Fabulae (Aesopus)/56. De simia et uulpe

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
56. De simia et uulpe

Fairytale left blue.png 55. De uentre et membris 57. De institore et asino Fairytale right blue.png

Simia de turpi queritur nate. porrigit aures
Vulpes, non recipit mente, sed aure preces.
Simia sic fatur: Natis ut michi dedecus ornem,
Sufficeret caude pars michi parua tue.
Quid prodest nimia campos insculpere cauda?
Quod michi prodesset, est tibi pondus inhers.
Illa refert: Nimio dampnas de pondere caudam.
Est breuis estque leuis. hec duo dampna queror.
Malo uerrat humum, quam sit tibi causa decoris,
Quam tegat inmundas res bene munda nates.
Id nimium nimioque minus ditaret egenum,
Quod nimium minimo credis, auare, minus.

Fairytale left blue.png 55. De uentre et membris 57. De institore et asino Fairytale right blue.png