Fabulae (Aesopus) - 10. De rustico et colubro

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Dum niue candet humus, glacies dum sopit aquarum
Cursus, in colubrum turbida seuit hyemps.
Hunc uidet, hunc reficit hominis clemencia.  uentum
Temperat huic tecto, temperat igne gelu.
Ore serit uirus coluber, sic toxicat edem.
Hospes ait colubro: Non rediturus abi.
Non exit coluber nec uult exire, sed heret
Amplectensque uirum sibila dira mouet.
Reddere gaudet homo nequam pro melle uenenum,
Pro fructu penam, pro pietate dolum.