem spatio ab utraque meta constitutus oboliscus fastigium summitatemque caeli significat, quum sol ab utroque spatio medio horarum discrimine transcendit. Summo obolisco superpositum est quoddam auratum in modum flammae formatum, quoniam sol plurimum in se caloris atque ignis habet. XXXII. DE CARCERIBVS. [1] In Circo unde emittuntur equi carceres dicuntur, ab ea re qua et ille carcer qui est in civitate; quod, ut ibi homines damnati atque inclusi, ita hic equi cohercentur, ne exeant antequam signum emittant. XXXIII. DE AVRIGIS. [1] Ars Circi: auriga et cursus, equites vel pedites. Auriga proprie dictus quod currum agat et regat, sive quod feriat iunctos equos. Nam aurit, ferit; ut (Virg. Aen. 10,314): Latus aurit apertum. [2] Ipse est et agitator, id est verberator, ab agendo dictus. Aurigae autem duobus coloribus sunt, quibus speciem idolatriae vestiunt. Nam prasinus terrae, venetus caelo et mari a paganis dicatus est. XXXIV. DE QVADRIGIS. [1] Erict(h)onius autem, qui regnavit Athenis, primus quattuor equos iuncxisse fertur; sicut Vergilius auctor est dicens (Georg. 3,113): Primus Erict(h)onius currus et quattuor ausus Iungere equos, rapidisque rotis insistere victor. [2] Fuit autem Minervae et Vulcani filius de caduca in terram libidine, ut fabulae ferunt, procreatus, portentum daemonicum, immo diabolus, qui primus Iunoni currum dedicavit. Tali auctore quadrigae productae sunt. XXXV. DE CVRRV. [1] Currus autem a cursu dictus, vel quia rotas habere videtur [multas]; unde et carrum quasi currum. Quadrigarum vero currus duplici olim temone erant perpetuoque et qui omnibus equis iniceretur iugo. [2] Primus Clisthenes Sicyonius tantum medios iugavit, eisque singulos ex utraque parte simplici vinculo adplicavit, quos Graeci SEIRAFOROUS, Latini funarios vocant, a genere vinculi, quo prius alligabantur. XXXVI. DE EQVIS QVIBVS CVRRIMVS. [1] Quadrigae et bigae, et trigae et seiugae a numero equorum et iugo dicti. Ex quibus quadrigas soli, bigas lunae, trigas inferis, seiugas Iovi, desultores Lucifero et Hespero sacraverunt. Quadrigam ideo soli iungunt quia per quattuor tempora annus vertitur: vere, aestate, autumno et hieme. [2] Bigas lunae, quoniam gemino cursu cum sole contendit, sive quia et nocte et die videtur. Iungunt enim unum equum nigrum, alterum candidum. Trigas diis inferis, quia is per tres aetates homines ad se rapit: id est per infantiam, iuventutem atque senectam. Seiuga maximus currus currit Iovi, propter quod maximum deorum suorum eum esse credunt. [3] Ideo autem rotis quadrigas currere dicunt, sive quia mundus iste circuli sui celeritate transcurrit, sive propter solem, quia volubili ambitu rotat; sicut ait Ennius (Ann. 558): Inde patefecit radiis rota candida caelum. XXXVII. DE SEPTEM SPATIIS. [1] Septem spatia quadrigae currunt referentes hoc ad cursum septem stellarum, quibus mundum regi dicunt, sive ad cursum septem dierum praesentium, quibus peractis vitae terminus consummatur; quorum finis est creta, id est iudicium. XXXVIII. DE EQVITIBVS. [1] Porro equites singulares ideo currere dicunt quia singulariter unusquisque cursum vitae huius peragit atque transit, alius alio tempore sequens alium, per unam tamen viam mortalitatis usque ad propriam metam mortis. XXXIX. DE DESVLTORIBVS. [1] Desultores nominati quod olim, prout quisque ad finem cursus venerat, desiliebat et currebat; sive quod de equo in equum transiliebat. XL. DE PEDITIBVS. [1] Pedites autem aiunt propterea pede currere quia pedibus curritur mortalitati. Ob hoc a superiori parte currunt ad inferiora, id est ab oriente ad occidentem, quia mortales oriuntur et occidunt. Nudi currunt, quia et homini in saeculo nullae reliquiae sunt. Recto spatio currunt, quia inter vitam et mortem nihil distat. Sed haec igitur propterea fingunt ut vanitates suas et sacrilegia excusare conentur. XLI. DE COLORIBVS EQVORVM. [1] Circa causas quoque elementorum idem gentiles etiam colores equorum iunxerunt, russeos enim soli, id est igni, albos aeri, prasinos terrae, venetos mari adsimilantes. Item russeos aestati currere voluerunt, quod ignei coloris sint, et cuncta tunc flavescant. Albos hiemi, quod sit glacialis, et frigoribus universa canescant. Veri prasinos viridi colore, quia tunc pampinus densatur. [2] Item russeos currere Marti sacraverunt, a quo Romani exoriuntur, et quia vexilla Romanorum cocco decorantur; sive quod Mars gaudet sanguine. Albos zephyris et serenis tempestatibus, prasinos floribus et terrae, venetos aquis vel aeri, quia caeruleo sunt colore, luteos, id est croceos, igni et soli, purpureos Iri sacraverunt, quam arcum dicimus, quod is plurimos colores habeat. [3] Sicque, dum hac spectatione deorum cultibus atque elementis mundialibus profanantur, eosdem deos atque eadem elementa proculdubio colere noscuntur. Vnde animadvertere debes, Christiane, quod Circum numina inmunda possideant. Quapropter alienus erit tibi locus quem plurimi Satanae spiritus occupaverunt: totum enim illum diabolus et angeli eius repleverunt. XLII. DE THEATRO. [1] Theatrum est quo scena includitur, semicirculi figuram habens, in quo stantes omnes inspiciunt. Cuius forma primum rotunda erat, sicut et amphitheatri; postea ex medio amphitheatro theatrum factum est. Theatrum autem ab spectaculo nominatum, APO TES THEORIAS, quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos contemplaretur. [2] Idem vero theatrum, idem et prostibulum, eo quod post ludos exactos meretrices ibi prostrarentur. Idem et lupanar vocatum ab eisdem meretricibus, quae propter vulgati corporis levitatem lupae nuncupabantur: nam lupae meretrices sunt a rapacitate vocatae, quod ad se rapiant miseros et adprehendant. Lupanaria enim a paganis constituta sunt ut pudor mulierum infelicium ibi publicaretur, et ludibrio haberentur tam hi qui facerent quam qui paterentur. XLIII. DE SCENA. [1] Scena autem erat locus infra theatrum in modum domus instructa cum pulpito, qui pulpitus orchestra vocabatur; ubi cantabant comici, tragici, atque saltabant histriones et mimi. Dicta autem scena Graeca appellatione, eo quod in speciem domus erat instructa. Vnde et apud Hebraeos tabernaculorum dedicatio a similitudine domiciliorum SKENOPEGIA appellabantur. XLIV. DE ORCHESTRA. [1] Orchestra autem pulpitus erat scenae, ubi saltator agere posset, aut duo inter se disputare. Ibi enim poetae comoedi et tragoedi ad certamen conscendebant, hisque canentibus alii gestus edebant. Officia scenica: tragoedi, comoedi, thymelici, histriones, mimi et saltatores. XLV. DE TRAGOEDIS. [1] Tragoedi sunt qui antiqua gesta atque facinora sceleratorum regum luctuosa carmine spectante populo concinebant. XLVI. DE COMOEDIS. [1] Comoedi sunt qui privatorum hominum acta dictis aut gestu cantabant, atque stupra virginum et amores meretricum in suis fabulis exprimebant. XLVII. DE THYMELICIS. [1] Thymelici autem erant musici scenici qui in organis et lyris et citharis praecanebant. Et dicti thymelici quod olim in orchestra stantes cantabant super pulpitum, quod thymele vocabatur. XLVIII. DE HISTRIONIBVS. [1] (H)istriones sunt qui muliebri indumento gestus inpudicarum feminarum exprimebant; hi autem saltando etiam historias et res gestas demonstrabant. Dicti autem histriones sive quod ab Histria id genus sit adductum, sive quod perplexas historiis fabulas exprimerent, quasi historiones. XLIX. DE MIMIS. [1] Mimi sunt dicti Graeca appellatione quod rerum humanarum sint imitatores; nam habebant suum auctorem, qui antequam mimum agerent, fabulam pronuntiare[n]t. Nam fabulae ita conponebantur a poetis ut aptissimae essent motui corporis. L. DE SALTATORIBVS. [1] Saltatores autem nominatos Varro dicit ab Arcade Salio, quem Aeneas in Italiam secum adduxit, quique primo docuit Romanos adolescentes nobiles saltare. LI. QVID QVO PATRONO AGATVR. [1] Et est plane in artibus scenicis Liberi et Veneris patrocinium, quae privata et propria sunt scenae, de gestu et corporis fluxu. Nam mollitiam Libero et Veneri inmolabant, illi per sexum, illi per luxum dissoluti: quae vero ibi vocibus et modis et organis et lyris transiguntur, Apollines et Musas et Minervas et Mercurios patronos habent. Quod spectaculum, Christiane, odere debes, quorum odisti auctores. LII. DE AMPHITHEATRO. [1] Amphitheatrum locus est spectaculi, ubi pugnant gladiatores. Et inde ludum gladiatorium dictum quod in eo iuvenes usum armorum diverso motu condiscant, et modo inter se aut gladiis aut pugnis certantes, modo contra bestias incedentes; ubi non odio, sed praemio inlecti subeunt ferale certamen. [2] Amphitheatrum dictum, quod ex duobus theatris sit factum. Nam amphitheatrum rotundum est; theatrum vero ex medio amphitheatro est, semicirculi figuram habens. LIII. DE LVDO EQVESTRI. [1] Genera gladiatorum plura, quorum primus ludus equestrium. Duo enim equites praecedentibus prius signis militaribus, unus a parte orientis, alter ab occidentis procedebant in equis albis cum aureis galeis minoribus et habilioribus armis; sicque atroci perseverantia pro virtute sua iniebant pugnam, dimicantes quousque alter in alterius morte prosiliret, ut haberet qui caderet casum, gloriam qui perimeret. Quae armatura pugnabat Martis Duellii causa. LIV. DE RETIARIIS. [1] Retiarius ab armaturae genere. In gladiatorio ludo contra alterum pugnantem ferebat occulte rete, quod iaculum appellatur, ut adversarium cuspide insistente operiret, inplicitumque viribus superaret. Quae armatura pugnabat Neptuno tridentis causa. LV. DE SECVTORIBVS. [1] Secutor ab insequendo retiarium dictus. Gestabat enim cuspidem et massam plumbeam, quae adversarii iaculum inpediret, ut antequam ille feriret rete, iste exsuperaret. Haec armatura sacrata erat Vulcano. Ignis enim semper insequitur, ideoque cum retiario componebatur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt. LVI. DE LAQVEARIIS. [1] Laqueariorum pugna erat fugientes in ludo homines iniecto laqueo inpeditos consecutosque prostrare amictos umbone pellicio. LVII. DE VELITIBVS. [1] Velitum pugna erat ut ultro citroque tela obiectarent. Erat enim eorum varia pugna et spectantibus gratior quam reliqua: velites autem nuncupatos sive a volitatione, sive a civitate Etruscorum quae Veles vocabatur. LVIII. DE FERALI CERTAMINE. [1] Ferarum pugna erat emissas bestias iuvenes excipere, pugnare adversus eas, ultroneo funere certare, non crimine, sed furore. LIX. DE HORVM EXERCITATIONE LVDORVM. [1] Haec quippe spectacula crudelitatis et inspectio vanitatum non solum hominum vitiis, sed et daemonum iussis instituta sunt. Proinde nihil esse debet Christiano cum Circensi insania, cum inpudicitia theatri, cum amphitheatri crudelitate, cum atrocitate arenae, cum luxuria ludi. Deum enim negat qui talia praesumit, fidei Christianae praevaricator effectus, qui id denuo appetit quod in lavacro iam pridem renuntiavit; id est diabolo, pompis et operibus eius. LX. DE TABVLA. [1] Alea, id est lusus tabulae, inventa a Graecis in otio Troiani belli a quodam milite Alea nomine, a quo et ars nomen accepit. Tabula luditur pyrgo, calculis tesserisque. LXI. DE PYRG1S. [1] Pyrgus dictus quod per eum tesserae pergant, sive quod turris speciem habeat. Nam Graeci turrem PURGON vocant. LXII. DE CALCVLIS. [1] Calculi vocati quod lenes sint et rotundi. Vnde et calculus dicitur lapis brevis, qui sine molestia sui brevitate calcatur. Item calculi, quod per vias ordinales eant, quasi per calles. LXIII. DE TESSERIS. [1] Tesserae vocatae quia quadrae sunt ex omnibus partibus. Has alii lepusculos vocant, eo quod exiliendo discurrant. Olim autem tesserae iacula appellabantur, a iaciendo. LXIV. DE FIGVRIS ALEAE. [1] Quidam autem aleatores sibi videntur physiologice per allegoriam hanc artem exercere, et sub quadam rerum similitudine fingere. Nam tribus tesseris ludere perhibent propter tria saeculi tempora: praesentia, praeterita, futura; quia non stant, sed decurrunt. Sed et ipsas vias senariis locis distinctas propter aetates hominum ternariis lineis propter tempora argumentantur. Inde et tabulam ternis discriptam dicunt lineis. LXV. DE VOCABVLIS TESSERARVM. [1] Iactus quisque apud lusores veteres a numero vocabatur, ut unio, [binio,] trinio, quaternio, [quinio], senio. Postea appellatio singulorum mutata est, et unionem canem, trinionem suppum, quaternionem planum vocabant. LXVI. DE IACTV TESSERARVM. [1] Iactus tesserarum ita a peritis aleatoribus conponitur ut adferat quod voluerit, utputa senionem, qui eis in iactu bonum adfert. Vitant autem canem quia damnosus est; unum enim significat. LXVII. DE CALCVLORVM MOTV. [1] Calculi partim ordine moventur, partim vage: ideo alios ordinarios, alios vagos appellant; at vero qui moveri omnino non possunt, incitos dicunt. Vnde et egentes homines inciti vocantur, quibus spes ultra procedendi nulla restat. LXVIII. DE INTERDICTIONE ALEAE. [1] Ab hac arte fraus et mendacium atque periurium numquam abest, postremo et odium et damna rerum; unde et aliquando propter haec scelera interdicta legibus fuit. LXIX. DE PILA. [1] Pila proprie dicitur quod sit pilis plena. Haec et sfera a ferendo vel feriendo dicta. De quarum genere et pondere Dorcatius sic tradit (1): Neu tu parce pilos vivacis condere cervi, Vncia donec erit geminam super addita libram. [2] Inter species pilarum sunt trigonaria et arenata. Trigonaria est qu[i]a inter tres luditur. Arenata, qua in grege, dum ex a circulo adstantium spectantiumque emissa, ultra iustum spatium pilam excipere lusumque inire consueverunt. Cubitalem lusum appellant quum duo comminus ex proximo ac pene coniunctis cubitis pilam feriunt. Suram dicitur dare qui pilam crure prolato feriendam conlusoribus praebent.


 Liber XVII Liber XIX