Heroides - Epistula II

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Epistula II (Phyllis Demophoonti)


Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis
ultra promissum tempus abesse queror.
cornua cum lunae pleno semel orbe coissent,
litoribus nostris ancora pacta tua est.
luna quater latuit, toto quater orbe recreuit
nec uehit Actaeas Sithonis unda rates.
tempora si numeres bene quae numeramus amantes,
non uenit ante suam nostra querela diem.
spes quoque lenta fuit. tarde quae credita laedunt
credimus: inuita nunc es amante nocens.
saepe fui mendax pro te mihi, saepe putaui
alba procellosos uela referre notos.
Thesea deuoui, quia te dimittere nollet;
nec tenuit cursus forsitan ille tuos.
interdum timui, ne, dum uada tendis ad Hebri,
mersa foret cana naufraga puppis aqua.
saepe deos supplex, ut tu, scelerate, ualeres,
cum prece turicremis sum uenerata focis;
saepe, uidens uentos caelo pelagoque secundos,
ipsa mihi dixi: "si ualet ille, uenit."
denique fidus amor, quidquid properantibus obstat,
finxit, et ad causas ingeniosa fui.
at tu lentus abes! nec te iurata reducunt
numina, nec nostro motus amore redis.
Demophoon, uentis et uerba et uela dedisti;
uela queror reditu, uerba carere fide.
dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amaui?
crimine te potui demeruisse meo?
unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi;
sed scelus hoc meriti pondus et instar habet.
pacta fides ubi nunc, commissaque dextera dextrae,
quique erat in falso plurimus ore deus?
promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos,
qui mihi coniugii sponsor et obses erat?
per mare, quod totum uentis agitatur et undis,
per quod nempe ieras, per quod iturus eras,
perque tuum mihi iurasti, nisi fictus et ille est,
concita qui uentis aequora mulcet, auum,
per Venerem nimiumque mihi facientia tela,
altera tela arcus, altera tela faces,
Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis,
et per taediferae mystica sacra deae:
si de tot laesis sua numina quisque deorum
uindicet, in poenas non satis unus eris!
a, laceras etiam puppes furiosa refeci,
ut, qua desererer, firma carina foret;
remigiumque dedi, quo me fugiturus abires.
heu! patior telis uulnera facta meis!
credidimus blandis, quorum tibi copia, uerbis;
credidimus generi nominibusque tuis;
credidimus lacrimis. an et hae simulare docentur?
hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt?
his quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis?
parte satis potui qualibet inde capi.
nec moueor, quod te iuui portuque locoque:
debuit haec meriti summa fuisse mei!
turpiter hospitium lecto cumulasse iugali
paenitet et lateri conseruisse latus.
quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset
nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori.
speraui melius, quia me meruisse putaui:
quaecumque e merito spes uenit, aequa uenit.
fallere credentem non est operosa puellam
gloria; simplicitas digna fauore fuit.
sum decepta tuis et amans et femina uerbis;
di faciant, laudis summa sit ista tuae!
inter et Aegidas, media statuaris in urbe,
magnificus titulis stet pater ante suis;
cum fuerit Sciron lectus toruusque Procrustes
et Sinis et tauri mixtaque forma uiri
et domitae bello Thebae fusique Bimembres
et pulsata nigri regia caeca dei,
hoc tua post illos titulo signetur imago:
"hic est cuius amans hospita capta dolo est."
de tanta rerum turba factisque parentis
sedit in ingenio Cressa relicta tuo.
quod solum excusat, solum miraris in illo;
heredem patriae, perfide, fraudis agis.
illa -- nec inuideo -- fruitur meliore marito
inque capistratis tigribus alta sedet.
at mea despecti fugiunt conubia Thraces,
quod ferar externum praeposuisse meis.
atque aliquis "iam nunc doctas eat," inquit, "Athenas;
armiferam Thracen qui regat, alter erit.
exitus acta probat." careat successibus, opto,
quisquis ab euentu facta notanda putat.
at si nostra tuo spumescant aequora remo,
iam mihi, iam dicar consuluisse meis.
sed neque consului, nec te mea regia tanget
fessaque Bistonia membra lauabis aqua.
illa meis oculis species abeuntis inhaeret,
cum premeret portus classis itura meos.
ausus es amplecti colloque infusus amantis
oscula per longas iungere pressa moras
cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras,
quodque foret uelis aura secunda queri,
et mihi discedens suprema dicere uoce:
"Phylli, fac expectes Demophoonta tuum!"
expectem, qui me numquam uisurus abisti?
expectem pelago uela negata meo?
et tamen expecto. redeas modo serus amanti,
ut tua sit solo tempore lapsa fides!
quid precor infelix? te iam tenet altera coniunx
forsitan et, nobis qui male fauit, amor;
utque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti.
ei mihi! si, quae sim Phyllis et unde, rogas!
quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto
Threicios portus hospitiumque dedi,
cuius opes auxere meae, cui diues egenti
munera multa dedi, multa datura fui;
quae tibi subieci latissima regna Lycurgi,
nomine femineo uix satis apta regi,
qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum
et sacer admissas exigit Hebrus aquas,
cui mea uirginitas auibus libata sinistris
castaque fallaci zona recincta manu.
pronuba Tisiphone thalamis ululauit in illis
et cecinit maestum deuia carmen auis.
adfuit Allecto breuibus torquata colubris,
suntque sepulcrali lumina mota face.
maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco;
quaque patent oculis aequora lata meis,
siue die laxatur humus, seu frigida lucent
sidera, prospicio, quis freta uentus agat.
et quaecumque procul uenientia lintea uidi,
protinus illa meos auguror esse deos.
in freta procurro, uix me retinentibus undis,
mobile qua primas porrigit aequor aquas.
quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto:
linquor et ancillis excipienda cado.
est sinus adductos modice falcatus in arcus;
ultima praerupta cornua mole rigent.
hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas
mens fuit -- et quoniam fallere pergis, erit.
ad tua me fluctus proiectam litora portent
occurramque oculis intumulata tuis;
duritia ferrum ut superes adamantaque teque
"non tibi sic," dices, "Phylli, sequendus eram!"
saepe uenenorum sitis est mihi, saepe cruenta
traiectam gladio morte perire iuuat.
colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis
praebuerunt, laqueis inplicuisse iuuat.
stat nece matura tenerum pensare pudorem;
in necis electu parua futura mora est.
inscribende meo causa inuidiosa sepulcro,
aut hoc aut simili carmine notus eris:
"Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem;
ille necis causam praebuit, ipsa manum."