Hactenus aruōrum cultūs et sīdera caelī;
nunc tē, Bacche, canam, nec nōn siluestria tēcum
uirgulta et prōlem tarde crēscentis olīuae.
Hūc, pater ō Lēnaee: tuīs hīc omnia plēna
mūneribus, tibi pampineō grauidus autumnō 5
flōret ager, spūmat plēnīs uīndēmia labrīs;
hūc, pater ō Lēnaee, uenī, nūdātaque mustō
tinge nouō mēcum dēreptīs crūra coturnīs.
Prīncipiō arboribus uaria est nātūra creandīs.
Namque aliae nūllīs hominum cōgentibus ipsae 10
sponte suā ueniunt campōsque et flūmina lātē
curua tenent, ut molle siler lentaeque genistae,
pōpulus et glaucā cānentia fronde salicta;
pars autem positō surgunt dē sēmine, ut altae
castaneae, nemorumque Iouī quae maxima frondet 15
aesculus, atque habitae Grāīs ōrācula quercūs.
Pullulat ab rādīce aliīs dēnsissima silua,
ut cerasīs ulmīsque; etiam Parnāsia laurus
parua sub ingentī mātris sē sūbicit umbrā.
Hōs nātūra modōs prīmum dedit, hīs genus omne 20
siluārum fruticumque uiret nemorumque sacrōrum.
Sunt aliī, quōs ipse uiā sibi repperit ūsus:
hic plantās tenerō abscindēns dē corpore mātrum
dēposuit sulcīs, hīc stirpēs obruit aruō,
quādrifidāsque sudēs et acūtō rōbore uallōs. 25
Siluārumque aliae pressōs prōpāginis arcūs
exspectant et uīua suā plantāria terrā;
nīl rādīcis egent aliae summumque putātor
haud dubitat terrae referēns mandāre cacūmen.
Quīn et caudicibus sectīs (mīrābile dictū) 30
trūditur ē siccō rādīx oleāgina lignō;
et saepe alterius rāmōs impūne uidēmus
uertere in alterius, mūtātamque īnsita māla
ferre pirum et prūnīs lapidōsa rubēscere corna.
Quārē agite ō propriōs generātim discite cultūs, 35
agricolae, frūctūsque ferōs mollīte colendō,
neu sēgnēs iaceant terrae. Iuuat Ismara Bacchō
cōnserere atque oleā magnum uestīre Taburnum.
Tūque ades inceptumque ūnā dēcurre labōrem,
ō decus, ō fāmae meritō pars maxima nostrae, 40
Maecēnās, pelagōque uolāns dā uēla patentī.
Nōn ego cūncta meīs amplectī uersibus optō,
nōn, mihi sī linguae centum sint ōraque centum,
ferrea uōx. Ades et prīmī lege lītoris ōram;
in manibus terrae. Nōn hīc tē carmine fictō 45
atque per ambāgēs et longa exōrsa tenēbō.
Sponte suā quae sē tollunt in lūminis ōrās,
īnfēcunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
quippe solō nātūra subest. Tamen haec quoque, sī quis
īnserat aut scrobibus mandet mūtāta subāctīs, 50
exuerint siluestrem animum, cultūque frequentī
in quāscumque uolēs artīs haud tarda sequentur.
Nec nōn et, sterilis quae stirpibus exit ab īmīs,
hōc faciat, uacuōs sī sit dīgesta per agrōs;
nunc altae frōndēs et rāmī mātris opācant 55
crēscentīque adimunt fētūs ūruntque ferentem.
Iam quae sēminibus iactīs sē sustulit arbōs,
tarda uenit sērīs factūra nepōtibus umbram,
pōmaque dēgenerant sūcōs oblīta priōrēs
et turpīs auibus praedam fert ūua racēmōs. 60
Scīlicet omnibus est labor impendendus, et omnēs
cōgendae in sulcum ac multā mercēde domandae.
Sed truncīs oleae melius, prōpāgine uītēs
respondent, solidō Paphiae dē rōbore myrtūs,
plantīs ēdūrae corylī. Nascuntur et ingēns 65
frāxinus Herculeaeque arbōs umbrōsa corōnae,
Chāoniīque patrīs glandēs; etiam ardua palma
nāscitur et cāsūs abiēs uīsūra marīnōs.
Īnseritur uērō et fētū nucis arbutus horrida,
et sterilēs platanī mālōs gessēre ualentīs, 70
castaneae fāgōs; ornusque incānuit albō
flōre pirī glandemque suēs frēgēre sub ulmīs.
Nec modus īnserere atque oculōs impōnere simplex.
Nam qua sē mediō trūdunt dē cortice gemmae
et tenuīs rumpunt tunicās, angustus in ipsō 75
fit nōdō sinus; hūc aliēna ex arbore germen
inclūdunt ūdōque docent inolēscere librō.
Aut rūrsum ēnōdēs truncī resecantur, et altē
finditur in solidum cuneīs uia, deinde ferācēs
plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingēns 80
exiit ad caelum rāmīs fēlīcibus arbōs,
mīrātāstque nouās frondēs et nōn sua pōma.
Praetereā genus haud ūnum nec fortibus ulmīs
nec salicī lōtōque neque Īdaeīs cyparissīs,
nec pinguēs ūnam in faciem nāscuntur olīuae, 85
orchades et radiī et amārā pausia bācā,
pōmaque et Alcinoī siluae, nec surculus īdem
Crustumiīs Syriīsque pirīs grauibusque uolēmīs.
Nōn eadem arboribus pendet uīndēmia nostrīs
quam Mēthymnaeō carpit dē palmite Lesbos; 90
sunt Thasiae uītēs, sunt et Mareōtides albae,
pinguibus hae terrīs habilēs, leuiōribus illae,
et passō psithia ūtilior tenuīsque lageōs
temptātūra pedēs ōlim uinctūraque linguam,
purpureae praeciaeque et, quō tē carmine dīcam, 95
Rhaetica? Nec cellīs ideō contende Falernīs.
Sunt et Aminnēae uītēs, firmissima uīnā,
Tmōlius adsurgit quibus et rēx ipse Phanaeus,
argītīsque minor, cui nōn certāuerit ūlla
aut tantum fluere aut totidem dūrāre per annōs. 100
Nōn ego tē, dīs et mēnsīs accepta secundīs,
trānsierim, Rhodia, et tumidīs, būmaste, racēmīs.
Sed neque quam multae speciēs nec nōmina quae sint
est numerus, neque enim numerō comprēndere rēfert;
quem quī scīre uelit, Libycī uelit aequoris īdem 105
dīcere quam multae Zephyrō turbentur harēnae
aut, ubi nāuigiīs uiolentior incidit Eurus,
nōsse quot Īoniī ueniant ad lītora flūctūs.
Nec uērō terrae ferre omnēs omnia possunt.
flūminibus salicēs crassīsque palūdibus alnī 110
nāscuntur, sterilēs saxōsīs montibus ornī;
lītora myrtētīs laetissima; dēnique apertōs
Bacchus amat collīs, Aquilōnem et frīgora taxī.
Aspice et extrēmīs domitum cultōribus orbem
Ēōāsque domōs Arabum pictōsque Gelōnōs: 115
dīuīsae arboribus patriae. Sōla India nigrum
fert hebenum, sōlīs est tūrea uirga Sabaeīs.
Quid tibi odōrātō referam sūdantia lignō
balsamaque et bācās semper frondentis acanthī?
Quid nemora Aethiopum mollī cānantia lānā, 120
uelleraque ut foliīs dēpectant tēnuia Sērēs?
Aut quōs Ōceanō propior gerit India lūcōs,
extrēmī sinus orbis, ubi āera uincere summum
arboris haud ūllae iactū potuēre sagittae?—
Et gēns illa quidem sūmptīs nōn tarda pharetrīs. 125
Mēdia fert trīstīs sūcōs tardumque sapōrem
fēlīcis mālī, quō nōn praesentius ūllum,
pōcula sī quandō saeuae īnfēcēre nouercae,
miscueruntque herbās et nōn innoxia uerba,
auxilium uenit ac membrīs agit ātra uenēna. 130
Ipsa ingēns arbōs faciemque simillima laurō,
et, sī nōn alium lātē iactāret odōrem,
laurus erat: folia haud ūllīs lābentia uentīs,
flōs ad prīma tenāx; animās et olentia Mēdī
ōra fouent illō et senibus medicantur anhēlīs. 135
Sed neque Mēdōrum siluae, dītissima terra,
nec pulcher Gangēs atque aurō turbidus Hermus
laudibus Italiae certent, nōn Bactra neque Indī
tōtaque tūriferīs Panchāiā pinguis harēnīs.
Haec loca nōn taurī spīrantēs nāribus ignem 140
inuertēre satīs immānīs dentibus hydrī,
nec galeīs densīsque uirum seges horruit hastīs;
sed grauidae frūges et Bacchī Massicus ūmor
implēuēre; tenent oleae armentaque laeta.
Hinc bellātor equus campō sēsē arduus infert, 145
hinc albī, Clītumne, gregēs et māxima taurus
uictima, saepe tuō perfūsī flūmine sacrō,
Rōmānōs ad templa deum duxēre triumphōs.
Hīc uēr adsiduum atque aliēnis mensibus aestās:
bis grauidae pecudēs, bis pōmīs ūtilis arbōs. 150
At rabidae tigrēs absunt et saeua leōnum
sēmina, nec miserōs fallunt aconīta legentīs,
nec rapit immensōs orbīs per humum neque tantō
squameus in spīram trāctū sē colligit anguis.
Adde tot egregiās urbēs operumque labōrem, 155
tot congesta manū praeruptis oppida saxis
flūminaque antīquōs subter lābentia mūrōs.
An mare quod supra memorem, quodque adluit infrā?
Anne lacus tantōs? Tē, Lārī maxime, tēque,
flūctibus et fremitū adsurgēns Bēnāce marīnō? 160
An memorem portūs Lūcrīnōque addita claustra
atque indignatum magnīs stridōribus aequor,
Iūlia quā pontō longē sonat unda refūsō
Tyrrhēnusque fretis immittitur aestus Auernīs?
Haec eadem argentī rīuōs aerīsque metalla 165
ostendit uēnīs atque aurō plūrima flūxit.
Haec genus ācre uirum, Marsōs pūbemque Sabellam
adsuetumque malō Ligurem Volscōsque uerūtōs
extulit, haec Deciōs Mariōs magnōsque Camillōs,
Scīpiadās dūrōs bellō et tē, maxime Caesar, 170
quī nunc extrēmīs Asiae iam uictor in ōrīs
imbellem auertis Rōmānīs ārcibus Indum.
Salue, magna parēns frūgum, Sāturnia tellūs,
magna uirum: tibi rēs antīquae laudis et artem
ingredior sanctōs ausus rēclūdere fontīs, 175
Ascraeumque canō Rōmāna per oppida carmen.
Nunc locus aruōrum ingeniīs, quae rōbora cuique,
quis color et quae sit rēbus nātūra ferendīs.
Difficilēs prīmum terrae collēsque malignī,
tēnuis ubi argillā et dūmōsīs calculus aruīs, 180
Palladiā gaudent siluā uīuācis olīuae:
indiciō est trāctū surgēns oleaster eōdem
plūrimus et strātī bācīs siluestribus agrī.
At quae pinguis humūs dulcīque ulīgine laeta,
quīque frequēns herbīs et fertilis ūbere campus, 185
quālem saepe cauā montīs conualle solemus
dēspicere (hūc summīs liquuntur rūpibus amnēs
fēlīcemque trahunt līmum), quīque ēditus Austrō
et filicem curuīs inuīsam pāscit arātrīs:
hīc tibi praeualidās ōlim multēque fluentīs 190
sufficiet Bacchō uītīs, hīc fertilis ūuae,
hīc laticīs, quālem paterīs lībāmus et aurō,
inflāuit cum pinguis ebur Tyrrhēnus ad ārās,
lancibus et pandis fūmantia reddimus exta.
Sīn armenta magīs studium uitulōsque tuērī 195
aut ouium fētum aut ūrentīs culta capellās,
saltūs et saturī pētītō longinqua Tarentī,
et quālem īnfēlīx āmīsit Mantua campum
pāscentem niueōs herbōsō flūmine cycnōs:
nōn liquidī gregibus fontēs, nōn grāmina dēerunt, 200
et quantum longīs carpent armenta diēbus
exigua tantum gelidus rōs nocte repōnet.
Nigra fere et pressō pinguis sub uōmere terra
et cui pūtre solum (namque hōc imitāmur arandō),
optima frūmentīs: nōn ūllō ex aequore cernēs 205
plūra domum tardis dēcēdere plaustra iuuencīs;
aut unde īrātus siluam dēuexit arātor
et nemora ēuertit multōs ignāua per annōs,
antīquāsque domōs auium cum stirpibus īmīs
ēruit; illae altum nīdīs petiēre relictīs, 210
at rudis ēnituit impulsō uōmere campus.
Nam iēiūna quidem cliuōsī glārea rūrīs
uix humilīs apibus casiās rōremque ministrat;
et tōfus scaber et nigrīs exēsa chelydrīs
crēta negant aliōs aeque serpentibus agrōs 215
dulcem ferre cibum et curuas praebēre latebrās.
Quae tenuem exhālat nebulam fūmōsque uolucrīs,
et bibit ūmōrem et, cum uult, ex sē ipsa remittit,
quaeque suō semper uiridī sē grāmine uestit
nec scabie et salsā laedit rōbīgine ferrum, 220
illa tibi laetīs intexet uītibus ulmōs,
illa ferax oleō est, illam experiēre colendō
et facilem pecorī et patientem uōmeris uncī.
Talem dīues arat Capua et uīcīna Uesaeuō
ōra iugō et uacuīs Clanius nōn aequus Acerris. 225
Nunc quō quamque modō possis cognōscere dīcam.
Rāra sit an suprā morem sī dēnsa requīrēs
(altera frūmentīs quoniam fauet, altera Bacchō,
dēnsa magis Cererī, rārissima quaeque Lyaeō),
ante locum capiēs oculīs, altēque iubēbīs 230
in solidō puteum dēmittī, omnemque repōnēs
rūrsus humum et pedibus summās aequābis harēnās.
Sī dēerunt, rārum pecorīque et uītibus almīs
aptius ūber erit; sīn in suā posse negābunt
īre loca et scrobibus superābit terra replētīs, 235
spissus ager: glaebās cūnctantīs crassaque terga
exspecta et ualidīs terram prōscinde iuuencīs.
Salsa autem tellūs et quae perhibētur amārā
(frūgibus īnfēlīx ea, nec mansuēscit arandō
nec Bacchō genus aut pōmīs sua nōmina seruat) 240
tāle dabit specimen. Tū spissō uīmine quālōs
cōlaque prēlōrum fōmōsis dēripe tēctīs;
hūc ager ille malus dulcēsque ā fontibus undae
ad plēnum calcentur: aqua ēlūctābitur omnīs
scīlicet et grandēs ībunt per uīmina guttae; 245
at sapor indicium faciēt manifēstus et ōra
trīstia temptantum sēnsū torquēbit amārō.
Pinguis item quae sit tellūs, hōc dēnique pactō
discimus: haud unquam manibus iactāta fatiscit,
sed picīs in mōrem ad digitōs lentēscit habendō. 250
Umida maiōrēs herbās alit, ipsaque iustō
laetior. Ā, nimium nē sīt mihi fertilis illa,
nec sē praeualidam prīmīs ostendat aristīs!
Quae grauis est ipsō tacitam sē pondere prōdit,
quaeque leuis. Promptum est oculīs praediscere nigram, 255
et quis cui color. At scelerātum exquīrere frīgus
difficile est: piceae tantum taxīque nocentēs
interdum aut hederae pandunt uestīgia nigrae.
Hīs animaduersīs terram multō ante mementō
excoquere et magnōs scrobibus concīdere montīs, 260
ante supīnātās Aquilōnī ostendere glaebās
quam laetum infodiās uītis genus. Optima putrī
arua solō: id uentī cīrant gelidaeque pruīnae
et labefacta mouēns rōbustus iūgera fossor.
At sī quōs haud ūlla uirōs uigilantia fūgit, 265
ante locum similem exquīrunt, ubi prīma parētur
arboribus seges et quō mox dīgesta ferātur,
mūtātam ignōrent subitō nē sēmina mātrem.
Quin etiam caelī regiōnem in cortice signant,
ut, quō quaeque modō steterit, quā parte calōrēs 270
austrīnōs tulerit, quae terga obuerterit axī,
restituant: adeō in tenerīs consuescere multum est.
Collibus an plānō melius sit pōnere uītem,
quaere prius. Sī pinguis agrōs mētābere campī,
dēnsa sere (in dēnsō nōn segnior ūbere Bacchus); 275
sīn tumulīs acclīue solum collīsque supīnōs,
indulge ōrdinibus; nec sētius omnis in unguem
arboribus positīs sectō uia līmite quadret:
ut saepe īngentī bellō cum longa cohortīs
explicuit legiō et campō stetit agmen apertō, 280
dērectaeque aciēs ac lātē flūctuat omnīs
aere renidentī tellūs, necdum horrida miscent
proelia, sed dubius mediīs Mārs errat in armīs.
Omnia sint paribus numerīs dīmēnsa uiārum,
nōn animum modō utī pascat prōspectus inānem, 285
sed quia nōn aliter uīrīs dabit omnibus aequās
terra, neque in uacuum poterunt sē extendere rāmī.
Forsitan et scrobibus quae sint fastīgia quaerās.
Ausim uel tenuī uītem committere sulcō;
altior ac penitus terrae dēfīgitur arbōs, 290
aesculus in prīmīs, quae quantum uertice ad aurās
aetheriās, tantum rādīce in Tartara tendit.
Ergō nōn hiemes illam, nōn flābra neque imbrēs
conuellunt: immōta manet multōsque nepōtēs,
multa uīrum uoluēns dūrandō saecula uincit, 295
tum fortis lātē rāmōs et bracchia tendēns
hūc illūc media ipsa ingentem sustinet umbram.
Nēue tibi ad sōlem uergant uīnēta cadentem,
nēue inter uītis corylum sere, nēue flagella
summa pete aut summa dēfringe ex arbore plantās 300
(tantus amor terrae), neu ferrō laede retunsō
sēmina, nēue oleae siluestrīs īnsere truncōs.
Nam saepe incautīs pāstōribus excidit ignīs,
quī furtim pinguī prīmum sub cortice tēctūs
rōbora comprendit, frondēsque ēlapsus in altās 305
īngentem caelō sonitum dedit; inde secūtus
per rāmōs uictor perque alta cacūmina rēgnat,
et tōtum inuoluit flammīs nemus et ruit ātram
ad caelum piceā crassus cālīgine nūbem,
praesertim sī tempēstās ā uertice siluīs 310
incubuit, glomeratque ferēns incendia uentūs.
Hōc ubi, nōn ā stirpe ualent caesaeque reuertī
possunt atque īmā similēs reuirescere terra;
īnfēlīx superat foliīs oleaster amārīs.
Nec tibi tam prūdēns quisquam persuādeat auctor 315
tellūrem Borea rigidam spīrante mouēre.
Rūra gelū tum claudit hiems, nec sēmine iactō
concrētam patitur rādīcem adfīgere terrae.
Optima uīnētis satiō, cum uēre rubentī
candida uēnit auīs longīs inuīsa colūbrīs, 320
prīma uel autumnī sub frīgora, cum rapidus Sōl
nōndum hiemem cōntingit equīs, iam praeterit aestās.
Uer adeō frōndī nemorum, uer ūtile siluīs,
uēre tument terrae et genitālia sēmina poscunt.
Tum pater omnipotēns fēcundīs imbribus Aether 325
coniugis in gremium laetae dēscendit, et omnīs
magnus alit magnō commixtus corpore fētūs.
Auia tum resonant auibus uirgulta canōrīs,
et Venerem certīs repetunt armenta diēbus;
parturit almus ager Zephyrīque tepentibus aurīs 330
laxant arua sinus; superat tener omnibus ūmor,
inque nouōs sōlēs audent sē grāmina tūtō
crēdere, nec metuit surgentis pampinus Austrōs
aut actum caelō magnis Aquilōnibus imbrem,
sed trūdit gemmās et frōndēs explicat omnīs. 335
Nōn aliōs prīmā crescēntis orīgine mundī
inluxisse diēs aliumue habuisse tenōrem
crēdiderim: uer illud erat, uer magnus agēbat
orbis et hībernis parcēbant flātibus Eurī,
cum prīmae lūcem pecudēs hausēre, uirumque 340
terrea prōgeniēs dūrīs caput extulit aruīs,
immissaeque ferae siluīs et sīdera caelō.
Nec rēs hunc tenerae possent perferre labōrem,
sī nōn tanta quiēs īret frīgusque calōrem-
que inter, et exciperet caelī indulgentia terrās. 345
Quod superest, quaecumque premēs uirgulta per agrōs
sparge fimō pinguī et multa memor occule terra,
aut lapidem bibulum aut squālentīs īnfode conchās;
inter enim lābentur aquae, tenuīsque subībit
hālitus, atque animōs tollent sata. Iamque repertī 350
quī saxō super atque ingentīs pondere testae
urgērent: hōc effūsōs mūnīmen ad imbrīs,
hōc, ubi hiulca sitī findit Canis aestifer arua.
Sēminibus positīs superest dīdūcere terram
saepius ad capita et dūrōs iactāre bidentīs, 355
aut pressō exercēre solum sub uōmere et ipsa
flectere luctantīs inter uīnēta iuuencōs;
tum lēuīs calamōs et rāsae hastīlia uirgae
fraxineāsque aptāre sudēs furcāsque ualentīs,
uīribus ēnītī quārum et contemnere uentōs 360
adsuēscant summāsque sequī tabulāta per ulmōs.
Ac dum prīma nouis adolēscit frōndibus aetās,
parcendum tenerīs, et dum sē laetus ad aurās
palmes agit laxīs per pūrum immissus habēnīs,
ipsa aciē nōndum falcis temptanda, sed uncīs 365
carpendae manibus frōndēs interque legendae.
Inde ubi iam ualidīs amplexae stirpibus ulmōs
exierint, tum stringe comās, tum bracchia tonde
(ante reformīdant ferrum), tum dēnique dūrā
exerce imperia et rāmōs compēsce fluentīs. 370
Texendae saepēs etiam et pecus omne tenendum,
praecipue dum frōns tenera imprūdēnsque labōrum;
cui super indignās hiemēs sōlemque potentem
siluestrēs ūrī adsiduē capreaeque sequācēs
īnlūdunt, pāscuntur ouēs auidaeque iuuencae. 375
Frīgora nec tantum cānā concrēta pruīnā
aut grāuīs incumbēns scopulīs ārentibus aestās,
quantum illī nocuēre gregēs dūrīque uenenum
dentis et admorsū signāta in stirpe cicatrix.
Nōn aliam ob culpam Bacchō caper omnibus ārīs 380
caeditur et ueterēs ineunt proscaenia lūdī,
praemiaque ingeniīs pāgōs et compita circum
Thēsidae posuēre, atque inter pōcula laetī
mollibus in prātīs unctōs saluēre per utrēs
nec nōn Ausoniī, Trōiā gēns missa, colōnī 385
uersibus incomptīs lūdunt rīsūque solūtō,
ōraque corticibus sūmunt horrenda cauātīs,
et tē, Bacche, uocant per carmina laeta, tibīque
oscilla ex altā suspendunt mollia pīnū.
Hinc omnīs largō pūbēscit uīnea fētū, 390
complentur uallēsque cauae saltusque profundī
et quōcumque deus circum caput ēgit honestum.
Ergō rīte suum Bacchō dīcēmus honōrem
carminibus patriīs lancēsque et lība ferēmus,
et ductūs cornū stābit sacer hircus ad āram 395
pinguiaque in ueribus torrēbimus exta colurnīs.
Est etiam ille labor cūrandīs uītibus alter,
cui numquam exhaustī satis est: namque omne quotannīs
terque quaterque solum scindendum glaebaque uersīs
aeternum frangenda bidentibus, omne leuandum 400
fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem,
atque in sē sua per uestīgia uoluitur annus.
Ac iam ōlim, sēras posuit cum uīnea frondēs
frīgidus et siluis Aquilō dēcussit honōrem,
iam tum ācer cūrās uenientem extendit in annum 405
rusticus, et curuō Sāturnī dente relictam
persequitur uītem attondēns fingitque putandō.
Prīmus humum foditō, prīmus dēuecta cremātō
sarmenta, et uallōs prīmus sub tēcta refertō;
postrēmus metitō. Bis uītibus ingruit umbra, 410
bis segetem dēnsis obdūcunt sentibus herbae;
dūrus uterque labor: laudātō ingentia rūrā,
exiguum colitō. Nec nōn etiam aspera rustī
uīmina per siluam et rīpis fluuiālis harundō
caeditur, incultīque exercet cūra salictī. 415
Iam uinctae uītēs, iam falcem arbusta repōnunt,
iam canit effectōs extrēmus uīnitor antēs;
sollicitanda tamen tellūs puluīsque mouendus
et iam mātūrīs metuendus Iuppiter ūuīs.
Contrā nōn ūlla est oleis cultūra, neque illae 420
prōcūruam exspectant falcem rāstrōsque tenācīs,
cum semel haesērunt aruīs aurāsque tulērunt;
ipsa satis tellūs, cum dente reclūditur uncō,
sufficit ūmōrem et grauidās, cum uōmere, frūgēs.
Hōc pinguem et placitam Pācī nūtrītor olīuam. 425
Pōma quoque, ut prīmum truncōs sensēre ualentīs
et uīrīs habuēre suās, ad sīdera raptim
Uī propriā nītuntur opīsque haud indiga nostrae.
Nec minus intereā fētū nemus omne grauēscit,
sanguineīsque inculta rubent auiāria bācīs. 430
Tondentur cytisī, taedās silua alta ministrat,
pāscunturque ignēs nocturnī et lūmina fundunt.
Et dubitant hominēs serere atque impendere cūram?
Quid maiōra sequar? Salicēs humilēsque genistae,
aut illae pecorī frōndem aut pāstōribus umbram 435
sufficiunt saepemque satis et pābula mellī.
Et iuuat undantem buxō spectāre Cytōrum
Nāryciaeque picīs lūcōs, iuuat arua uidēre
nōn rāstrīs, hominum nōn ūllō obnoxia cūrae.
Ipsae Caucasiō sterilēs in uertice siluae, 440
quās animōsī Eurī adsidue franguntque feruntque,
dant aliōs aliae fētus, dant ūtile lignum
nāuigiīs pīnus, domibus cēdrumque cupressōs-
que hinc radiōs trīuēre rotīs, hinc tympana plaustrīs
agricolae, et pandās ratibus posuēre carīnās. 445
Uīminibus salicēs fecundae, frōndibus ulmī,
at myrtus ualidīs hastīlibus et bona bellō
cornus; Itūraeōs taxī torquentur in arcus.
Nec tiliae lēuēs aut tornō rāsile buxum
nōn fōrmam accipiunt ferrōque cauantur acūtō, 450
nec nōn et torrentem undam leuis innatat alnus
missa Padō, nec nōn et apēs exāmina condunt
corticibusque cauīs uitiōsaeque īlicis aluō.
Quid memorandum aequē Bacchēia dōna tulērunt?
Bacchus et ad culpam causās dedit; ille furentīs 455
Centaurōs lētō domuit, Rhoecumque Pholumque
et magnō Hylaeum Lapithīs crātēre minantem.
Ō fortūnātōs nimium, sua sī bona nōrint,
agricolās! Quibus ipsa procul discordibus armīs
fundit humō facilem uictum iūstissima tellūs. 460
Sī nōn ingentem foribus domus alta superbīs
māne salūtantum tōtīs uomit aedibus undam,
nec uariōs inhiant pulchrā testūdine postis
inlūsāsque aurō uestīs Ephyrēiaque aera,
alba neque Assyriō fūcātur lāna uenēnō, 465
nec casia liquidī corrumpitur ūsus olīuī;
at sēcūra quiēs et nescia fallere uīta,
dīues opum uariārum, at lātīs ōtia fundīs,
spēluncae uīuīque lacūs, at frīgida tempe
mūgītūsque boum mollēsque sub arbore somnī 470
nōn absunt; illic saltus ac lūstra ferārum
et patiēns operum exiguōque adsuēta iuuentūs,
sacra deum sanctīque patrēs; extrēma per illōs
Iūstitia excēdēns terrīs uestīgia fēcit.
Mē uērō prīmum dulcēs ante omnia Musae, 475
quārum sacra ferō īngentī percussus amōre,
accipiant caelīque uiās et sīdera monstrent,
dēfectus sōlīs uariōs lūnaeque labōrēs;
unde tremor terris, quā uī maria alta tumescant
ōbicibus ruptis rūrsusque in sē ipsa resīdant, 480
quid tantum Ōceanō properent sē tingere sōlēs
hibernī, uel quae tardīs mora noctibus obstet.
Sīn hās nē possim nātūrae accēdere partis
frīgidus obstiterit circum praecordia sanguis,
rūra mihi et riguī placeant in uallibus amnēs, 485
flūmina amem siluāsque inglōrius. Ō ubi campī
Sperchēōsque et uirginibus bacchāta Lacaenis
Tāygeta! Ō quī mē gelidis conuallibus Haemī
sistat, et ingentī rāmōrum prōtegat umbra!
fēlīx quī potuit rērum cognōscere causās 490
atque metūs omnīs et inexōrābile fātum
subiecit pedibus strepitumque Acherontis auārī:
fortūnātus et ille deōs quī nōuit agrestis
Pānaque Siluanumque senem Nymphāsque sorōrēs.
illum nōn populī fascēs, nōn purpura rēgum 495
flexit et infīdōs agitāns discordia frātrēs,
aut coniūrātō descendēns Dācus ab Histrō,
nōn rēs Rōmānae peritūraque rēgna; neque ille
aut doluit miserāns inopem aut inuīdit habentī.
Quōs rāmī frūctūs, quōs ipsa uolentia rūrā 500
sponte tulēre suā, carpsit, nec ferrea iūrā
insānumque forum aut populī tabulāria uīdit.
Sollicitant aliī rēmīs freta caeca, ruuntque
in ferrum, penetrant aulās et līmina rēgum;
hīc petit excidiīs urbem miserōsque penātīs, 505
ut gemmā bibat et Sarrānō dormiat ostrō;
condit opēs alius dēfossōque incubat aurō;
hīc stupet attonitus rostrīs, hunc plausus hiantem
per cuneōs geminātus enim plēbisque patrumque
corripuit; gaudent perfūsī sanguine fratrum, 510
exsiliōque domōs et dulcia lūmina mūtant
atque aliō patriam quaerunt sub sōle iacentem.
agricola incuruō terram dīmōuit aratrō:
hīc annī labor, hinc patriam paruōsque nepōtēs
sustinet, hinc armenta boum meritōsque iuuencōs. 515
Nec requiēs, quin aut pōmis exūberet annūs
aut fētū pecorum aut Cereālis mergite culmī,
prōuentūque oneret sulcōs atque horrea uincat.
Uēnit hiems: teritur Sicyōnia bāca trapētis,
glande suēs laetī redeunt, dant arbuta siluae; 520
et uariōs pōnit fētūs autumnus, et alte
mītis in aprīcīs coquitur uindēmia saxīs.
Intereā dulcēs pendent circum oscula nātī,
casta pudīcitiam seruat domus, ūbera uaccae
lactea dēmittunt, pinguēsque in grāmine laetō 525
inter sē aduersīs luctantur cornibus haedī.
Ipse diēs agitat festōs fūsūsque per herbam,
ignis ubi in mediō et sociī crātēra corōnant,
tē libāns, Lēnaee, uocat pecorīsque magistrīs
uēlōcis iaculī certāmina pōnit in ulmō, 530
corporaque agrestī nūdant praedūra palaestra.
Hanc ōlim ueterēs uītam coluēre Sabīnī,
hanc Rēmus et frāter; sīc fortis Etrūria crēuit
scīlicet et rērum facta est pulcherrima Rōmā,
septemque ūna sibī mūrō circumdedit arcēs. 535
Ante etiam scēptrum Dictaeī rēgis et ante
impia quam caesis gēns est epulāta iuuencis,
aureus hanc uītam in terris Saturnus agēbat;
necdum etiam audierant inflārī classica, necdum
impositōs dūrīs crepitāre incūdibus ensīs. 540
Sed nōs immēnsum spatiīs cōnfēcimus aequor,
et iam tempus equum fūmantia soluere colla.