Fabulae (Aesopus) - 45. De filomena et accipitre

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Dum filomena sedet, studium mouet oris amenum
Sic sibi, sic nido uisa placere suo.
Inpetit accipiter nidum.  pro pignore mater
Supplicat.  alter ait: Plus prece carmen amo.
Nec prece nec precio, sed ameno flectere cantu
Me potes.  Ille silet, dulcius illa canit.
Mente gemit, licet ore canat,  mens eius acescit,
Cuius mellifluum manat ab ore melos.
Inpia fatur auis: Sordet modus iste canoris,
Et laniat natum, matre uidente, suum.
Mater obit, nec obire potest.  sic uiuit, ut ipsam
Vincat uita necem, plus nece cladis habens.
Cor matris patitur plus nati corpore.  corpus
Rodit auis rostro, cor fodit ense dolor.
Vestigat sua pena scelus.  nam fraudibus uso
Aucupe fraudosam uiscus inescat auem.
Fine malo claudi mala uita meretur iniquus.
Qua capit insontes, se dolet arte capi.