Frigida sopito blanditur silua leoni.
Cursitat hic murum ludere prompta cohors.
Pressus mure leo murem rapit. ille precatur,
Ille precem librat, supplicat ira preci.
Hec tamen ante mouet animo: Quid mure perempto
Laudis emes? summos uincere parua pudet.
Si nece dignetur murem leo, nonne leoni
Dedecus et muri ceperit esse decus?
Si uincat minimum summus, sic uincere uinci est.
Vincere posse decet, uincere crimen habet.
Sit tamen esse decus, sit laus sic uincere, laus hec
Et decus hoc minimo fiet ab hoste minus.
De precio uicti pendet uictoria. uictor
Tantus erit, uicti gloria quanta fuit.
Mus abit et grates reddit, si reddere possit
Spondet opem. solus fit mora parua dies.
Nam leo rete subit nec prodest uiribus uti,
Sed prodest querulo murmure dampna loqui.
Mus redit, hunc reperit, cernit loca, uincula rodit,
Hac ope pensat opem. sic leo tutus abit.
Rem potuit tantam minimi prudencia dentis,
Cui leo dans ueniam se dedit ipse sibi.
Tu qui summa potes, ne despice parua potentem.
Nam prodesse potest, si quis obesse nequit.