Fabulae (Aesopus) - 9. De duabus canibus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
De partu querulam uerborum nectare plenam
Pro cane mota canis suscepit ede canem.
Hec abit, illa manet.  hec cursitat, illa quiescit.
Huic tandem a partu rumpitur illa quies.
Illa redit reddique sua iura precatur.
Obserat hec aurem nec minus aure domum.
Plus prece posse minas putat.  hec plus bella duobus.
Nescit posse minas plus prece, bella minis.
Cum dolor hanc armet, plus matrem filius armat;
Cedit sola gregi, causaque iusta perit.
Non satis est tutum mellitis credere uerbis.
Ex hoc melle solet pestis amara sequi.