Fabulae (Aesopus) - 51. De uipera et de lima

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Vipera fabrilem dapis anxia tendit in edem,
Incipit hec limam rodere, lima loqui:
Nescis posse meum, que sit mea gloria nescis.
Dente meo pateris, non ego dente tuo.
In tenuem ferrum forti molo dente farinam,
Et cadit attritu dura farina meo.
Ferrea parcenti castigo tubera morsu,
Aspera plano, seco longa, foranda foro.
Deliras igitur, cum dente minaris inhermi.
Rideo, quod ferior.  uulnera ferre gemis.
Fortem fortis amet, nam fortem forcior angit.
Maiori timeat obuius ire minor.