Jump to content

Fabulae (Aesopus)/43. De equo et asino

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Fabulae (Aesopus) - 43. De equo et asino)
43. De equo et asino

 42. De leone et equo 44. De quadrupedibus et auibus 

Gaudet equs faleris, freno, sellaque superbit,
Ista quidem uestit aureus arma decor.
Obstat asellus equo. uicus premit artus asellum,
Vexat honus, tardat natus eundo labor.
Quod sibi claudit iter, sonipes inclamat asello:
Occurris domino, uilis aselle, tuo.
Vix tibi do ueniam de tanti crimine fastus,
Cui uia danda fuit libera, dignus eram.
Supplicat ille minis, nutatque timore silendo
Tucior et surda preterit aure minas.
Summus equi declinat honor. dum uincere certat,
Vincitur et cursum uiscera rupta negant.
Priuatur faleris, freno priuatur honesto.
Hunc premit assiduo reda cruenta iugo,
Huic tergum macies acuit, labor ulcerat armos.
Hunc uidet, inque iocis audet asellus inhers:
Dic, sodes, ubi sella nitens, ubi nobile frenum?
Cur est hec macies, cur fugit ille nitor?
Cur manet hic gemitus, cur illa superbia fugit?
Vindicat elatos iusta ruina gradus.
Stare diu nec uis nec honor nec forma nec etas
Sufficit, in mundo plus tamen ista placent.
Viue diu, sed uiue miser, sociosque minores
Disce pati. risum det tua uita michi.
Pennatis ne crede bonis, te nulla potestas
In miseros armet. nam miser esse potes.

 42. De leone et equo 44. De quadrupedibus et auibus