Fabulae (Aesopus) - 54. De cane et lupo

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Cum cane silua lupum sociat.  Lupus inquit: Amena
Pelle nites, in te copia sancta patet.
Pro uerbis dat uerba canis: Me ditat herilis
Gracia, cum domino me cibat ipsa domus.
Nocte uigil fures latratu nuncio, tutam
Seruo domum.  michi dat culmus in edo thorum.
Hec mouet ore lupus: Cupio me uiuere tecum,
Communem capiant ocia nostra cibum.
Reddit uerba canis: Cupio te uiuere mecum.
Vna dabit nobis mensa manusque cibum.
Ille fauet sequiturque canem, gutturque caninum
Respicit et querit: Cur cecidere pili?
Inquit: Ne ualeam morsu peccare diurno,
Vincla diurna fero, nocte iubente uagor.
Reddet uerba lupus: Non est michi copia tanti,
Vt fieri seruus uentris amore uelim.
Dicior est liber mendicus diuite seruo.
Servuus habet nec se nec nec sua, liber habet.
Libertas, predulce bonum, bona cetera condit.
Qua nisi conditur, nil sapit esca michi.
Libertas animi cibus est et uera uoluptas.
Qua qui diues erit, dicior esse nequit.
Nolo uelle meum pro turpi uendere lucro.
Has qui uendit opes, hic agit ut sit inops.
Non bene pro toto libertas uenditur auro,
Hoc celeste bonum preterit orbis opes.