Fabulae (Aesopus) - Incipit Esopus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Incipit Esopus
1. De gallo et iaspide Fairytale right blue.png


Vt iuuet et prosit, conatur pagina presens:
Dulcius arrident seria picta iocis.
Ortulus iste parit fructum cum flore, fauorem
Flos et fructus emunt: hic sapit, ille nitet.
Si fructus plus flore placet, fructum lege. si flos
Plus fructu, florem. si duo, carpe duo.
Ne mihi torpentem sopiret inhercia sensum,
In quo peruigilet, mens mea mouit opus.
Vt messis precium de uili surgat agello,
Verbula sicca, deus, implue rore tuo.
Verborum leuitas morum fert pondus honestum,
Et nucleum celat arida testa bonum.

1. De gallo et iaspide Fairytale right blue.png