Jump to content

Etymologiarum libri XX/Liber XX

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Etymologiarum libri XX - Liber XX)
 Liber XIX


DE MENSIS.

[1] Primus Daedalus mensam et sellam fecit. Coquinae apparatum Apicius quidam primus conposuit, qui in eo absumptis bonis morte voluntaria periit; et merito, quia is, qui gulae atque edacitati servit, et animan et corpus interficit. Ab esu et comesu mensae factum vocabulum;

nullum enim alium habet usum. [2] Torus dicitur a tortis herbis quae adcumbentium humeris subponuntur. Stibadium ab stipitibus dictum, quasi stipadium; sic enim prius coeptum est.

Adcubitum a cibo vocatum, quasi ad cibatum epularum. [3] Convivium apud Graecos a conpotatione, APO TOU POTOU. Apud nos vero a convictu rectius appellatur, vel quia vitae conlocutionem habet.

Item convivium a multitudine convescentium; nam privata mensa victus est, convivium non est.

Convivii triplex est modus: discumbendi, edendi, et bibendi. Discumbendi, ut (Virg. Aen. 1,708):

Toris iussi discumbere pictis. Edendi et bibendi, ut (Virg. Aen. 1,723): Postquam prima quies epulis mensaeque remotae, crateras magno statuunt et vina coronant.


DE ESCIS.

[1] Cibus dictus quia capitur ore, sicuti esca quia eam os capit. Victus proprie vocatus quia vitam retinet; unde et ad cibum vocare invitare dicitur. [2] Alimonia dicitur eo quod eius sumptu corpus alatur. Hanc iuvenes accipiunt ad incrementum, senes ad perseverantiam; neque enim subsistere poterit caro nisi confortetur alimentis. Alimentum enim est, quo alimur;

alimonium alendi cura. [3] Afluentia nuncupata quasi rei nimium exuberantis effusio ultra quam satis est, modusque non est. [4] Opulentia ab ope dicta est, quam si discutias, invenies eam tenere modum. Nam quomodo opitulatur quod nimium est, quum incommodius sit saepe quam parum? [5] Epulae ab opulentia rerum dictae. Epulae autem simplices in duo necessaria dividuntur, panem et vinum, et duo superflua, quae terra et mari vescendi causa exquirunt. [6] Dapes autem regum sunt, epulae privatorum. Deliciae nuncupatae quod his delectentur homines, easque suaviter appetant. [7] Pulmentum vocatum a pulte; sive enim sola pultis, sive quid aliud eius permixtione sumatur, pulmentum proprie dicitur. [8] Satietas autem et saturitas sibi differunt:

nam satietas ex uno cibo dici potest, pro eo quod satis sit; saturitas autem a satura nomen accepit, quod est vario alimentorum adparatu conpositum. [9] Crapula est inmoderata voracitas, quasi cruda epula, cuius cruditate gravatur cor et stomachus indigestus efficitur. Inmoderata enim voracitas vitium est, sed tantun id [est] salutis quantum sustentationi naturaeque sufficiat. [10] Iantaculum est primum cibum quo ieiunium solvitur; unde et nuncupatum. Nigidius (109): 'Nos ipsi ieiunia iantaculis levibus polluimus.' [11] Prandium ab apparatu edendi dictum. Proprie autem veteres prandium vocabant omnium militum cibum ante pugnam; unde est illud ducis adloquium: 'Prandeamus tamquam ad inferos cenaturi.' [12] Merenda est cibus qui declinante die sumitur, quasi postmeridie edenda et proximo cenae: unde et antecenia a quibusdam vocantur. [13] Item merendare quasi meridie edere. Annona tractum est a tempore quo Romani veteres ad cibos advocabantur. Sic Martialis (4,8,6):

Imperat excelsos frangere nona toros.

[14] Quod et usque hodie Persae faciunt. Coenam vocari a communione vescentium: KOINON quippe Graeci commune dicunt: unde et communicantes quod communiter, id est pariter, conveniant. Apud veteres enim solitum erat in propatulo vescere et communiter epulari, ne singularitas luxuriam gigneret. Est autem cena vespertinum cibum, quam vespernam antiqui dicebant; in usu enim non erant prandia. [15] Panis dictus quod cum omni cibo adponatur, vel quod omne animal eum adpetat; PAN enim Graece omne dicitur. Cibarius est qui ad cibum servis datur, nec delicatus.

Fermentacius fermentis confectus. Azymus non fermentatus; nam AZUMOS est sine fermento, sincerus. Acrozymus leviter fermentatus, quasi acroazymus. Siligineus panis a frumenti genere nuncupatur; siligo enim genus est tritici. Rubidus, recoctus et rubefactus. Subcinericius, cinere coctus et reversatus: ipse est et focacius. Clibanicius, in testo coctus. [16] Spungia panis aqua diutius malaxatus similam modicam accipit et fermentum modicum, et habet humectationis plus quam omnis panis; unde et spungiae nomen accepit. [17] Placentae sunt quae fiunt de farre. Quae alii liba dicunt, eo quod libeant et placeant. [18] Dulcia sunt genera pistorii operis, a sapore dicta; melle enim asparso sumuntur. Crusta superficies panis: ipsa et fragmenta, quia dividitur, ut fracta. Fermentum a fervore nuncupatum, quod plus prima hora non potest contineri; crescendo enim excedit. Farina et furfures a farre dictae, cuius sunt purgamenta. [19] Amolum flos farinae, tenuissimum, prae levitate de mola eiectum; unde et appellatum, quasi a mola. Simila. Pollines. [20] Carnes dictae quia caro sunt; sive a creando, unde et a Graecis KREAS vocantur. Crudum, quod sit cruentum; est enim cum sanguine. [21] Coctum [quasi coactum, id est ab igne vel aqua violenti modo actum usuque comestionis aptum]. Sed et multi temporis aliquid coctum vocatur. [22] Assum, quod ardeat, quasi arsum. Elixum, eo quod in aqua sola decoquitur. Lixa enim aqua dicitur ab eo quod sit soluta; unde et solutio libidinis luxus, et membra loco mota luxa dicuntur. [23] Frixum a sono dictum quando ardet in oleo.

Salsum, quasi sale asparsum, demtis e medio syllabis [tribus]. Rancidum ex vitio nuncupatum, quod raucos efficiat. Succidia carnes in usum repositae, a succidendo dictae. [24] Lardum, eo quod in domo repositum conservatur; nam antiqui domos lares dicebant. Taxea lardus est Gallice dictum. Vnde et Afranius in Rosa (284): Gallum sagatum pingui pastum taxea.

[25] Axungia ab unctione vocata. Sebum a sue dictum, quasi suebum, quod plus pinguedinis hoc animal habeat. [26] Offa est proprie frustum dentium, cuius diminutivum offellam facit. Vnde et offarii coqui, quia particulatim, id est offatim, excoquunt. Nunc 'offa latrantium', qua, si in os canis iacitur, satiatus ilico conpescitur et silescit. [27] Frustum vocatum quod capiatur a frumine; est enim frumen summa pars gulae. Pulpa dicta quod cum pulte olim mixta vescebatur. Vnde et pulmentarium et pulmentum dictum. [28] Lucanicae dictae quod prius in Lucania factae sunt. Farcimen caro concisa et minuta, quod ea intestinum farciatur, hoc est inpleatur, cum aliarum rerum conmixtione. [29] Minutal vocatum quod fiat de piscibus et isiciis oleribusque minutatim concisis. Aphratum, quod Latine spumeum vocatur; AFROS enim Graece spuma dicitur. Martisia in mortario ex pisce fiunt: inde et nominata. [30] Isocem piscem quendam dictum, ex quo primum isicia facta sunt; et quamvis ex alio genere piscium fiant, initium tamen piscis vocabulum dedit. [31] Galaticae a colore lacteo nominatae; Graeci enim GALA lac dicunt.

Sphaeras a rotunditate Graeco vocabulo appellatas; quidquid enim in rotundum formatur, SFAIRA a Graecis dicitur. [32] Ius coquinae magistri a iure nuncupaverunt, quia [ea] est lex condimenti eius. Hanc Graeci zemam vocant. [33] Caseum vocari quod careat serum, quasi careum: nam serum ei omne deducitur ut ponderibus arguatur. Colostrum lac novum; quod neutri generis est. [34] Lac a Graeco sermone derivatum est pro candore; Graeci enim album LEUKON dicunt. Lac vero et sanguis, quod nutrit et quod nutritur; nam lacte nutrimur, vivimus sanguine. [35] Quactum, quasi coactum, quasi coagulatum; accepta enim secum alia specie coagulat. [36] Mel Graecae appellationis est, quod ab apibus nomen habere probatur; nam apis Graece MELISSA dicitur. Antea autem mella de rore erant, inveniebanturque in arundinum foliis. Vnde et Vergilius (Georg. 4,1):


Hactenus aerii mellis caelestia dona. Siquidem hucusque in India et Arabia conligatum reperitur ramis inhaerens in similitudinem salis. Omne autem mel dulce: Sardum amarum est absinthii causa, cuius copia eius regionis apes nutriuntur. [37] Favum vocari quia comeditur magis quam bibitur; FAGEIN enim Graeci comedere appellant. Aiunt autem medici, et qui de humanorum corporum scripsere naturis, praecipueque Gal[i]enus in libris quorum titulus est ÝPERSIE in quoÝ, puerorum et iuvenum ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere, et noxios esse his aetatibus cibos qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida quaeque in esum sumere; sicut [e] contrario senibus, qui pituita laborant et frigore, calidos cibos et vina vetera prodesse.


III.

[recensere]

DE POTV.

[1] Potio a Graeca derivatione vocata; hanc enim illi POTOS dicunt. Aqua generaliter vocata, quod superficies eius aequalis sit: hinc et aequora. Quam inde recentem dicimus quia non est utilis vetusta, ut vinum, sed statim sublata de flumine et fonte vel puteo; fetescit enim vetusta. [2] Vinum inde dictum quod eius potus venas sanguine cito repleat. Hoc alii, quod nos cura solvat, Lyaeum appellant. Veteres vinum venenum vocabant; sed postquam inventus est virus letiferi sucus, hoc vinum vocatum, illud venenum. Vnde et Hieronymus in libro quem de virginitate servanda scripsit: 'Adolescentulas' inquit 'ita vinum debere fugere ut venenum, ne pro aetatis calore ferventi bibant et pereant.' Inde est quod apud veteres Romanos feminae non utebantur vinum, nisi sacrorum causa certis diebus. [3] Merum dicimus cum vinum purum significamus; nam merum dicimus quidquid purum atque sincerum est, sicut et aquam meram, nulli utique rei mixtam. Hinc et merenda, quod antiquitus id temporis pueris operariis quibus panis merus dabatur; aut quod meridient eo tempore, id est soli ac separatim, non, ut in prandio aut in cena, ad unam mensam. Inde credimus etiam illud tempus, quod post medium diem est, meridiem appellari, quod purum sit. [4] Mustum est vinum e lacu statim sublatum. Dictum autem creditur mustum quod in se limum et terram habeat mixtam; nam mus terra, unde et humus. Cuius tanta vis fervoris est ut vasa quamvis grandia ex eo repleta absque spiramine ilico disrunipat. [5] Roseum vinum, id est cum rubore; rosa enim rubet. Amineum vero quasi sine mineo, id est sine rubore; nam album est. Sucinacium sucinae gemmae simile est, id est fulvi coloris. [6] Limpidum vinum, id est perspicuum, ab aquae specie dictum, quasi lymphidum; lympha enim aqua est.

Turbidum, quasi terbidum, id est terra commixtum, quod est faece. Falernum vinum vocatum a Falerna regione Campaniae, ubi optima vitia nascuntur. [7] Colatum vas proprium nuncupavit in quo deportatur: Gazeum vero regio, unde defertur; Gaza enim oppidum est Palaestinae. Infertum vinum dicitur quod altario libatur atque offertur. Spurcum, quod offerri non licet, aut cui aqua admixta est, quasi spurium, hoc est inmundum. [8] Honorarium vinum, quod regibus et potentibus honoris gratia offertur. Cato de innocentia sua (1): 'Quum essem in provincia legatus, quamplures ad praetores et consules vinum honorarium dabant: numquam accepi, ne privatus quidem.' [9] Crucium vinum est insuave quod servi potant. Acetum, vel quia acutum, vel quia aquatum; vinum enim aqua mixtum cito in hunc saporem redigitur. Vnde et acidum, quasi aquidum. Conditum vocatum, quod non sit simplex, et commixtione pigmentorum conpositum. [10] Lactatum est potio e lacte. Mulsum ex melle mixtum; est enim potio ex aqua et melle, quod Graeci MELIKRATON vocant. [11] Oenomelum mustum melle admixtum vehementerque agitatum atque commotum. Hydromelum, quod fiat ex aqua et malis Matianis. Saccatum liquor est aquae faece vini admixtus et sacco expressus. Lorea. [12] Oxymeli appellatum quod aceti et mellis permixta conficiatur materia, unde et dulcedinem retinet et acorem. Rhodomelum dicitur eo quod in suco rosae mel admisceatur. [13] Melicratum vinum melle mixtum. Medus, quasi melus, quia ex melle fit; sicut calamitas pro cadamitas. Faecula uva pinguis, decocta usque ad crassitudinem mellis ac refrigerata, utilis stomacho. [14] Passum, quidquid ex uva passa conpressum effluxerit.

Dicitur autem passum a patiendo: nam percutitur uva siccior et decoquitur, et inde fit passum. Defrutum dictum est quod defrudatur, et quasi fraudem patiatur. [15] Carenum, eo quod fervendo partem careat; tertia enim parte musti amissa quod remanserit carenum est. Cui contraria sapa est, quae fervendo ad tertiam redacta descenderit. [16] Sicera est omnis potio quae extra vinum inebriare potest. Cuius licet nomen Hebraeum est, tamen Latinum sonat pro eo quod ex suco frumenti vel pomorum conficiatur, aut palmarun fructus in liquorem exprimantur, coctisque frugibus aqua pinguior, quasi sucus, colatur, et ipsa potio sicera nuncupatur. [17] Cervisia a Cerere, id est fruge vocata; est enim potio ex seminibus frumenti vario modo confecta. [18] Caelia a calefaciendo appellata; est enim potio ex suco tritici per artem confecta. Suscitatur enim igne illa vis germinis madefactae frugis ac deinde siccatur et post in farinam redacta molli suco admiscitur, quo fermentato sapor austeritatis et calor ebrietatis adicitur. Quae fit in his partibus Hispaniae cuius ferax vini locus non est. Fex dicta, quod sese vasis emergendo adfigat. [19] Garum est liquor piscium salsus, qui olim conficiebatur ex pisce quem Graeci GARON vocabant; et quamvis nunc ex infinito genere piscium fiat, nomen tamen pristinum retinet a quo initium sumpsit. [20] Liquamen dictum eo quod soluti in salsamento pisciculi eundem humorem liquant. Cuius liquor appellatur salsugo vel muria. Proprie autem muria dicitur aqua sale commixta, effectaque gustu in modum maris. [21] Sucus dicti quod sacco exprimantur, ut ptisanae. Ptisana, zema, apozema Graeca vocabula sunt.


DE VASIS ESCARIIS.

[1] Vasa dicta a vescendo, quad in ea escae adponantur. Cuius diminutivum vascula, quasi vescula. [2] Fictilia dicta quod fiant et fingantur ex terra. Fingere enim est facere, formare et plasmare, unde et figuli dicuntur. Et vas fictile dicitur non fictum [in] illud quod mendacium est, sed quod formatur, ut sit et habeat aliquam formam. Vnde et Apostolus dicit (Rom. 9,20): 'Numquid dicit figmentun ei qui se finxit: Quare me sic fecisti?' [3] Fictilia vasa in Samo insula prius inventa traduntur, facta ex creta et indurata igni; unde et Samia vasa: postea inventum et rubricam addere et ex rubra creta fingere. Antiquiorem autem fuisse usum fictilium vasorum quam fundendi aeris aut argenti; apud veteres enim nec aurea nec argentea, sed fictilia vasa habebantur; sicut ad vina doliis excogitatis, ad aquas amphoris, hydriis ad balneas, ac reliquis quae in usibus hominum aut rota fiunt aut manu aptantur. [4] Argilla autem excocta testae vocabulum suscipit quia, dum mollis esset, efficitur tosta, nec communicat cum vocabulo pristini generis, quia quod fuit non est. [5] Arretina vasa ex Arretio municipio Italiae dicuntur, ubi fiunt; sunt enim rubra. De quibus Sedulius (prol.):

Rubra quod adpositum testa ministrat olus.

[6] Samia vasa quidam putant ab oppido Samo Graeciae habere nomen. Alii dicunt cretam esse Italiae, quae non longe a Roma nascitur, quae samia appellatur. [7] Caelata vasa argentea vel aurea sunt, signis eminentioribus intus extrave expressa, a caelo vocata, quod est genus ferramenti, quem vulgo cilionen vocant. [8] Chrysendeta vasa deaurata; Graecum est. Anaglypha, quod superius sint sculpta; Graeci enim ANO sursum, GLUFE sculpturam dicunt, id est sursum sculpta. [9] Discus antea scus ab specie scuti; unde et scutella. Postea discus vocatus quod det escas, id est adponat; a quo et discumbentes dicti: sive APO TOU DISKIN, id est quod iaciant. [10] Messorium vocatum a mensa per derivationem, quasi mensorium. Parapsis quadriangulum et quadrilaterum vas, id est paribus absidis. Patena, quod dispansis patentibusque sit oris. [11] Lancis. Gavata, quia cavata, G pro C littera posita. Hinc et conca; sed illa cavata, ista concava: sic et Graeci haec nuncupant. Scutella ab scuto per diminutionem; est enim eiusdem similis. [12] Apophoreta a Graecis a ferendo poma vel [aliud] aliquid nominata; est enim plana. Salinum vas aptum salibus. Idem et sulzica, quasi salzica.

Acitabulum quasi acetaforum, quod acetum ferat. [13] Coclear ab usu prius coclearum dictum.

Hinc est illud veterum distichon (Mart. 14,121):

Sum cocleis habilis et nec minus utilis ovis. Numquid scis potius quur cocleare dicor? [14] Trisceles Graeco nomine, Latine tripedes: qui autem quattuor pedibus insistunt abusive dicuntur. [15] In vasculis autem tria quaeruntur quae placeant: manus artificis, pondus argenti, splendor metalli.


DE VASIS POTATORIIS.

[1] Poculum a potando nominatum; est enim omne vas in quo bibendi est consuetudo. Phialae dictae quod ex vitro fiant; vitrum enim Graece VALOS dicitur. [2] Paterae phialae sunt dictae vel quod in ipsis potare solemus, vel quod patentes sunt dispansisque labris. [3] Cratera calix est duas habens ansas, et est Graecum nomen. Declinatur autem apud eos hic crater; nam Latine haec cratera dicitur. Vnde Persius (2,51):

Si tibi crateras argenti; Vergilius (Aen. 1,724): Crateras magno statuunt et vina coronant. Fiebant autem primum a conexionibus virgularum; unde et dictae craterae APO TOU KRATEIN, id est quod se invicem teneant. [4] Cyathi quoque, scyphi, cymbia, et ipsa poculorum sunt genera. Ex quibus cymbia pocula dicta sunt ex similitudine cymbae navis. Amystis species poculi qua ductim, id est uno spiritu, bibitur. Baccea primum a Baccho, quod est vinum, nominata, postea in usibus aquariis transiit. [5] Calices et calathi et scalae poculorum genera, antea ex ligno facta, inde et vocata; Graeci enim omne lignum KALA dicebant. Ampulla quasi ampla bulla: similis est enim rotunditate bullis quae ex spumis aquarum fiunt atque ita inflantur vento.


DE VASIS VINARIIS ET AQVARIIS.

[1] Oenophorum vas ferens vinum; OINOS enim vinum est. De quo est illud (Lucil. 139):

Vertitur oenophori fundus, sententia nobis. [2] Flascae ex Graeco vocabulo dictae. Haec pro vehendis ac recondendis fialis primum factae sunt, unde et nuncupatae; postea in usum vini transierunt, manente Graeco vocabulo unde sumpserunt initium. [3] Lagoena et Sicula Graeca nomina sunt, inflexa ex parte ut fierent Latina. Illi enin LAGENOS, nos lagoena; illi SIKELE, nos Siculam dicimus. [4] Cantharus. Hydria genus vasis aquatilis per derivationem vocata; UDOR enim Graeci aquam dicunt. Situla, quod sitientibus apta sit ad bibendum; quod vas Graeci KADON vocant. [5] Catinum vas fictile, quod melius neutro dicitur quam masculino; sicut et salinum dicitur vas aptum salibus. Orca est amphorae species, cuius minore vocabulo urceus diminutivo urceolus est. Scyphus, in quo manus lavamus. [6] Seriola est orcarum ordo directus vel vas fictile vini apud Syriam primum excogitatum; sicut Cilicises a Cilicia nuncupati, unde [et] primum advectae sunt. [7] Dolium. Cupos et cupas a capiendo, id est accipiendo, aquas vel vinum vocatas; unde et caupones. Vtres ab utero. Mulgarium vas in quo mulguntur pecora: idem et mulctrum, ab eo quod in eo mulgitur lac. [8] Labrum vocatum eo quod in eo labationem fieri solitum est infantium, cuius diminutivum labellum. Idem et albeum, quod in eo ablutionem fieri solitum est. Pelves vocatae quod pedes ibi laventur. [9] Sifon vas appellatum quod aquas sufflando fundat; utuntur enim hos [in] oriente. Nam ubi senserint domum ardere, currunt cum sifonibus plenis aquis et extingunt incendia, sed et camaras expressis ad superiora aquis emundant. VII. DE VASIS OLEARIIS. [1] Hemicadium, vas olearium. Scortia, vas olearium eo quod sit ex corio dictum. [2] Alabastrum vas unguentarium e lapide sui generis cognominatum, quem alabastriten vocant, qui incorrupta unguenta conservat. [3] Pyxides vascula unguentaria ex buxo facta; nam quod nos buxum, Graeci PUKSON vocant. [4] Lenticula vasculum olearium, ex aere aut argento factum, a liniendo dictum: his enim reges et sacerdotes liniebantur.


VIII.

[recensere]

DE VASIS COQVINARIIS. [1] Omnia vasa coquendi causa parata cocula dicuntur. Plautus (frag. 181):

Aeneis coculis mihi excocta est omnis misericordia. [2] Olla dicta pro eo quod ebulliat in ea aqua igni subiecto, ut altius vapor emittitur. Vnde et bulla dicitur, quae in aqua venti intus spiritu sustentatur. Patella quasi patula; olla est enim oris patentioribus. [3] Caccabus et cucuma a sono fervoris cognominantur. Haec in Graecis et Latinis communia nomina habent; sed utrum Latini a Graecis an Graeci a Latinis haec vocabula mutuassent incertum est. [4] Lebetae aeneae sunt Graeco sermone vocatae; sunt enim ollae minores in usum coquendi paratae. [5] Sartago ab strepitu sonus vocata quando ardet in ea oleum. Tripedes appellatae quod tribus pedibus constent: has Graeci tripodas vacant. [6] Mola a sui rotunditate vocata, ut mala pomorum: sic et Graeci. Cribrum, quod ibi currat frumentum, quasi currifrum. Rutabulum dictum a proruendo stercora, sive ignem panis coquendi gratia.


DE VASIS REPOSITORIIS. [1] Gazophylacium arca est ubi colliguntur in templo ea quae ad indigentiam pauperum mittuntur. Compositum est autem nomen de lingua Persa et Graeca; gaza enim lingua Persarum thesaurum, FULAKION Graece custodia interpretatur. [2] Arca dicta quod arceat visum atque prohibeat. Hinc et arcivum, hinc et arcanum, id est secretum, unde ceteri arcentur. [3] Cibutum Graecum nomen est, quod nos arcam dicimus. Loculus ad aliquid ponendum in terra factus locus, seu ad vestes vel pecuniam custodiendam; unde et per diminutionem dicitur. [4] Mozicia, quasi modicia, unde et modicum; Z pro D, sicut solent Itali dicere ozie pro hodie. Scrinia. [5] Saccus a sago dictus, quod eo consuto efficiatur quasi sagus. Marsuppium sacculus nummorum, quem Graeci MARSIPION appellant. Quaedam enim Graeca nomina in Latinum paulo inflectuntur propter Romanum eloquium. [6] Sitarciae nautarum sunt, ab eo quod sutae sunt. Involucrum dictum quod aliquid in se teneat involutum. [7] Fiscus sacculus est publicus, unde et fiscellae et fiscinae dicuntur: hunc habent exactores, et in eo mittunt debitum publicum quod redditur regibus. Fiscus autem primae positionis est, derivativum fiscina, diminutivum fiscella. [8] Canistrum fissis cannis contexitur, unde et nuncupatum: alii Graecum adserunt. Cistella a costis ex canna vel ligno, quibus contexitur, nominata. [9] Cophinus est vas ex virgulis, aptum mundare stercora et terram portare. De quo dicit Psalmista pro Israel (81,7) 'Manus eius in cophino servierunt.' Dictus autem covinus quasi covus, quasi cavus. Corves dicti, quia curvatis virgis contexuntur. [10] Sporta vel quod ab sparto fieri solet, vel quod exportet aliquid. [Sporta ab sparto dicta, non ab exportando sicut quidam volunt: prius enim de sparto fiebant.]


DE VASIS LVMINARIORVM. [1] Ab igne colendo et ligna antiqui appellaverunt focum: FOS enim Graece, Latine ignis est, unde et iuxta philosophos quosdam cuncta procreantur. Et revera sine calore nihil nascitur, adeo ut de septentrione [poeta] dicat (Lucan. 4,108):

Sterili non quidquam frigore gignit. Varro autem focos ait dictos quod foveant ignes; nam ignis ipsa flamma est; quidquid autem ignem fovet, focus vocatur, seu ara sit, sive quid aliud in quo ignis fovetur. [2] Lucerna a lychno dicta est; unde et brevis est lu, ut Persius (5,181): Dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae. Si enim a luce diceretur, non staret versus. Licinius autem quasi lucinius; est enim cicindela lucernae. [3] Candelabrum a candelis dictum, quasi candelaforum, quod candelam ferat. Cereus per derivationem a cera nomen habet ex qua formatur. De quo quidam (Mart. 14,42): Hic tibi nocturnos praestabo cereus ignis: [nam] subducta luce altera lux tibi sum. [4] Lacunaria pendentia [sunt] lumina, quasi lucanaria, id est in aere lucentia. [5] Funalia dicuntur quae intra ceram sunt, dicta a funibus quos ante usum papyri cera circumdatos habuere maiores; unde et funera dicuntur. Funalia autem Graeci scolaces dicunt, quod sint scoliae, hoc est intorti. Hos Romani funes et funalia nominabant. Funalia candelabra apud veteres extantes stimulos habuerunt obuncos, quibus funiculi cera vel huiuscemodi alimento luminis obliti figebantur. Idem itaque et stimuli praeacuti funalia dicebantur. [6] Lampas flamma est in vertice lucens, dicta quod lambentis motum ostendere videatur. Fax dicta quod focos faciat: cuius diminutivum facula. [7] Lanterna inde vocatur quod lucem interius habeat clausam. Fit enim ex vitro, recluso intus lumine ut venti flatus adire non possit, et ad praebendum lumen facile ubique circumferatur. [8] Lucubrum vocatum quod luceat in umbra; est enim modicus ignis qui solet ex tenui stuppa ceraque formari. [9] Pyra est quae in modum arae ex lignis construi solet ut ardeat; PUR enim ignis dicitur. Sed pyra est ipsa lignorum congeries quum nondum ardet; rogus est, quum ardere coeperit; bustum vero iam exustum vocatur. [10] Farum turris est maxima, quam Graeci ac Latini in commune ex ipsius rei usu farum appellarunt eo quod flamnarum indicio longe videatur a navigantibus, sicut supra (15,2,37) praediximus, qualem Ptolomeus iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Vsus eius est nocturno navium cursu ignes ostendere ad pronuntianda vada portusque introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant: nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portibus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt; nam FOS lux est, OROS visio dicitur. Vnde et Lucifer Graece FOSFOROS appellatur.


DE LECTICIS ET SELLIS.

[1] Lecticae a lectis herbis vocatae. Stratus ab sternendo dictus, quasi storiatus. In his solis antiqui ad dormiendum adcubabant, nondum laneis stramentis repertis. Storia, quod sit terra strata. [2] Cama est brevis et circa terram; Graeci enim CHAMAI breve dicunt. Cubile est cubandi locus. Grabatum Graecum est. Baianula est lectus qui in itinere baiolatur, a baiolando, id est deportando. [3] Pulvinar lectus divitum est: inde et pulvillus. Spingae sunt in quibus sunt spingatae effigies, quos nos gryphos dicimus. Punicani lecti parvi et humiles primum a Cartagine advecti, et inde nominati. [4] Lecticae, sive plutei lecti. De quo Rutilius Rufus de vita sua (13): 'Primum,' inquit, 'contra consuetudinem imperatorum ipse pro lectis lecticis utebatur.' [5] Sponda autem exterior pars lecti, pluteus interior. Geniales lecti proprie sunt qui sternuntur puellis nubentibus; dicti autem a generandis liberis. [6] Cunabula sunt lectuli in quibus infantes iacere consuerunt, dicta quod partui adhibeantur, quasi cynabula; nam KUEIN est Graece eniti. [7] Feretrum dicitur eo quod in eo mortui deferantur; et est Graecum nomen; nam FERETRON dicitur APO TOU FEREIN, id est a ferendo. Nam Latine capulus dicitur, quod super capita hominum feratur. Sic Plautus ait (Mil. 628): 'capularis senex,' id est vicinus capulo. [8] Scamna sunt quae lectis altioribus adponuntur; dicta autem ab scandendo [id est ascendendo]. Hinc et scabilli, qui lectis parvis vel sellis ob ascensum adponuntur. Scabillum autem et subpedaneum dicitur; nam quod dicunt Graeci UPOPODION, dixerunt Latini scabillum, et alii [dixerunt] suppedaneum, quod sub pedibus sit. Scansilia gradus sunt ubi honorati in sedibus sedent. [9] Sedes dictae quoniam apud veteres Romanos non erat usus adcumbendi; unde et considere dicebantur. Postea, ut ait Varro de Vita populi Romani, viri discumbere coeperunt, mulieres sedere, quia turpis visus est in muliere adcubitus. Sedis singulari numero proprie regni est, qui Graece THRONOS dicitur. Item thronum Graeci dicunt; nos solium. Subsellia vero ceterorum, cathedrae doctorum. [10] Solium, in quo reges sedent propter tutelam corporis sui, secundum quosdam a soliditate dictum, quasi solidum; secundum alios per antistichon, quasi sodium, a sedendo. Vnde et sella quasi sedda dicta est, et subsellia quasi subseddia. [11] Sella curulis erat in quibus magistrati sedentes iura reddebant. Dictae autem curules, quia apud veteres praetores et consules propter itineris longinquitatem curru forum provehebantur; sellae autem, quae post eos vehebantur, quibus sedentes dicere iura solebant, a curru curules sellae sunt nominatae. [12] Tripodes scamelli sunt, habentes tres pedes. Sed et candelabra tripoda sunt, quia similiter tres habent pedes.


XII.

[recensere]

DE VEHICVLIS.

[1] Carrum a cardine rotarum dictum; unde et currus dicti, quod rotas habere videntur. Rota autem dicta quod ruat; et rotundum a rota vocatum. [2] Reda genus vehiculi quattuor rotarum. Has antiqui retas dicebant, propter quod haberent rotas. [3] Carpentum pompaticum vehiculi genus [est], quasi carrum pompaticum. Plaustrum vehiculum duarum rotarum quo onera deferuntur: et dictum plaustrum, quia volvitur, quasi diceret pilastrum. Caracutium vehiculum altissimarum rotarum, quasi carrum acutum. Capsus carruca undique contecta, quasi capsa. [4] Pilentum vel petorritum contecta quattuor rotarum vehicula, quibus matronae olim utebantur. Vergilius (Aen. 8,666): Pilentis matres [in] mollibus. Horatius (Sat. 1,6,104):

Plures calones atque caballi pascendi, ducenda petorrita. Erant autem antea pilenta veneti coloris, non, ut nunc sunt, russati; quibus nisi castae matronae uti non poterant, sicut nec vittis. [5] Basterna vehiculum [itineris, quasi viae sternax, mollibus stramentis conposita, a duobus animalibus deportata].


XIII.

[recensere]

DE RELIQVIS QVAE IN VSV HABENTVR.

[1] Baculus a Bacco repertore vitis fertur inventus, quo homines moti vino inniterentur. Sicut autem a Bacco baculus, ita a baculo bacillum per diminutionem. [2] Fustes, quod praefixi in terram stent, quos palos rustici vocant; quibus iuvenes pro criminibus feriuntur. Vectes dicti quod manibus vectentur, unde ostia saxaque velluntur. [3] Forfices: secundum etymologiam, si a filio dicuntur, F ponitur, ut forfices quae sunt sartorum; si a pilo, P, ut forpices quae sunt tonsorum; si ab accipiendo, C, ut forcipes, eo quod formum capiant, quae sunt fabrorum. [4] Formum enim dixerunt antiqui calidum; unde et formosus. Novacula [eo quod innovet faciem]. Pectines dici eo quod pexos capillos faciant atque conpositos. Calamistrum acus est quae calefacta et adhibita calefacit et intorquet capillos. [5] Vnde et calamistrati appellantur qui comam torquent. Clavis dicta quod claudat et aperiat. Catenatum, quod capiendo teneat. Horologia, quod ibi horas legamus, id est colligamus; est enim in solariis positum, ubi a clavo per lineas currit umbra, ut quamcumque diei horam ostendat.


XIV.

[recensere]

DE INSTRVMENTIS RVSTICIS.

[1] Vomer dictus quod vi humum eruat, seu ab evomendo terram. De quo Lucretius (1,314):

Vncus aratri ferreus, occulto decrescit vomer in arvis. [2] Sumitque per detrimenta fulgorem Aratrum ab arando terram vocatum, quasi araterrium. Buris est curvamentum aratri, dictum quasi BOOS OURA, quod sit in similitudinem caudae bovis. Dentale est aratri pars prima; in quo vomer inducitur quasi dens. [3] Cultelli a cultura dicti, eo quod ex ipsis putationem veteres in arbore utebantur et vite, priusquam falces essent repertae. [4] Falcis est qua arbores putantur et vites; dicta autem falcis quod his primum milites herbam filicem solebant abscidere. Vnde est illud (Mart. 14,34): Pax me certa ducis placidos curvavit in usus: agriculae nunc sum, militis ante fui. [5] Falcastrum a similitudine falcis vocatum: est autem ferramentum curvum cum manubrio longo, ad densitatem veprium succidendam. Hi et runcones dicti, quibus vepres secantur, a runcando dicti. [6] Serrula est praetenuis lammina ferri dentium mordacitate resecans arbores seu ramos. Rastra quoque aut a radendo terram aut a raritate dentium dicta. Ligones, quod terram levent, quasi levones. [7] Scudicia dicta eo, quod circa codicem terram aperiat; et quamvis eius usus in reliquis operibus habeatur, nomen tamen ex codice retinet. Hanc alii generaliter fossorium vocant, quod foveam faciat, quasi fovessorium. [8] Sarculus. Sunt autem vel simplices vel bicornes. Pastinatum vocant agriculae ferramentum bifurcum quo semina panguntur. Vnde etiam repastinari dictae sunt vineae veteres quae refodiuntur. [9] Cylindrus lapis est teretis in modum columnae qui a volubilitate nomen accepit. De quo Vergilius (Georg. 1,178): Area cum primis ingenti aequanda cylindro, et vertenda manu. [10] Tribula genus vehiculi unde teruntur frumenta, et ob hoc ita vocatum. Pala, quae ventilabrum vulgo dicitur, a ventilandis paleis nominata. [11] Furcillae dictae eo quod his frumenta celluntur, id est moventur. Vnde et oscilla dicta ab eo quod cillantur, hoc est moveantur, ora. Nam cillere est movere. [12] Tesserae sunt quibus frumentorum numerus designatur. Trapetum mola olivarum. Prelum trabes quo uva calcata premitur, a premendo vocatum, quasi pressorium. Prelum, quo premitur oleum. Lacus, quo liquatus profluat, quo ab uvis vel olivis torquendo oleum vinumque exigitur. [13] Verennes a vehere, id est exportare, nominatae.

Qualos corbes colaque prelorum per quos mustum fluit, a colando dictos. Fisclum quasi fiscolum, a colando oleum dictum, vel quasi fiscella olei.


DE INSTRVMENTIS HORTORVM.

[1] Rota dicta quod quasi ruat: est enim machina de qua e flumine aqua extrahitur. Lucretius (5,517):

In fluvio versare rotas atque austra videmus.

[2] Austra autem, id est rota, ab auriendo aquam dicta. Girgillus, quod in giro vertatur: est enim lignum in transversa pertica mobile ex quo funis cum situla vel utre in puteum dimittitur auriendae aquae causa. [3] Telonem hortulani vocant lignum longum quo auriunt aquas. Et dictum telonem a longitudine; TELON enim dicitur iuxta Graecos quidquid longum est; unde et mustelam vocant quasi mus longus. Hoc instrumentum Hispani ciconiam dicunt, propter quod imitetur eiusdem nominis avem, levantes aqua ac deponentes rostrum, dum clangit. Ama. [4] Lupus, qui et canicula, ferreus arpax, quia, si quid in puteum decidit, rapit et extrahit; unde et nomen accepit. Arpax autem dictus quia arripit; arpe enim [est] Graece rapere. Sarculus.


XVI.

[recensere]

DE INSTRVMENTIS EQVORVM.

[1] Phalerae ornamenta equorum sunt; et est sermo Graecus. Frena dicta quod equos fremere cogant, vel quod haec equi frendant [id est inprimant] dentibus et obmordeant. Vnde et nefrendes dicti adhuc lactantes porculi, quod nondum aliquid frendant, id est comminuant dentibus. Hinc et faba fresa, quae molita est. [2] Lupati sunt freni asperrimi:

dicti autem lupati a lupinis dentibus, qui inaequales sunt, unde etiam eorum morsus vehementer obest. Camus. [3] Habenas ab habendo dictas, quod his equos habeamus, hoc est teneamus; unde [et] equi habiles dicti. Haec et retinacula a retinendo. Lora. [4] Capistri a capite iumentorum dicti. Sella a sedendo, quasi sedda. Antela quasi antesella, sicut et postela quasi postsella Cingulum hominum generis neutri est; nam animalium genere feminino dicimus has cingulas. [5] Sagma, quae corrupte vulgo salma dicitur, ab stratu sagorum vocatur: unde et caballus sagmarius, mula sagmaria. Capulum funis a capiendo, quod eo indomita iumenta conprehendantur.

[6] Calcaria dicta quia in calce hominis ligantur, id est in pedis posteriori parte, ad stimulandos equos, quibus aut pugnandum est aut currendum, propter pigritiam animalium aut timorem. Nam ex timore stimuli nuncupati, licet sint et libidinis stimuli. [7] Strigiles nuncupati a tergendo, quod his equi tergantur. Character est ferrum caloratum quo notae pecudibus inuruntur: CHARAKTER autem Graece, Latine forma dicitur. [8] Cauterium dictum quasi cauturium, quod urat et provida sit in eum severaque cautio ut, dum videtur, cuius sit, avaritia refrenetur. Quod interdum pro signo, interdum pro cura adhibetur, ut vis morbi ignis ardore siccetur.

 Liber XIX