Gaudeamus igitur

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus (x2)
Post iucundam iuventutem
Post molestam senectutem
Nos habebit humus. (x2)

Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere? (x2)
Vadite ad superos
Transite in inferos
Hos si vis videre. (x2)

Vita nostra brevis est, brevi finietur. (x2)
Venit mors velociter,
rapit nos atrociter,
nemini parcetur. (x2)

Vivat Academia, vivant professores. (x2)
Vivat membrum quodlibet,
vivant membra quaelibet,
semper sint in flore. (x2)

Vivant omnes virgines faciles, formosae. (x2)
Vivant et mulieres
Tenerae amabiles
Bonae laboriosae. (x2)

Vivant et republica et qui illam regit. (x2)
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas
Quae nos hic protegit. (x2)

Pereat tristitia, pereant osores. (x2)
Pereat diabolus,
quivis antiburschius,
atque irrisores. (x2)

Quis confluxus hodie Academicorum? (x2)
E longinquo convenerunt,
Protinusque successerunt
In commune forum (x2)

Vivat nostra societas, vivant studiosi (x2)
Crescat una veritas,
Floreat fraternitas,
Patriae prosperitas. (x2)

Alma Mater floreat quae nos educavit, (x2)
caros et conmilitones
dissitas in regiones
sparsos congregavit. (x2)