Genealogiarum liber - Praefatio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fabulae Fairytale right blue.png

I. Ex Caligine Chaos: ex Chao et Caligine Nox Dies Erebus Aether. ex Nocte et Erebo Fatum Senectus Mors Letum +Continentia Somnus Somnia Amor id est Lysimeles, Epiphron +dumiles Porphyrion Epaphus Discordia Miseria Petulantia Nemesis Euphrosyne Amicitia Misericordia Styx;

Parcae tres, id est Clotho Lachesis Atropos; Hesperides, Aegle Hesperie +aerica.

II. Ex Aethere et Die Terra Caelum Mare.

III. Ex Aethere et Terra Dolor Dolus Ira Luctus Mendacium Iusiurandum Vltio Intemperantia Altercatio Obliuio Socordia Timor Superbia Incestum Pugna Oceanus Themis Tartarus Pontus; et Titanes, Briareus Gyges Steropes Atlas Hyperion et Polus, Saturnus Ops Moneta Dione;

Furiae tres, id est Alecto Megaera Tisiphone.

IV. Ex Terra et Tartaro Gigantes, Enceladus Coeus +elentes +mophius Astraeus Pelorus Pallas Emphytus Rhoecus +ienios Agrius +alemone Ephialtes Eurytus +effracorydon Theomises Theodamas Otus Typhon Polybo[e]tes +menephriarus +abesus +colophonus Iapetus.

V. Ex Ponto et Mari piscium genera.

VI. Ex Oceano et Tethye Oceanitides, hoc est +yaea Melite Ianthe Admete Stilbo Pasiphae Polyxo Eurynome Euagoreis Rhodope +lyris Clytia +teschinoeno +clitenneste Metis Menippe Argia. eiusdem seminis Flumina, Strymon Nilus Euphrates Tanais Indus Cephisus Ismenus Axenus Achelous Simois Inachus Alpheus Thermodoon Scamandrus Tigris Maeandrus Orontes.

VII. Ex Ponto et Terra Thaumas +tusciuersus +cepheus.

VIII. Ex Nereo et Doride Nereides quinquaginta, Glauce Thalia Cymodoce Nesaea Spio Thoe Cymothoe[a] Actaea Limnoria Melite Iaera Amphithoe Agaue Doto Prot[h]o Pherusa Dynamene Dexamene Amphinome Callianassa Doris Panope Galat[h]ea Nemertes Apseudes Clymene Ianira [Panopaea] Ianassa Maera Orithyia Amathia Drymo Xantho Ligea Phyllodoce Cydippe Lycorias Cleio Beroe Ephyre Opis Asia Deiopea Arethusa [Clymene] Creneis Eurydice Leucothoe.

IX. Ex Phorco et Ceto; Phorcides, Pemphredo Enyo Persis (pro hac ultima Dino alii ponunt). ex Gorgone et Ceto Sthenno Euryale Medusa.

X. Ex Polo et Phoebe, Latona Asterie +aphirape . . . . . . . Perses Pallas.

XI. Ex Iapeto et Clymene, Atlas Epimetheus Prometheus.

XII. Ex Hyperione et Aethra, Sol Luna Aurora.

XIII. Ex Saturno et Ope, Vesta Ceres Iuno Iuppiter Pluto Neptunus.

XIV. Ex Saturno et Philyra, Chiron Dolops.

XV. Ex Astraeo et Aurora, Zephyrus Boreas Notus Fauonius.

XVI. Ex Atlante et Pleione, Maia Calypso Alcyone Merope Electra Celaeno.

XVII. Ex Pallante gigante et Styge, Scylla Vis Inuidia Potestas Victoria Fontes Lacus.

XVIII. Ex Neptuno et Amphitrite, Triton.

XIX. Ex Dione et Ioue, Venus.

XX. Ex Ioue et Iunone, Mars.

XXI. Ex Iouis capite, Minerua.

XXII. Ex Iunone sine patre, Vulcanus.

XXIII. Ex Ioue et Eurynome, Gratiae.

XXIV. Ex Ioue rursus et Iunone, Iuuentus Libertas.

XXV. Ex Ioue et Themide, Horae.

XXVI. Ex Ioue et Cerere, Proserpina.

XXVII. Ex Ioue et Moneta, Musae.

XXVIII. Ex Ioue et Luna, Pandia.

XXIX. Ex Venere et Marte, Harmonia et Formido.

XXX. Ex Acheloo et Melpomene; Sirenes, Thelxiepe Molpe Pisinoe.

XXXI. Ex Ioue et Clymene, Mnemosyne.

XXXII. Ex Ioue et Maia, Mercurius.

XXXIII. Ex Ioue et Latona, Apollo et Diana.

XXXIV. Ex [et] Terra, Python draco diuinus.

XXXV. Ex Thaumante et Electra; Iris; Harpyiae, Celaeno Ocypete Podarce.

XXXVI. Ex Sole et Persa, Circe Pasiphae Aeeta Perses.

XXXVII. Ex Aeeta et Clytia, Medea.

XXXVIII. Ex Sole et Clymene, Phaethon et Phaethontides, Merope Helie Aetherie Dioxippe.

XXXIX. Ex Typhone et Echidna; Gorgon, Cerberus, draco qui pellem auream arietis Colchis seruabat, Scylla quae superiorem partem feminae, inferiorem canis habuit, [quam Hercules interemit] Chimaera, Sphinx quae fuit in Boeotia, Hydra serpens quae nouem capita habuit, quam Hercules interemit, et draco Hesperidum.

XL. Ex Neptuno et Medusa, Chrysaor et equus Pegasus.

XLI. Ex Chrysaore et Callirhoe, Geryon trimembris.

Fabulae Fairytale right blue.png