Fabulae (Aesopus) - 59. De iudeo et pincerna

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Fert iudeus opes, sed honus fert pectore maius.
Intus adurit eum cura, laborque foris.
Ergo metu dampni sibi munere regis amorem
Firmat, ut accepto preduce tutus eat.
Regius hunc pincerna regit, cor cuius adurit
Auri dira sitis, qui parat ense nefas.
Silua patet, subeunt. Iudeus in ore sequentis
Cor notat: Ipse sequar, inquit. at ille negat
Et gladium nudans: Nemo sciet, inquit, obito.
Ille refert : Scelus hoc ista loquetur auis.
Prosilit a dumo perdix. hanc indice signat.
Alter ait : Scelus hoc ista loquetur auis?
Et rapit ense caput et opes petit et scrobe funus
Celat. agit celeres annus in orbe rotas.
Perdices domini cene pincerna ministrat,
Ridet et a risu uix uacat ille suo.
Rex audire sitit . hic differt dicere causam.
Fit locus, ambo sedent. hic petit, ille refert.
Rex dolet et leto mentitur gaudia uultu.
Regis consilium consiliumque sedet.
Pincernam crucis esse reum sentencia prodit,
Crux punit meritum iure fauente cruci.
Vt perimas quenquam, nullum tibi swadeat aurum.
Nam decus et uitam mesta ruina rapit.