Fabulae (Aesopus)/13. De uulpe et aquila

E Wikisource
(Redirectum de Fabulae (Aesopus) - 13. De uulpe et aquila)
13. De uulpe et aquila

 12. De mure urbano et rustico 14. De aquila et testudine 

Dum uulpes aquilam pro rapta prole perungit
Melle precum, predam reddere nescit auis.
Preda gemit nidique timet cibus esse gulosi,
Sed redimit natos utilis arte parens.
Arboreum zonat stipulis et uimine truncum,
In stipulam docto dirigit ore facem.
In pullos aquile coniurat copia fumi.
Hunc tamen et uulpem prouida pacat auis.
Non sit qui studeat, quia maior, obesse minori,
Cum bene maiori possit obesse minor.

 12. De mure urbano et rustico 14. De aquila et testudine