Fabulae (Aesopus) - 40. De rana et boue

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Equari uult rana boui, tumet ergo.  tumenti
Natus ait: Cessa, pre boue tota nichil.
Rana dolet meliusque tumet.  premit ille tumentem:
Vincere non poteris, uicta crepare potes.
Tercius iratam uexat tumor.  illa tumoris
Copia findit eam.  guttura rupta patent.
Cum maiore minor conferri desinat et se
Consulat et uires temperet ipse suas.

Explicit liber secundus.  Incipit tercius.