Fabulae (Aesopus) - 17. De asino et catulo et domino

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Murmuris et caude studio testatus amorem
Nunc lingua catulus, nunc pede palpat herum.
Gaudet herus comitque canem comitemque ciborum
Efficit.  alludit turba ministra cani.
Arte pari similesque cibos similemque fauorem
Lucrari cupiens inquit asellus inhers:
Me catulo prefert uite nitor, utile tergum,
Nec placeo fructu, sed placet ille ioco.
Ludam.  lude places.  sic ludit tempore uiso,
Vt ludo placeat, ludit et instat hero.
Blandiri putat ore tonans, humerisque priorum
Pressis mole pedum se putat esse pium.
Clamat herus.  uult clamor opem.  subit ordo clientum.
Multa domat multo uerbere claua reum.
Quod natura negat, nemo feliciter audet.
Displicet inprudens, unde placere putat.