Fabulae (Aesopus) - 21b. De ranis a Ioue querentibus regem

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Cum nichil auderet ludentes ledere ranas,
Supplicuere Ioui, ne sine rege forent.
Iupiter huic uoto risum dedit.  Ausa secundas
Rana preces subitum sensit in amne sonum.
Nam Ioue dante trabem, trabis ictu flumine moto,
Demersit subitus guttura rauca timor.
Placito rediere metu, uidere tigillum,
Stando procul regem pertimuere suum.
Vt nouere trabem per se non posse moueri,
Pro duce fecerunt tercia uota Ioui.
Ira iouem mouit, regem dedit, intulit ydrum.
Ydrus hiante gula cepit obire lacum.
Clamitat ecce lacus: Morimur, pie Iupiter, audi,
Jupiter, exaudi!  Iupiter, affer opem!
Nos sepelit uenter, nostri sumus esca tyranni.
Aufer cedis opus, redde quietis opes.
Ille refert: Emptum longa prece ferte magistrum.
Vindicet eternus ocia spreta metus.
Omne boni precium nimio uilescit in usu,
Fitque mali gustu dulcius omne bonum.
Si quis habet quod habere decet, sit letus habendo.
Alterius non sit. qui suus esse potest.