Fabulae (Aesopus) - 12. De mure urbano et rustico

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Rusticus urbanum mus murem suscipit ede,
Commodat ad mensam, mensaque mente minor.
In mensa tenui satis est inmensa uoluntas.
Nobilitat uiles frons generosa dapes.
Facto fine cibis urbanum rusticus audit.
Vrbani socius tendit in urbis opes.
Ecce penu subeunt, inseruit amicus amico,
Inuigilat mense, fercula mensa gerit.
Emendat conditque cibos clemencia uultus,
Conuiuam saciat plus dape frontis honor.
Ecce sere clauis immurmurat, hostia latrant.
Ambo timent, fugiunt ambo, nec ambo latent.
Hic latet, hic latebras cursu mendicat inepto.
Assuitur muro reptile muris honus.
Blanda penu clauso parcit fortuna timori.
Ille tamen febrit, teste tremore timet.
Exit qui latuit, timidum sic lenit amicum:
Gaude, carpe cibos, hec sapit esca fauum.
Fatur qui timuit: Latet hoc in melle uenenum,
Fellitumque metu non puto dulce bonum.
Quam timor obnubit, non est sincera uoluptas.
Non est sollicito dulcis in ore fauus.
Rodere malo fabam, quam cura perpete rodi,
Degenerare cibos cura diurna facit.
Hijs opibus gaude, qui gaudes turbine mentis.
Pauperiem ditet pax opulenta michi.
Hec bona solus habe, que sunt tibi dulcia soli.
Det precium dapibus uita quieta meis.
Finit uerba, redit.  preponit tuta timendis,
Et quia summa timet, tucius ima petit.
Pauperies si leta uenit, tutissima res est.
Tristior inmensas pauperat usus opes.