Jump to content

Fasti/Liber IV

E Wikisource
(Redirectum de Fasti - Liber IV)
Liber IV
c. anno 9 AD

 Liber III Liber V 

 
'Alma, fave', dixi 'geminorum mater Amorum';
    ad vatem voltus rettulit illa suos;
'quid tibi' ait 'mecum? certe maiora canebas.
    num vetus in molli pectore volnus habes?'
'scis, dea', respondi 'de volnere.' risit, et aether  5
    protinus ex illa parte serenus erat.
'saucius an sanus numquid tua signa reliqui?
    tu mihi propositum, tu mihi semper opus.
quae decuit primis sine crimine lusimus annis;
    nunc teritur nostris area maior equis.  10
tempora cum causis, annalibus eruta priscis,
    lapsaque sub terras ortaque signa cano.
venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense:
    et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos.'
mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto  15
    contigit et 'coeptum perfice' dixit 'opus'.
sensimus, et causae subito patuere dierum:
    dum licet et spirant flamina, navis eat.
Siqua tamen pars te de fastis tangere debet,
    Caesar, in Aprili quod tuearis habes:  20
hic ad te magna descendit imagine mensis,
    et fit adoptiva nobilitate tuus.
hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum,
    vidit et auctores rettulit ipse tuos:
utque fero Marti primam dedit ordine sortem,  25
    quod sibi nascendi proxima causa fuit,
sic Venerem gradibus multis in gente receptam
    alterius voluit mensis habere locum;
principiumque sui generis revolutaque quaerens
    saecula, cognatos venit adusque deos.  30
Dardanon Electra nesciret Atlantide natum
    scilicet, Electran concubuisse Iovi?
huius Ericthonius, Tros est generatus ab illo,
    Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn;
proximus Anchises, cum quo commune parentis  35
    non dedignata est nomen habere Venus:
hinc satus Aeneas; pietas spectata per ignes
    sacra patremque umeris, altera sacra, tulit.
venimus ad felix aliquando nomen Iuli,
    unde domus Teucros Iulia tangit avos.  40
Postumus hinc, qui, quod silvis fuit ortus in altis,
    Silvius in Latia gente vocatus erat.
isque, Latine, tibi pater est; subit Alba Latinum;
    proximus est titulis Epytus, Alba, tuis.
ille dedit Capyi repetita vocabula Troiae  45
    et tuus est idem, Calpete, factus avus.
cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet,
    dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae.
iam tamen Agrippam natum Remulumque nepotem
    viderat; in Remulum fulmina missa ferunt.  50
venit Aventinus post hos, locus unde vocatur,
    mons quoque; post illum tradita regna Procae;
quem sequitur duri Numitor germanus Amuli;
    Ilia cum Lauso de Numitore sati:
ense cadit patrui Lausus; placet Ilia Marti,  55
    teque parit, gemino iuncte Quirine Remo.
ille suos semper Venerem Martemque parentes
    dixit, et emeruit vocis habere fidem:
neve secuturi possent nescire nepotes,
    tempora dis generis continuata dedit.  60
sed Veneris mensem Graio sermone notatum
    auguror; a spumis est dea dicta maris.
nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici;
    Itala nam tellus Graecia maior erat.
venerat Euander plena cum classe suorum,  65
    venerat Alcides, Graius uterque genus
(hospes Aventinis armentum pavit in herbis
    claviger, et tanto est Albula pota deo),
dux quoque Neritius; testes Laestrygones exstant
    et quod adhuc Circes nomina litus habet;  70
et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi
    stabant, Argolicae quod posuere manus.
venerat Atridae fatis agitatus Halaesus,
    a quo se dictam terra Falisca putat.
adice Troianae suasorem Antenora pacis,  75
    et generum Oeniden, Apule Daune, tuum.
serus ab Iliacis, et post Antenora, flammis
    attulit Aeneas in loca nostra deos.
huius erat Solimus Phrygia comes unus ab Ida,
    a quo Sulmonis moenia nomen habent,  80
Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae.
    me miserum, Scythico quam procul illa solo est!
ergo ego tam longe -- sed supprime, Musa, querellas:
    non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.
Quo non livor abit? sunt qui tibi mensis honorem  85
    eripuisse velint invideantque, Venus.
nam, quia ver aperit tunc omnia densaque cedit
    frigoris asperitas fetaque terra patet,
Aprilem memorant ab aperto tempore dictum,
    quem Venus iniecta vindicat alma manu.  90
illa quidem totum dignissima temperat orbem,
    illa tenet nullo regna minora deo,
iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis,
    perque suos initus continet omne genus.
illa deos omnes (longum est numerare) creavit,  95
    illa satis causas arboribusque dedit,
illa rudes animos hominum contraxit in unum,
    et docuit iungi cum pare quemque sua.
quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas?
    nec coeant pecudes, si levis absit amor.  100
cum mare trux aries cornu decertat, at idem
    frontem dilectae laedere parcit ovis;
deposita sequitur taurus feritate iuvencam,
    quem toti saltus, quem nemus omne tremit;
vis eadem lato quodcumque sub aequore vivit  105
    servat, et innumeris piscibus implet aquas.
prima feros habitus homini detraxit: ab illa
    venerunt cultus mundaque cura sui.
primus amans carmen vigilatum nocte negata
    dicitur ad clausas concinuisse fores,  110
eloquiumque fuit duram exorare puellam,
    proque sua causa quisque disertus erat.
mille per hanc artes motae; studioque placendi,
    quae latuere prius, multa reperta ferunt.
hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi  115
    audeat? a nobis sit furor iste procul.
quid quod ubique potens templisque frequentibus aucta,
     urbe tamen nostra ius dea maius habet?
pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat,
    cum gemuit teneram cuspide laesa manum;  120
caelestesque duas Troiano iudice vicit
    (ah nolim victas hoc meminisse deas),
Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim
    magnus Iuleos Caesar haberet avos.
nec Veneri tempus, quam ver, erat aptius ullum  125
    (vere nitent terrae, vere remissus ager;
nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt,
    nunc tumido gemmas cortice palmes agit),
et formosa Venus formoso tempore digna est,
    utque solet, Marti continuata suo est.  130
vere monet curvas materna per aequora puppes
     ire nec hibernas iam timuisse minas.
 

1. C K : APRIL : F

[recensere]

 
Rite deam colitis, Latiae matresque nurusque
    et vos, quis vittae longaque vestis abest.
aurea marmoreo redimicula demite collo,  135
    demite divitias: tota lavanda dea est.
aurea siccato redimicula reddite collo:
    nunc alii flores, nunc nova danda rosa est.
vos quoque sub viridi myrto iubet ipsa lavari:
    causaque cur iubeat, discite, certa subest.  140
litore siccabat rorantes nuda capillos:
    viderunt satyri, turba proterva, deam.
sensit et opposita texit sua corpora myrto:
    tuta fuit facto, vosque referre iubet.
discite nunc, quare Fortunae tura Virili  145
    detis eo, gelida qui locus umet aqua.
accipit ille locus posito velamine cunctas
    et vitium nudi corporis omne videt;
ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis
    praestat et hoc parvo ture rogata facit.  150
nec pigeat tritum niveo cum lacte papaver
    sumere et expressis mella liquata favis:
cum primum cupido Venus est deducta marito,
    hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit.
supplicibus verbis illam placate: sub illa  155
    et forma et mores et bona fama manet.
Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est:
    Cumaeam, veteres, consuluistis anum.
templa iubet fieri Veneri: quibus ordine factis
    inde Venus verso nomina corde tenet.  160
semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu
    respice, totque tuas, diva, tuere nurus.
Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae
    Scorpios in virides praecipitatur aquas.
 

2. D F

[recensere]

 
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo  165
    coeperit, et tactae rore querentur aves,
semustamque facem vigilata nocte viator
    ponet, et ad solitum rusticus ibit opus,
Pliades incipient umeros relevare paternos,
    quae septem dici, sex tamen esse solent:  170
seu quod in amplexum sex hinc venere deorum
    (nam Steropen Marti concubuisse ferunt,
Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno,
    Maian et Electran Taygetenque Iovi),
septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;  175
    paenitet, et facti sola pudore latet:
sive quod Electra Troiae spectare ruinas
    non tulit, ante oculos opposuitque manum.
 

(3. EC) 4. FC

[recensere]

 
Ter sine perpetuo caelum versetur in axe,
    ter iungat Titan terque resolvat equos,  180
protinus inflexo Berecyntia tibia cornu
    flabit, et Idaeae festa parentis erunt.
ibunt semimares et inania tympana tundent,
    aeraque tinnitus aere repulsa dabunt;
ipsa sedens molli comitum cervice feretur  185
    Urbis per medias exululata vias.
scaena sonat, ludique vocant: spectate, Quirites,
    et fora Marte suo litigiosa vacent.
quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti
    terret et horrendo lotos adunca sono.  190
'da, dea, quam sciter.' doctas Cybeleia neptes
    vidit et has curae iussit adesse meae.
'pandite mandati memores, Heliconis alumnae,
    gaudeat assiduo cur dea Magna sono.'
sic ego. sic Erato (mensis Cythereius illi  195
    cessit, quod teneri nomen amoris habet):
'reddita Saturno sors haec erat: "optime regum,
    a nato sceptris excutiere tuis."
ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem
    devorat, immersam visceribusque tenet.  200
saepe Rhea questa est totiens fecunda nec umquam
    mater, et indoluit fertilitate sua.
Iuppiter ortus erat: (pro magno teste vetustas
    creditur; acceptam parce movere fidem)
veste latens saxum caelesti gutture sedit:  205
    sic genitor fatis decipiendus erat.
ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide,
     tutus ut infanti vagiat ore puer.
pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes:
    hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus.  210
res latuit, priscique manent imitamina facti:
    aera deae comites raucaque terga movent.
cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant:
    tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.'
desierat; coepi: 'cur huic genus acre leonum  215
    praebent insolitas ad iuga curva iubas?'
desieram; coepit: 'feritas mollita per illam
    creditur; id curru testificata suo est.'
'at cur turrifera caput est onerata corona?
    an primis turres urbibus illa dedit?'  220
adnuit. 'unde venit' dixi 'sua membra secandi
    impetus?' ut tacui, Pieris orsa loqui:
'Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis
    turrigeram casto vinxit amore deam;
hunc sibi servari voluit, sua templa tueri,  225
    et dixit "semper fac puer esse velis."
ille fidem iussis dedit, et "si mentiar", inquit
    "ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi."
fallit, et in nympha Sagaritide desinit esse
    quod fuit: hinc poenas exigit ira deae.  230
Naida volneribus succidit in arbore factis,
    illa perit; fatum Naidos arbor erat;
hic furit, et credens thalami procumbere tectum
    effugit, et cursu Dindyma summa petit;
et modo "tolle faces", "remove" modo "verbera" clamat,  235
    saepe ~Palaestinas~ iurat adesse deas.
ille etiam saxo corpus laniavit acuto,
    longaque in immundo pulvere tracta coma est,
voxque fuit "merui: meritas do sanguine poenas.
    ah pereant partes quae nocuere mihi!"  240
"ah pereant" dicebat adhuc; onus inguinis aufert,
    nullaque sunt subito signa relicta viri.
venit in exemplum furor hic, mollesque ministri
    caedunt iactatis vilia membra comis.'
talibus Aoniae facunda voce Camenae  245
    reddita quaesiti causa furoris erat.
'hoc quoque, dux operis, moneas precor, unde petita
    venerit; an nostra semper in urbe fuit?'
'Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden
    semper et Iliacas Mater amavit opes:  250
cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros,
    est dea sacriferas paene secuta rates,
sed nondum fatis Latio sua numina posci
    senserat, adsuetis substiteratque locis.
post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque  255
    vidit et edomito sustulit orbe caput,
carminis Euboici fatalia verba sacerdos
    inspicit; inspectum tale fuisse ferunt:
"mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras.
    cum veniet, casta est accipienda manu."  260
obscurae sortis patres ambagibus errant,
    quaeve parens absit, quove petenda loco.
consulitur Paean, "divum" que "arcessite Matrem"
    inquit; "in Idaeo est invenienda iugo."
mittuntur proceres. Phrygiae tum sceptra tenebat  265
    Attalus; Ausoniis rem negat ille viris.
mira canam: longo tremuit cum murmure tellus,
    et sic est adytis diva locuta suis:
"ipsa peti volui: ne sit mora; mitte volentem:
    dignus Roma locus quo deus omnis eat."  270
ille soni terrore pavens "proficiscere" dixit;
    "nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos."
protinus innumerae caedunt pineta secures
    illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat.
mille manus coeunt, et picta coloribus ustis  275
    caelestum Matrem concava puppis habet.
illa sui per aquas fertur tutissima nati,
    longaque Phrixeae stagna sororis adit,
Rhoeteumque capax Sigeaque litora transit,
    et Tenedum et veteres Eetionis opes.  280
Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta,
    quaeque Carysteis frangitur unda vadis;
transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas
    Icarus, et vastae nomina fecit aquae.
tum laeva Creten, dextra Pelopeidas undas  285
    deserit, et Veneris sacra Cythera petit.
hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum
    Brontes et Steropes Acmonidesque solent,
aequoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris
    respicit a remis, Ausoniamque tenet.  290
ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum
    dividit et campo liberiore natat:
omnis eques mixtaque gravis cum plebe senatus
    obvius ad Tusci fluminis ora venit.
procedunt pariter matres nataeque nurusque  295
    quaeque colunt sanctos virginitate focos.
sedula fune viri contento bracchia lassant:
    vix subit adversas hospita navis aquas.
sicca diu fuerat tellus, sitis usserat herbas:
    sedit limoso pressa carina vado.  300
quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat,
    adiuvat et fortes voce sonante manus:
illa velut medio stabilis sedet insula ponto;
    attoniti monstro stantque paventque viri.
Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto  305
    (nec facies impar nobilitate fuit),
casta quidem, sed non et credita: rumor iniquus
    laeserat, et falsi criminis acta rea est.
cultus et ornatis varie prodisse capillis
    obfuit ad rigidos promptaque lingua senes.  310
conscia mens recti famae mendacia risit,
    sed nos in vitium credula turba sumus.
haec ubi castarum processit ab agmine matrum
    et manibus puram fluminis hausit aquam,
ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas  315
    (quicumque aspiciunt, mente carere putant),
summissoque genu voltus in imagine divae
    figit, et hos edit crine iacente sonos:
"supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum,
    accipe sub certa condicione preces.  320
casta negor: si tu damnas, meruisse fatebor;
    morte luam poenas iudice victa dea;
sed si crimen abest, tu nostrae pignora vitae
    re dabis, et castas casta sequere manus."
dixit, et exiguo funem conamine traxit;  325
    mira, sed et scaena testificata loquar:
mota dea est, sequiturque ducem laudatque sequendo;
    index laetitiae fertur ad astra sonus.
fluminis ad flexum veniunt (Tiberina priores
    Atria dixerunt), unde sinister abit.  330
nox aderat: querno religant in stipite funem,
    dantque levi somno corpora functa cibo.
lux aderat: querno solvunt a stipite funem,
    ante tamen posito tura dedere foco,
ante coronarunt puppem, sine labe iuvencam  335
    mactarunt operum coniugiique rudem.
est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo
    et nomen magno perdit in amne minor.
illic purpurea canus cum veste sacerdos
    Almonis dominam sacraque lavit aquis.  340
exululant comites, furiosaque tibia flatur,
    et feriunt molles taurea terga manus.
Claudia praecedit laeto celeberrima voltu,
    credita vix tandem teste pudica dea;
ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena:  345
    sparguntur iunctae flore recente boves.
Nasica accepit; templi non perstitit auctor:
    Augustus nunc est, ante Metellus erat.'
substitit hic Erato. mora fit, si cetera quaeram.
    'dic' inquam 'parva cur stipe quaerat opes.'  350
'contulit aes populus, de quo delubra Metellus
    fecit' ait; 'dandae mos stipis inde manet.'
cur vicibus factis ineant convivia, quaero,
    tum magis indictas concelebrentque dapes.
'quod bene mutarit sedem Berecyntia', dixit  355
    'captant mutatis sedibus omen idem.'
institeram, quare primi Megalesia ludi
    urbe forent nostra, cum dea (sensit enim)
'illa deos' inquit 'peperit: cessere parenti,
    principiumque dati Mater honoris habet.'  360
'cur igitur Gallos qui se excidere vocamus,
    cum tanto a Phrygia Gallica distet humus?'
'inter' ait 'viridem Cybelen altasque Celaenas
    amnis it insana, nomine Gallus, aqua.
qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est  365
    cura bonae mentis: qui bibit inde, furit.'
'non pudet herbosum' dixi 'posuisse moretum
    in dominae mensis: an sua causa subest?'
'lacte mero veteres usi narrantur et herbis,
    sponte sua siquas terra ferebat' ait;  370
'candidus elisae miscetur caseus herbae,
    cognoscat priscos ut dea prisca cibos.'
 

5. G NON : N

[recensere]

 
Postera cum caelo motis Pallantias astris
    fulserit, et niveos Luna levarit equos,
qui dicet 'quondam sacrata est colle Quirini  375
     hac Fortuna die Publica', verus erit.
 

6. H NP (7. AN) (8. BN) 9. CN

[recensere]

 
Tertia lux (memini) ludis erat, ac mihi quidam
    spectanti senior continuusque loco
'haec' ait 'illa dies, Libycis qua Caesar in oris
    perfida magnanimi contudit arma Iubae.  380
dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus
    glorior: officio praefuit ille meo.
hanc ego militia sedem, tu pace parasti,
    inter bis quinos usus honore viros.'
plura locuturi subito seducimur imbre:  385
    pendula caelestes Libra movebat aquas.
Ante tamen quam summa dies spectacula sistat
    ensifer Orion aequore mersus erit.
 

10. DN

[recensere]

 
Proxima victricem cum Romam inspexerit Eos
    et dederit Phoebo stella fugata locum,  390
Circus erit pompa celeber numeroque deorum,
    primaque ventosis palma petetur equis.
 

11. EN 12. FN

[recensere]

 
Hinc Cereris ludi: non est opus indice causae;
    sponte deae munus promeritumque patet.
panis erat primis virides mortalibus herbae,  395
    quas tellus nullo sollicitante dabat;
et modo carpebant vivax e caespite gramen,
    nunc epulae tenera fronde cacumen erant.
postmodo glans nota est: bene erat iam glande reperta,
    duraque magnificas quercus habebat opes.  400
prima Ceres homine ad meliora alimenta vocato
    mutavit glandes utiliore cibo.
illa iugo tauros collum praebere coegit:
    tum primum soles eruta vidit humus.
aes erat in pretio, Chalybeia massa latebat:  405
    eheu, perpetuo debuit illa tegi.
pace Ceres laeta est; et vos orate, coloni,
    perpetuam pacem pacificumque ducem.
farra deae micaeque licet salientis honorem
     detis et in veteres turea grana focos;  410
et, si tura aberunt, unctas accendite taedas:
    parva bonae Cereri, sint modo casta, placent.
a bove succincti cultros removete ministri:
    bos aret; ignavam sacrificate suem.
apta iugo cervix non est ferienda securi:  415
    vivat et in dura saepe laboret humo.
Exigit ipse locus raptus ut virginis edam:
    plura recognosces, pauca docendus eris.
terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor
    Trinacris, a positu nomen adepta loci,  420
grata domus Cereri: multas ea possidet urbes,
    in quibus est culto fertilis Henna solo.
frigida caelestum matres Arethusa vocarat:
    venerat ad sacras et dea flava dapes.
filia, consuetis ut erat comitata puellis,  425
    errabat nudo per sua prata pede.
valle sub umbrosa locus est aspergine multa
    uvidus ex alto desilientis aquae.
tot fuerant illic, quot habet natura, colores,
    pictaque dissimili flore nitebat humus.  430
quam simul aspexit, 'comites, accedite' dixit
    'et mecum plenos flore referte sinus.'
praeda puellares animos prolectat inanis,
    et non sentitur sedulitate labor.
haec implet lento calathos e vimine nexos,  435
    haec gremium, laxos degravat illa sinus;
illa legit calthas, huic sunt violaria curae,
    illa papavereas subsecat ungue comas;
has, hyacinthe, tenes; illas, amarante, moraris;
    pars thyma, pars rhoean et meliloton amat;  440
plurima lecta rosa est, sunt et sine nomine flores:
    ipsa crocos tenues liliaque alba legit.
carpendi studio paulatim longius itur,
    et dominam casu nulla secuta comes.
hanc videt et visam patruus velociter aufert  445
    regnaque caeruleis in sua portat equis.
illa quidem clamabat 'io, carissima mater,
    auferor!', ipsa suos abscideratque sinus:
panditur interea Diti via, namque diurnum
    lumen inadsueti vix patiuntur equi.  450
at, chorus aequalis, cumulatae flore ministrae
    'Persephone', clamant 'ad tua dona veni.'
ut clamata silet, montes ululatibus implent,
    et feriunt maesta pectora nuda manu.
attonita est plangore Ceres (modo venerat Hennam)  455
    nec mora, 'me miseram! filia' dixit 'ubi es?'
mentis inops rapitur, quales audire solemus
     Threicias fusis maenadas ire comis.
ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto
    et quaerit fetus per nemus omne suos,  460
sic dea nec retinet gemitus, et concita cursu
    fertur, et e campis incipit, Henna, tuis.
inde puellaris nacta est vestigia plantae
    et pressam noto pondere vidit humum;
forsitan illa dies erroris summa fuisset,  465
    si non turbassent signa reperta sues.
iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu
    praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas:
praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi
    et te, verticibus non adeunde Gela.  470
liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque,
    quaque Symaetheas accipit aequor aquas,
antraque Cyclopum positis exusta caminis,
    quique locus curvae nomina falcis habet,
Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque,  475
    sacrarumque Mylas pascua laeta boum:
hinc Camerinan adit Thapsonque et Heloria tempe,
    quaque iacet Zephyro semper apertus Eryx.
iamque Peloriadem Lilybaeaque, iamque Pachynon
    lustrarat, terrae cornua prima suae:  480
quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis
    implet, ut amissum cum gemit ales Ityn.
perque vices modo 'Persephone!' modo 'filia!' clamat,
    clamat et alternis nomen utrumque ciet;
sed neque Persephone Cererem nec filia matrem  485
    audit, et alternis nomen utrumque perit;
unaque, pastorem vidisset an arva colentem,
    vox erat 'hac gressus ecqua puella tulit?'
iam color unus inest rebus tenebrisque teguntur
    omnia, iam vigiles conticuere canes:  490
alta iacet vasti super ora Typhoeos Aetne,
    cuius anhelatis ignibus ardet humus;
illic accendit geminas pro lampade pinus:
    hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur.
est specus exesi structura pumicis asper,  495
    non homini regio, non adeunda ferae:
quo simul ac venit, frenatos curribus angues
    iungit et aequoreas sicca pererrat aquas.
effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdi,
    et vos, Nisei, naufraga monstra, canes,  500
Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:
    sic venit ad portus, Attica terra, tuos.
hic primum sedit gelido maestissima saxo:
    illud Cecropidae nunc quoque triste vocant.
sub Iove duravit multis immota diebus,  505
    et lunae patiens et pluvialis aquae.
sors sua cuique loco est: quod nunc Cerialis Eleusin
    dicitur, hoc Celei rura fuere senis.
ille domum glandes excussaque mora rubetis
    portat et arsuris arida ligna focis.  510
filia parva duas redigebat monte capellas,
    et tener in cunis filius aeger erat.
'mater' ait virgo (mota est dea nomine matris),
    'quid facis in solis incomitata locis?'
perstitit et senior, quamvis onus urget, et orat  515
    tecta suae subeat quantulacumque casae.
illa negat (simularat anum mitraque capillos
    presserat); instanti talia dicta refert:
'sospes eas semperque parens; mihi filia rapta est.
     heu, melior quanto sors tua sorte mea est!'  520
dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est)
    decidit in tepidos lucida gutta sinus.
flent pariter molles animis virgoque senexque;
    e quibus haec iusti verba fuere senis:
'sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes;  525
    surge, nec exiguae despice tecta casae.'
cui dea 'duc' inquit; 'scisti qua cogere posses',
    seque levat saxo subsequiturque senem.
dux comiti narrat quam sit sibi filius aeger,
    nec capiat somnos invigiletque malis.  530
illa soporiferum, parvos initura penates,
    colligit agresti lene papaver humo.
dum legit, oblito fertur gustasse palato
    longamque imprudens exsoluisse famem;
quae quia principio posuit ieiunia noctis,  535
    tempus habent mystae sidera visa cibi.
limen ut intravit, luctus videt omnia plena;
    iam spes in puero nulla salutis erat.
matre salutata (mater Metanira vocatur)
    iungere dignata est os puerile suo.  540
pallor abit, subitasque vident in corpore vires:
    tantus caelesti venit ab ore vigor.
tota domus laeta est, hoc est, materque paterque
    nataque: tres illi tota fuere domus.
mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte  545
    pomaque et in ceris aurea mella suis.
abstinet alma Ceres, somnique papavera causas
    dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer.
noctis erat medium placidique silentia somni:
    Triptolemum gremio sustulit illa suo,  550
terque manu permulsit eum, tria carmina dixit,
    carmina mortali non referenda sono,
inque foco corpus pueri vivente favilla
    obruit, humanum purget ut ignis onus.
excutitur somno stulte pia mater, et amens  555
    'quid facis?' exclamat, membraque ab igne rapit.
cui dea 'dum non es', dixit 'scelerata fuisti:
    inrita materno sunt mea dona metu.
iste quidem mortalis erit: sed primus arabit
    et seret et culta praemia tollet humo.'  560
dixit et egrediens nubem trahit, inque dracones
    transit et aligero tollitur axe Ceres.
Sunion expositum Piraeaque tuta recessu
    linquit et in dextrum quae iacet ora latus;
hinc init Aegaeum, quo Cycladas aspicit omnes,  565
    Ioniumque rapax Icariumque legit,
perque urbes Asiae longum petit Hellespontum,
    diversumque locis alta pererrat iter.
nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos;
    hinc Libys, hinc Meroe siccaque terra subest;  570
nunc adit Hesperios, Rhenum Rhodanumque Padumque
    teque, future parens, Thybri, potentis aquae.
quo feror? immensum est erratas dicere terras:
    praeteritus Cereri nullus in orbe locus.
errat et in caelo, liquidique immunia ponti  575
    adloquitur gelido proxima signa polo:
'Parrhasides stellae, namque omnia nosse potestis,
    aequoreas numquam cum subeatis aquas,
Persephonen natam miserae monstrate parenti.'
    dixerat. huic Helice talia verba refert:  580
'crimine nox vacua est; Solem de virgine rapta
    consule, qui late facta diurna videt.'
Sol aditus 'quam quaeris', ait 'ne vana labores,
    nupta Iovis fratri tertia regna tenet.'
questa diu secum, sic est adfata Tonantem  585
    (maximaque in voltu signa dolentis erant):
'si memor es de quo mihi sit Proserpina nata,
    dimidium curae debet habere tuae.
orbe pererrato sola est iniuria facti
    cognita: commissi praemia raptor habet.  590
at neque Persephone digna est praedone marito,
    nec gener hoc nobis more parandus erat.
quid gravius victore Gyge captiva tulissem
    quam nunc te caeli sceptra tenente tuli?
verum impune ferat, nos haec patiemur inultae;  595
    reddat et emendet facta priora novis.'
Iuppiter hanc lenit, factumque excusat amore,
    nec gener est nobis ille pudendus ait;
'non ego nobilior: posita est mihi regia caelo,
    possidet alter aquas, alter inane chaos.  600
sed si forte tibi non est mutabile pectus,
    statque semel iuncti rumpere vincla tori,
hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;
    si minus, inferni coniugis uxor erit.'
Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis,  605
    speque redit citius visaque certa refert:
'rapta tribus' dixit 'solvit ieiunia granis,
    Punica quae lento cortice poma tegunt.'
non secus indoluit quam si modo rapta fuisset
    maesta parens, longa vixque refecta mora est.  610
atque ita 'nec nobis caelum est habitabile' dixit;
    'Taenaria recipi me quoque valle iube.'
et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset
    bis tribus ut caelo mensibus illa foret.
tum demum voltumque Ceres animumque recepit,  615
    imposuitque suae spicea serta comae:
largaque provenit cessatis messis in arvis,
    et vix congestas area cepit opes.
alba decent Cererem: vestes Cerialibus albas
    sumite; nunc pulli velleris usus abest.  620
 

13. G EID : NP

[recensere]

 
Occupat Apriles Idus cognomine Victor
    Iuppiter: hac illi sunt data templa die.
hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro
     atria Libertas coepit habere sua.
 

14. HN

[recensere]

 
Luce secutura tutos pete, navita, portus:  625
    ventus ab occasu grandine mixtus erit.
scilicet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar
    grandine militia perculit arma sua.
 

15. A FORD : NP 16. BN

[recensere]

 
Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus,
    pontifices, forda sacra litate bove.  630
forda ferens bos est fecundaque dicta ferendo:
    hinc etiam fetus nomen habere putant.
nunc gravidum pecus est, gravidae quoque semine terrae:
    Telluri plenae victima plena datur.
pars cadit arce Iovis, ter denas curia vaccas  635
    accipit et largo sparsa cruore madet.
ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri,
    sectaque fumosis exta dedere focis,
igne cremat vitulos quae natu maxima Virgo est,
    luce Palis populos purget ut ille cinis.  640
rege Numa, fructu non respondente labori,
    inrita decepti vota colentis erant.
nam modo siccus erat gelidis Aquilonibus annus,
    nunc ager assidua luxuriabat aqua;
saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis,  645
    et levis obsesso stabat avena solo,
et pecus ante diem partus edebat acerbos,
    agnaque nascendo saepe necabat ovem.
silva vetus nullaque diu violata securi
    stabat, Maenalio sacra relicta deo:  650
ille dabat tacitis animo responsa quieto
    noctibus; hic geminas rex Numa mactat oves.
prima cadit Fauno, leni cadit altera Somno;
    sternitur in duro vellus utrumque solo.
bis caput intonsum fontana spargitur unda,  655
    bis sua faginea tempora fronde premit.
usus abest Veneris, nec fas animalia mensis
    ponere, nec digitis anulus ullus inest;
veste rudi tectus supra nova vellera corpus
    ponit, adorato per sua verba deo.  660
interea placidam redimita papavere frontem
    Nox venit, et secum somnia nigra trahit;
Faunus adest, oviumque premens pede vellera duro
    edidit a dextro talia verba toro:
'morte boum tibi, rex, Tellus placanda duarum:  665
    det sacris animas una iuvenca duas.'
excutitur terrore quies: Numa visa revolvit,
    et secum ambages caecaque iussa refert.
expedit errantem nemori gratissima coniunx
    et dixit 'gravidae posceris exta bovis.'  670
exta bovis gravidae dantur; fecundior annus
    provenit, et fructum terra pecusque ferunt.
Hanc quondam Cytherea diem properantius ire
    iussit et admissos praecipitavit equos,
ut titulum imperii cum primum luce sequenti  675
    Augusto iuveni prospera bella darent.
 

17. CN (18. DN)

[recensere]

 
Sed iam praeteritas quartus tibi Lucifer Idus
    respicit; hac Hyades Dorida nocte tenent.
 

19. E CER : NP

[recensere]

 
Tertia post Hyadas cum lux erit orta remotas,
     carcere partitos Circus habebit equos.  680
cur igitur missae vinctis ardentia taedis
     terga ferant volpes causa docenda mihi est.
frigida Carseolis nec olivis apta ferendis
     terra, sed ad segetes ingeniosus ager;
hac ego Paelignos, natalia rura, petebam,  685
     parva, sed assiduis obvia semper aquis.
hospitis antiqui solitas intravimus aedes;
     dempserat emeritis iam iuga Phoebus equis.
is mihi multa quidem, sed et haec narrare solebat,
     unde meum praesens instrueretur opus:  690
'hoc' ait 'in campo' (campumque ostendit) 'habebat
     rus breve cum duro parca colona viro.
ille suam peragebat humum, sive usus aratri,
     seu curvae falcis, sive bidentis erat;
haec modo verrebat stantem tibicine villam,  695
     nunc matris plumis ova fovenda dabat,
aut virides malvas aut fungos colligit albos
     aut humilem grato calfacit igne focum;
et tamen assiduis exercet bracchia telis,
     adversusque minas frigoris arma parat.  700
filius huius erat primo lascivus in aevo,
     addideratque annos ad duo lustra duos.
is capit extremi volpem convalle salicti:
     abstulerat multas illa cohortis aves.
captivam stipula fenoque involvit et ignes  705
     admovet: urentes effugit illa manus:
qua fugit, incendit vestitos messibus agros;
     damnosis vires ignibus aura dabat.
factum abiit, monimenta manent: ~nam dicere certam~
     nunc quoque lex volpem Carseolana vetat,  710
utque luat poenas, gens haec Cerialibus ardet,
     quoque modo segetes perdidit ipsa perit.'
 

20. FN

[recensere]

 
Proxima cum veniet terras visura patentes
     Memnonis in roseis lutea mater equis,
de duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen,  715
     sol abit: egresso victima maior adest.
vacca sit an taurus non est cognoscere promptum:
     pars prior apparet, posteriora latent.
seu tamen est taurus sive est hoc femina signum,
     Iunone invita munus amoris habet.  720
 

21. G PAR : NP

[recensere]

 
Nox abiit, oriturque aurora: Parilia poscor;
     non poscor frustra, si favet alma Pales.
alma Pales, faveas pastoria sacra canenti,
     prosequor officio si tua festa meo.
certe ego de vitulo cinerem stipulasque fabales  725
     saepe tuli plena, februa tosta, manu;
certe ego transilui positas ter in ordine flammas,
     udaque roratas laurea misit aquas.
mota dea est, operique favet. navalibus exit
     puppis; habent ventos iam mea vela suos.  730
i, pete virginea, populus, suffimen ab ara;
     Vesta dabit, Vestae munere purus eris.
sanguis equi suffimen erit vitulique favilla,
     tertia res durae culmen inane fabae.
pastor, oves saturas ad prima crepuscula lustra:  735
     unda prius spargat, virgaque verrat humum;
frondibus et fixis decorentur ovilia ramis,
     et tegat ornatas longa corona fores.
caerulei fiant puro de sulpure fumi,
     tactaque fumanti sulpure balet ovis.  740
ure mares oleas taedamque herbasque Sabinas,
     et crepet in mediis laurus adusta focis;
libaque de milio milii fiscella sequatur:
     rustica praecipue est hoc dea laeta cibo.
adde dapes mulctramque suas, dapibusque resectis  745
     silvicolam tepido lacte precare Palem.
'consule' dic 'pecori pariter pecorisque magistris:
     effugiat stabulis noxa repulsa meis.
sive sacro pavi, sedive sub arbore sacra,
     pabulaque e bustis inscia carpsit ovis;  750
si nemus intravi vetitum, nostrisve fugatae
     sunt oculis nymphae semicaperque deus;
si mea falx ramo lucum spoliavit opaco,
     unde data est aegrae fiscina frondis ovi,
da veniam culpae: nec, dum degrandinat, obsit  755
      agresti fano subposuisse pecus.
nec noceat turbasse lacus: ignoscite, nymphae,
     mota quod obscuras ungula fecit aquas.
tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa
     numina, tu sparsos per nemus omne deos.  760
nec dryadas nec nos videamus labra Dianae
     nec Faunum, medio cum premit arva die.
pelle procul morbos; valeant hominesque gregesque,
     et valeant vigiles, provida turba, canes.
neve minus multos redigam quam mane fuerunt,  765
     neve gemam referens vellera rapta lupo.
absit iniqua fames: herbae frondesque supersint,
     quaeque lavent artus quaeque bibantur aquae.
ubera plena premam, referat mihi caseus aera,
     dentque viam liquido vimina rara sero;  770
sitque salax aries, conceptaque semina coniunx
     reddat, et in stabulo multa sit agna meo;
lanaque proveniat nullas laesura puellas,
     mollis et ad teneras quamlibet apta manus.
quae precor, eveniant, et nos faciamus ad annum  775
     pastorum dominae grandia liba Pali.'
his dea placanda est: haec tu conversus ad ortus
     dic quater et vivo perlue rore manus.
tum licet adposita, veluti cratere, camella
     lac niveum potes purpureamque sapam;  780
moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos
     traicias celeri strenua membra pede.
expositus mos est; moris mihi restat origo:
     turba facit dubium coeptaque nostra tenet.
omnia purgat edax ignis vitiumque metallis  785
     excoquit: idcirco cum duce purgat oves?
an, quia cunctarum contraria semina rerum
     sunt duo discordes, ignis et unda, dei,
iunxerunt elementa patres, aptumque putarunt
     ignibus et sparsa tangere corpus aqua?  790
an, quod in his vitae causa est, haec perdidit exul,
     his nova fit coniunx, haec duo magna putant?
vix equidem credo: sunt qui Phaethonta referri
     credant et nimias Deucalionis aquas.
pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant,  795
     scintillam subito prosiluisse ferunt;
prima quidem periit, stipulis excepta secunda est:
     hoc argumentum flamma Parilis habet?
an magis hunc morem pietas Aeneia fecit,
     innocuum victo cui dedit ignis iter?  800
num tamen est vero propius, cum condita Roma est,
     transferri iussos in nova tecta Lares,
mutantesque domum tectis agrestibus ignem
     et cessaturae subposuisse casae,
per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?  805
     quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo.
ipse locum casus vati facit: Urbis origo
     venit; ades factis, magne Quirine, tuis.
iam luerat poenas frater Numitoris, et omne
     pastorum gemino sub duce volgus erat;  810
contrahere agrestes et moenia ponere utrique
     convenit: ambigitur moenia ponat uter.
'nil opus est' dixit 'certamine' Romulus 'ullo;
     magna fides avium est: experiamur aves.'
res placet: alter init nemorosi saxa Palati;  815
     alter Aventinum mane cacumen init.
sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine; pacto
     statur, et arbitrium Romulus urbis habet.
apta dies legitur qua moenia signet aratro:
     sacra Palis suberant; inde movetur opus.  820
fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in ima
     et de vicino terra petita solo;
fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara,
     et novus accenso fungitur igne focus.
inde premens stivam designat moenia sulco;  825
     alba iugum niveo cum bove vacca tulit.
vox fuit haec regis: 'condenti, Iuppiter, urbem,
     et genitor Mavors Vestaque mater, ades,
quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti:
     auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.  830
longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae,
     sitque sub hac oriens occiduusque dies.'
ille precabatur, tonitru dedit omina laevo
     Iuppiter, et laevo fulmina missa polo.
augurio laeti iaciunt fundamina cives,  835
     et novus exiguo tempore murus erat.
hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat,
     'sint' que, 'Celer, curae' dixerat 'ista tuae,
neve quis aut muros aut factam vomere fossam
     transeat; audentem talia dede neci.'  840
quod Remus ignorans humiles contemnere muros
      coepit, et 'his populus' dicere 'tutus erit?'
nec mora, transiluit: rutro Celer occupat ausum;
     ille premit duram sanguinulentus humum.
haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas  845
     devorat et clausum pectore volnus habet.
flere palam non volt exemplaque fortia servat,
     'sic' que 'meos muros transeat hostis' ait.
dat tamen exsequias; nec iam suspendere fletum
     sustinet, et pietas dissimulata patet;  850
osculaque adplicuit posito suprema feretro,
     atque ait 'invito frater adempte, vale',
arsurosque artus unxit: fecere, quod ille,
     Faustulus et maestas Acca soluta comas.
tum iuvenem nondum facti flevere Quirites;  855
     ultima plorato subdita flamma rogo est.
urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?)
     victorem terris impositura pedem.
cuncta regas et sis magno sub Caesare semper,
     saepe etiam plures nominis huius habe;  860
et, quotiens steteris domito sublimis in orbe,
     omnia sint umeris inferiora tuis.
 

(22. HN) 23. A VIN : FP (ut vid.)

[recensere]

 
Dicta Pales nobis: idem Vinalia dicam.
     una tamen media est inter utramque dies.
numina, volgares, Veneris celebrate, puellae:  865
     multa professarum quaestibus apta Venus.
poscite ture dato formam populique favorem,
     poscite blanditias dignaque verba ioco;
cumque sua dominae date grata sisymbria myrto
     tectaque composita iuncea vincla rosa.  870
templa frequentari Collinae proxima portae
     nunc decet; a Siculo nomina colle tenent,
utque Syracusas Arethusidas abstulit armis
     Claudius et bello te quoque cepit, Eryx,
carmine vivacis Venus est translata Sibyllae,  875
     inque suae stirpis maluit urbe coli.
cur igitur Veneris festum Vinalia dicant
     quaeritis, et quare sit Iovis ista dies?
Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae
     bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes.  880
clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis,
     et vel equo magnus vel pede maior erat;
quem Rutuli Turnusque suis adsciscere temptat
     partibus. haec contra dux ita Tuscus ait:
'stat mihi non parvo virtus mea: volnera testor  885
     armaque, quae sparsi sanguine saepe meo.
qui petis auxilium, non grandia divide mecum
     praemia, de lacubus proxima musta tuis.
nulla mora est operae: vestrum est dare, vincere nostrum.
     quam velit Aeneas ista negata mihi!'  890
adnuerant Rutuli. Mezentius induit arma,
     induit Aeneas adloquiturque Iovem:
'hostica Tyrrheno vota est vindemia regi:
     Iuppiter, e Latio palmite musta feres.'
vota valent meliora: cadit Mezentius ingens  895
     atque indignanti pectore plangit humum.
venerat Autumnus calcatis sordidus uvis:
     redduntur merito debita vina Iovi.
dicta dies hinc est Vinalia; Iuppiter illa
     vindicat, et festis gaudet inesse suis.  900
 

(24. BC) 25. C ROB : NP

[recensere]

 
Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit,
     in medio cursu tempora veris erunt,
et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles,
     signaque dant imbres, exoriturque Canis.
hac mihi Nomento Romam cum luce redirem,  905
     obstitit in media candida turba via:
flamen in antiquae lucum Robiginis ibat,
     exta canis flammis, exta daturus ovis.
protinus accessi, ritus ne nescius essem;
     edidit haec flamen verba, Quirine, tuus:  910
'aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis,
     et tremat in summa leve cacumen humo.
tu sata sideribus caeli nutrita secundi
     crescere, dum fiant falcibus apta, sinas.
vis tua non levis est: quae tu frumenta notasti,  915
     maestus in amissis illa colonus habet;
nec venti tantum Cereri nocuere nec imbres,
     nec sic marmoreo pallet adusta gelu,
quantum si culmos Titan incalfacit udos:
     tum locus est irae, diva timenda, tuae.  920
parce, precor, scabrasque manus a messibus aufer,
      neve noce cultis; posse nocere sat est.
nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum,
     quodque potest alios perdere perde prior.
utilius gladios et tela nocentia carpes:  925
     nil opus est illis; otia mundus agit.
sarcula nunc durusque bidens et vomer aduncus,
     ruris opes, niteant; inquinet arma situs,
conatusque aliquis vagina ducere ferrum
     adstrictum longa sentiat esse mora.  930
at tu ne viola Cererem, semperque colonus
     absenti possit solvere vota tibi.'
dixerat; a dextra villis mantele solutis
     cumque meri patera turis acerra fuit.
tura focis vinumque dedit fibrasque bidentis  935
     turpiaque obscenae (vidimus) exta canis.
tum mihi 'cur detur sacris nova victima quaeris?'
     (quaesieram) 'causam percipe' flamen ait.
'est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto
     tosta sitit tellus praecipiturque seges:  940
pro cane sidereo canis hic imponitur arae,
     et quare fiat nil nisi nomen habet.'
 

(26. DF) (27. EC) 28. F NP 29. GC 30. HC

[recensere]

 
Cum Phrygis Assaraci Tithonia fratre relicto
     sustulit immenso ter iubar orbe suum,
mille venit variis florum dea nexa coronis;  945
     scaena ioci morem liberioris habet.
exit et in Maias sacrum Florale Kalendas:
     tunc repetam, nunc me grandius urget opus.
aufer, Vesta, diem: cognati Vesta recepta est
     limine; sic iusti constituere patres.  950
Phoebus habet partem: Vestae pars altera cessit:
     quod superest illis, tertius ipse tenet.
state Palatinae laurus, praetextaque quercu
     stet domus: aeternos tres habet una deos.
 

 Liber III Liber V