Heroides/Epistula IV

E Wikisource
Epistula IV
(Phaedra Hippolyto)
26-16 a.Ch.n.

 Epistula III (Briseis Achilli) Epistula V (Oenone Paridi) 


Quam nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem
     mittit Amazonio Cressa puella viro.
perlege, quodcumque est—quid epistula lecta nocebit?
     te quoque in hac aliquid quod iuvet esse potest;
his arcana notis terra pelagoque feruntur. 5
     inspicit acceptas hostis ab hoste notas.
Ter tecum conata loqui ter inutilis haesit
     lingua, ter in primo restitit ore sonus.
qua licet et sequitur, pudor est miscendus amori;
     dicere quae puduit, scribere iussit amor. 10
quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum;
     regnat et in dominos ius habet ille deos.
ille mihi primo dubitanti scribere dixit:
     'scribe! dabit victas ferreus ille manus.'
adsit et, ut nostras avido fovet igne medullas, 15
     figat sic animos in mea vota tuos!
Non ego nequitia socialia foedera rumpam;
     fama—velim quaeras—crimine nostra vacat.
venit amor gravius, quo serius—urimur intus;
     urimur, et caecum pectora vulnus habent. 20
scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuvencos,
     frenaque vix patitur de grege captus equus,
sic male vixque subit primos rude pectus amores,
     sarcinaque haec animo non sedet apta meo.
ars fit, ubi a teneris crimen condiscitur annis; 25
     cui venit exacto tempore, peius amat.
tu nova servatae capies libamina famae,
     et pariter nostrum fiet uterque nocens.
est aliquid, plenis pomaria carpere ramis,
     et tenui primam delegere ungue rosam. 30
si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi,
     candor ab insolita labe notandus erat,
at bene successit, digno quod adurimur igni;
     peius adulterio turpis adulter obest.
si mihi concedat Iuno fratremque virumque, 35
     Hippolytum videor praepositura Iovi!
Iam quoque—vix credes—ignotas mittor in artes;
     est mihi per saevas impetus ire feras.
iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco
     Delia; iudicium subsequor ipsa tuum. 40
in nemus ire libet pressisque in retia cervis
     hortari celeris per iuga summa canes,
aut tremulum excusso iaculum vibrare lacerto,
     aut in graminea ponere corpus humo.
saepe iuvat versare leves in pulvere currus 45
     torquentem frenis ora fugacis equi;
nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides actae,
     quaeque sub Idaeo tympana colle movent,
aut quas semideae Dryades Faunique bicornes
     numine contactas attonuere suo. 50
namque mihi referunt, cum se furor ille remisit,
     omnia; me tacitam conscius urit amor.
Forsitan hunc generis fato reddamus amorem,
     et Venus ex tota gente tributa petat.
Iuppiter Europen—prima est ea gentis origo— 55
     dilexit, tauro dissimulante deum.
Pasiphae mater, decepto subdita tauro,
     enixa est utero crimen onusque suo.
perfidus Aegides, ducentia fila secutus,
     curva meae fugit tecta sororis ope. 60
en, ego nunc, ne forte parum Minoia credar,
     in socias leges ultima gentis eo!
hoc quoque fatale est: placuit domus una duabus;
     me tua forma capit, capta parente soror.
Thesides Theseusque duas rapuere sorores— 65
     ponite de nostra bina tropaea domo!
Tempore quo nobis inita est Cerealis Eleusin,
     Gnosia me vellem detinuisset humus!
tunc mihi praecipue (nec non tamen ante placebas)
     acer in extremis ossibus haesit amor. 70
candida vestis erat, praecincti flore capilli,
     flava verecundus tinxerat ora rubor,
quemque vocant aliae vultum rigidumque trucemque,
     pro rigido Phaedra iudice fortis erat.
sint procul a nobis iuvenes ut femina compti!— 75
     fine coli modico forma virilis amat.
te tuus iste rigor positique sine arte capilli
     et levis egregio pulvis in ore decet.
sive ferocis equi luctantia colla recurvas,
     exiguo flexos miror in orbe pedes; 80
seu lentum valido torques hastile lacerto,
     ora ferox in se versa lacertus habet,
sive tenes lato venabula cornea ferro.
     denique nostra iuvat lumina, quidquid agis.
Tu modo duritiam silvis depone iugosis; 85
     non sum militia digna perire tua.
quid iuvat incinctae studia exercere Dianae,
     et Veneri numeros eripuisse suos?
quod caret alterna requie, durabile non est;
     haec reparat vires fessaque membra novat. 90
arcus—et arma tuae tibi sunt imitanda Dianae—
     si numquam cesses tendere, mollis erit.
clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbas
     conciderant illo percutiente ferae;
nec tamen Aurorae male se praebebat amandum. 95
     ibat ad hunc sapiens a sene diva viro.
saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum
     sustinuit positos quaelibet herba duos.
arsit et Oenides in Maenalia Atalanta;
     illa ferae spolium pignus amoris habet. 100
nos quoque quam primum turba numeremur in ista!
     si Venerem tollas, rustica silva tua est.
ipsa comes veniam, nec me latebrosa movebunt
     saxa neque obliquo dente timendus aper.
Aequora bina suis obpugnant fluctibus isthmon, 105
     et tenuis tellus audit utrumque mare.
hic tecum Troezena colam, Pittheia regna;
     iam nunc est patria carior illa mea.
tempore abest aberitque diu Neptunius heros;
     illum Pirithoi detinet ora sui. 110
praeposuit Theseus—nisi si manifesta negamus—
     Pirithoum Phaedrae Pirithoumque tibi.
sola nec haec ad nos iniuria venit ab illo;
     in magnis laesi rebus uterque sumus.
ossa mei fratris clava perfracta trinodi 115
     sparsit humi; soror est praeda relicta feris.
prima securigeras inter virtute puellas
     te peperit, nati digna vigore parens;
si quaeras, ubi sit—Theseus latus ense peregit,
     nec tanto mater pignore tuta fuit. 120
at ne nupta quidem taedaque accepta iugali—
     cur, nisi ne caperes regna paterna nothus?
addidit et fratres ex me tibi, quos tamen omnis
     non ego tollendi causa, sed ille fuit.
o utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum, 125
     in medio nisu viscera rupta forent!
i nunc, sic meriti lectum reverere parentis—
     quem fugit et factis abdicat ipse suis!
Nec, quia privigno videar coitura noverca,
     terruerint animos nomina vana tuos. 130
ista vetus pietas, aevo moritura futuro,
     rustica Saturno regna tenente fuit.
Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret,
     et fas omne facit fratre marita soror.
illa coit firma generis iunctura catena, 135
     inposuit nodos cui Venus ipsa suos.
nec labor est celare, licet peccemus, amorem.
     cognato poterit nomine culpa tegi.
viderit amplexos aliquis, laudabimur ambo;
     dicar privigno fida noverca meo. 140
non tibi per tenebras duri reseranda mariti
     ianua, non custos decipiendus erit;
ut tenuit domus una duos, domus una tenebit;
     oscula aperta dabas, oscula aperta dabis;
tutus eris mecum laudemque merebere culpa, 145
     tu licet in lecto conspiciare meo.
tolle moras tantum properataque foedera iunge—
     qui mihi nunc saevit, sic tibi parcat Amor!
non ego dedignor supplex humilisque precari.
     heu! ubi nunc fastus altaque verba iacent? 150
et pugnare diu nec me submittere culpae
     certa fui—certi siquid haberet amor;
victa precor genibusque tuis regalia tendo
     bracchia! quid deceat, non videt ullus amans.
depudui, profugusque pudor sua signa reliquit. 155
     Da veniam fassae duraque corda doma!
quod mihi sit genitor, qui possidet aequora, Minos,
     quod veniant proavi fulmina torta manu,
quod sit avus radiis frontem vallatus acutis,
     purpureo tepidum qui movet axe diem— 160
nobilitas sub amore iacet! miserere priorum
     et, mihi si non vis parcere, parce meis!
est mihi dotalis tellus Iovis insula, Crete—
     serviat Hippolyto regia tota meo!
Flecte, ferox, animos! potuit corrumpere taurum 165
     mater; eris tauro saevior ipse truci?
per Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est!
     sic numquam, quae te spernere possit, ames;
sic tibi secretis agilis dea saltibus adsit,
     silvaque perdendas praebeat alta feras; 170
sic faveant Satyri montanaque numina Panes,
     et cadat adversa cuspide fossus aper;
sic tibi dent Nymphae, quamvis odisse puellas
     diceris, arentem quae levet unda sitim!
Addimus his precibus lacrimas quoque; verba precantis 175
     qui legis, et lacrimas finge videre meas!