Hebet Sidus Leti Visus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Hebet Sidus Leti Visus
Carmina Burana
anno incognito
editio: incognita
fons: [1]

Hebet sidus leti visus
cordis nubilo
tepet oris mei risus
carens iubilo;
iure mereo,
occultatur nam proprinqua,
cordis virga florens, in qua
totus hereo.

In amoris hec chorea
cunctis prenitet,
cuius nomen a Phebea
luce renitet,
et pro speculo
servit polo: illam colo
eam volo nutu solo
in hoc seculo.

Tempus queror tam diurne
solitudinis,
qui furabar vi nocturne
aptitudinis,
oris basia,
a quo stillat cinnamomum
et rimatur cordis domum
dulcis cassia.

Tabet, illa tamen caret
spes solatii,
iuvenilis flos exaret:
tanti spatii
intercisio
annulletur, et secura
adjunctivis prestet iura
hec divisio.